Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Epistulae

    Ausonius, Decimus Magnus

    MERUM mihi gaudium eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae Iocatus accepi, erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas et sermonis mei non tam vera, quam blanda laudatio, quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. quippe ita facundia antistas ceteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra conprobas, ut libeat non tacere, si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere et magis imitator tui esse adloquii quam probator, simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est genuina in te bona tamquam adfectata laudare, unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium quem prae te diligam; sic vadatum me honorabili amore tenuisti.

    Set in eo mihi verecundus nimio plus videre, quod libelli tui arguis proditorem, nam facilius est ardentes favillas ore comprimere quam luculenti operis servare secretum. eum semel a te profectum carmen est, ius omne posuisti: oratio publicata res libera est. an vereris aemuli venena lectoris. Ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? tibi uni ad hoc locorum nihil gratia praestitit aut dempsit invidia, ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. proinde cassas dehinc seelude formidines et indulge stilo, ut saepe prodaris. certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adiudica. fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo, novi ego. quae sit prurigo emuttiendi operis, quod probaris, nam quodam pacto societatem laudis adfectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatim quidem gloriam scriptores tulerunt, Roscio tamen atque Ambivio ceterisque actoribus fama non defuit.

    Ergo tali negotio expcnde otium tuum et novis voluminibus ieiunia nostra sustenta, quod si iactantiae fugax garrulum iudicem pertimescis, praesta etiam tu silentium mihi, ut tuto simulem nostra esse, quae scripseris, vale.

    MODO intellego, quam mellea res sit oratio; quam delinifica et quam suada facundia. persuasisti mihi, quod epistulae meae aput Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset; set hoc non diutius, quam dum epistulam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem tuis velut suco nectaris delibuta perducit. ubi enim chartulam pono et me ipsum interrogo, tum absinthium meum resipit et circumlita melle tuo pocula deprehendo. si vero, id quod saepe facio, ad epistulam tuam redii, rursus inlicior: et rursum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis adflatus deposita lectione vanescit et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. hoc me velut aerius bratteae fucus aut picta nebula non longius, quam dum videtur, oblectat chamaeleontis bestiolae vice, quae de subiectis sumit colorem, aliud sentio ex epistula tua, aliud ex conscientia mea. et tu me audes facundissimorum hominum laude dignari: tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti? quisquamne ita nitet, ut conparatus tibi non sordeat? quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Isocratis conclusiones, quis ad cnthymemata Demosthenis aut opulentiam Tullianam aut proprietatem nostri Maronis accedat? quis ita adfectet singula, ut tu imples omnia? quid enim aliud es, quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio?

    Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius, et expertus es (idem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu (legimus ambo aevo dispari, ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tiroeinium iam veteranus exercui. in comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, ibi me et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti, set abeamus ab his: ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere.

    Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalieum aliquod opuseulum aut sermonem protreptieum mitterem? ego te docebo doeendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum atque alacrem commonebo? eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant. admonebo: et, si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. sat est unius erroris quod aliquid meorum me paenitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit, nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse.

    Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus eius agnoveris. iuves studium, quod ex parte fovisti. vale.

    ETSI plerumque vera est aput parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patiatur, dum personarum spectare gratiam iudicatur, quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. si parce decora morum eius adtingam. liventi similis existimabor: si iuste persequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te et per te familia consulari, quem fortuna honoris parti maiorem beneficiis suis repperit, emendatio animi et sanctitas potioribus iam paravit. vale.

    tandem eluctati retinacula blanda morarum

    Burdigalac molles liquimus inlecebras.

    Santonicamque urbem vicino accessimus agro:

    quod tibi si gratum est, optime Paule, proba, cornipedes rapiant inposta petorrita mulae;

    vel cisio triiugi. si placet, insilias, vel celerem manuum vel raptum terga veraedum conscendas, propere dum modo iam venias;

    instantis revocant quia nos sollemnia Paschae libera nec nobis 1 est mora desidiae.

    perfer in excursu vel leriuga milia epodon vel falsas lites, quas schola vestra serit, nobiscum invenies nullas, quia liquimus istic nugarum veteres cum sale relliquias. 2

    OSTHEA nobilium cenis sumptuque nepotum cognita diversoque maris deprensa profundo, aut refugis nudata vadis aut scrupea subter antra et muriceis scopulorum mersa lacunis, quae viridis muscus, quae decolor alga recondit.

    quae testis concreta suis ceu saxa cohaerent, quae mutata loco, pingui mox consita limo, nutrit secretus conclusae uliginis umor, enumcrare iubes, vetus o mihi Paule sodalis, adsuefacte meis ioculari carmine nngis.

    adgrediar; quamvis curam non ista senilem sollicitent frugique viro dignanda putentur.

    nam mihi non Saliare epulum, non aura dapalis, qualem Penelopae nebulonum mensa procorum

    Alcinoique habuit nitidae eutis uncta iuventus.1 enumerabo tamen famam testesque secutus pro studiis hominum semper diversa probantum.

    Set mihi prae cunetis lectissima, quae Medulorum educat Oceanus, quae Burdiga lensia nomen usque ad Caesareas tulit admiratio mensas, non laudata minus, nostri quam gloria vini.

    haec inter cunctas palmam meruere priorem, omnibus ex longo cedentibus: ista et opimi visceris et nivei dulcique tenerrima suco miscent aequoreum tenui sale tincta saporem.

    proxima sint quamvis, sunt longe proxima multo ex intervallo, quae Massiliensia, portum quae Narbo ad Veneris nutrit; cultuque carentia

    Hellespontiaci quae protegit aequor Abydi:

    vel quae Baianis pendent fluitantia palis;.

    Santonico quae tecta salo; quae nota Genonis:

    aut Eborac mixtus pelago quae protegit amnis, ut multo iaceant algarum obducta recessu:

    aspera quae testis et dulcia, farris opimi.

    Sunt et Aremorici qui laudent ostrea ponti, et quae Pictonici legit accola litoris, et piae mira Caledoniis nonnunquam detegit aestus.

    accedunt, quae fama recens Byzantia subter litora et insana generata Propontidis acta promoti celebrata ducis de nomine laudat.

    Haec tibi non vates, non historicus neque toto orbe vagus conviva loquor, set tradita multis, ut solitum, quotiens dextrae invitatio mensae sollicitat lencm comi sermone Lyaeum.

    haec non per vulgum mihi cognita perque popinas aut parasitorum collegia Plautinorum, set festos quia saepe dies partim ipse meorum excolui inque vicem conviva vocatus adivi.

    natalis si forte fuit sollemnis amico coniugiove dapes aut sacra repotia patrum.

    audivi meminique bonos laudare frequentes.

    Si qua fides falsis umquam est adhibenda poetis nec plasma semper adimunt,

    Paule, Camenarum celeberrime Castaliarum alumne quondam, nunc pater, aut avus, aut proavis antiquior, ut fuit olim

    Tartesiorum regulus:

    intemerata tibi maneant promissa, memento.

    Phoebus iubet verum loqui:

    etsi Pierias patitur Ii rare sorores.

    numquam ipse torquet αὔλακα.

    te quoque ne pigeat consponsi foederis: et iam citus veni remo aut rota, aequoris undosi qua multiplicata recursu

    Garumna pontum provocat, aut iteratarum qua glarca trita viarum fert militarem ad Blaviam.

    nos etenim primis sanctum post Pascha diebus avemus agrum visere.

    Nam populi coetus et compita sordida rixis fastidientes cernimus angustas fervere vias et congrege volgo nomen plateas perdere, turbida congestis referitur vocibus echo:

    Tene, feri, duc, da, cave!

    sus lutulenta fugit, rabidus canis impete saevo et impares plaustro boves, nec prodest penetrale domus et operta subire:

    per tecta clamores meant, haec et quae possunt placidos offendere mores, cogunt relinqui moenia, dulcia secreti repetantur ut otia ruris, nugis amoena seriis;

    tempora disponas ubi tu tua iusque tuum sit, ut nil agas vel quod voles, ad quae si properas, tota cum merce tuarum veni Camenarum citus:

    dactylicos. elegos, choriambum carmen, epodos, socci et coturni musicam carpentis impone tuis: nam tota supellex vatum piorum chartea est.

    nobiscum invenies κατ' ἐναντία, si libet uti non Poena 1 sed Graeca fide.

    VERSUS meos utili et conscio sibi pudore celatos carmine tuo et sermone praemissis dum putas eliei, repressisti. nam qui ipse facundus et musicus editionis alienae prolectat audaciam, consilio, quo suadet, exterret, tegat oportet auditor doctrinam suam, qui volet ad dicendum sollicitare trepidantem, nec emerita adversum tirunculos arma concutiat veterana calliditas. sensit hoc Venus de pulchritudiuis palma diu ambiguo ampliata iudicio. pudenter enim ut apud patrem velata certaverat nec deterrebat aemulas ornatus aequalis; at postquam in pastoris examen deducta est lis dearum, qualis emerserat mari aut eum Marte convenerat, et consternavit arbitrum et contendentium certamen oppressit, ergo nisi Delirus tuus in re tenui non tenuiter laboratus opuscula mea, quae promi studucras, retardasset, iam dudum ego ut palmes audacior in hibernas adhue auras improbum germen egissem, periculum iudicii gravis inconsulta festinatione subiturus. denique pisonem, quem tollenonem existimo proprie a philologis appellatum, adhibere, ut iubebas, recenti versuum tuorum lectione non ausus, ea quae tibi iam cursim fuerant recitata, transmisi. etenim hoc poposcisti atque id ego malui, tu ut tua culpa ad eundem lapidem bis offenderes, ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem.

    Vide, mi Paule, quam ineptum lacessieris in verbis rudem, in eloquendo hiulcum, a propositis discrepantem, in versibus concinnationis expertem, in ea villando nec natura venustum nec arte conditum, diluti salis, fellis ignavi, nec de mimo planipedem nec de comoediis histrionem, ac nisi haec a nobis missa ipse lecturus esses, etiam de pronuntiatione rideres. nunc commodiore fato sunt, quod, licet apud nos genuina, aput te erunt adoptiva.

    Vinum eum biiugo parabo plaustro primo tempore Santonos vehendum, ovum tu quoque - passeris marini, quod nunc promus ait procul relictum in fundo patriae Bigerritanae.

    Ἑλλαδικῆσ μέτοχον μούσησ Latiacque camenae

    Ἄξιον Αὐσόνιοσ sermone adludo bilingni.

    Musae. quid facimus? τί κεναῖσιν ἐφ' ἑλπίσιν

    Indimus ἀφρυδίῃδιν ἐν ἤματι

    Σαντονικοῖσ κάμποισιν, ὅποι κρύοσ ἄξενόν.

    erramus gelido τρομεροὶ καὶ frigdopetae.

    Πιερίδων τενεροπλοκάμων θεράποντεσ inertes.

    πάντα δ' ἔχει παγετόσ τε pedum καὶ κρουσμὸσ ὀδόντων,

    θαλπωρὴ quia nulla φοκοῦ χιονώδει χώρῃ et duplicant frigus ψυχρὰ carmina μητιόωντεσ.

    ἀρχόμενοσ δ' ἄρα μηνὶ νέῳ Ιανοῦ τε calend αισ primitias Panlo nostrae πέμψωμεν

    Μνημοσύνησ κρηδεμνοκόμου πολν cantica τέκνα,

    ἐννέα Verbosae κριννοστέφανοί τε puellae,

    ἔνθ' ἄγε μοι πολυ risa ἔπη, σκουρώδεα μολπήν.

    frontibus ὑμετέραισ πτέρινον praeferte triumphum

    ὑμᾶσ γὰρ καλέω σκαιὸσ Διονυσοπουητήσ

    Παύλῳ ἐφαρμόσσαιτε μεμιγμενοβάρβαρον

    οὐ γάρ μοι θέμισ ἐστὶν in hac regione μένοντι

    Ἄξιον abnostris ἐπιδεύεα εἶνε καμήναις:

    κεῖνοσ ἐμοὶ πάντων μέτοχοσ. qui seria nostra.

    qui ioca παντοδαπῇ novit tractare παλαίστρῃ.

    καὶ νῦν sepositus μοναχῷ ἐνὶ rnre Κρεβέννου

    ἀσταφύλῳ ἐνὶ χώρῳ habet θυμαλγέα λέσχην

    οὔτε φίλοισ ἑτάροισ nec mensae accommodus ulli.

    otia θελξινόοισ aeger σνμμέμφεται Μούσαισ.

    Iam satis, ο φίλε Παῦλε, πόνου

    ἔν τε for ῳ caus αισ τε καὶ ingrat αισι καθέδραισ.

    ῤητορικοῖσ λουδοῖσι, καὶ ἔπλετο οὐδὲν

    ἄλλ' ἤδη κεῖνοσ μὲν ἅπασ iuvenalios ἱδρὼσ

    ἐκκέχυται μελέων, τρομερὴ δὲ πάρεστι senectus

    καὶ minus in sumptum δαπάνασ lenis arca ministrat.

    Οὐ γὰρ ἔχει ἀπάλαμνοσ ἀνὴρ lucr ον,

    κλεινικὸσ οὔτε γέρων χρυσέην ἐργάζετ'.

    Aequanimus quod si fueris et πάντα vel αἰνεῖν malueris, λήθη πόνου ἔσσεται ἠδὲ.

    Κεῖνο δὲ παγκάλλιστον, ut omnibus undique Musis

    σὺν φιάλῃ que οἴνῳ que ἐτεῶν συνοπάονι,

    θυμοῦ άλῃχεμένου solacia blanda requiras.

    hic crit et fructus Δημητέρος ἀγλαοκάρπου,

    ἔνθα σύεσ θαλεροί, πολυχανδέα pocula ἔνθα,

    κιρνᾶν εἴ κε θέλοισ νέκταρ οὐίνοιο.

    Ambo igitur nostrae παραθέλξομεν otia vitae.

    Dum res et aetas et sororum

    νήματα πορφύρεα πολέκηται.

    Ῥωμαίων ὕπατοσ ἀρεταλόγῳ ἠδὲ,

    Αὐσόνιοσ Παύλῳ: σπεῦδε φίλους ἰδέειν.

    Aequoream liqui te propter, amice, Garumnam.

    te propter campos incolo Santonicos;

    congressus igitur nostros pete. si tibi cura.

    quae mihi, conspectu iam potiere meo.

    sed tantum adpropera, quantum pote corpore et aevo;

    ut salvum videam, sat cito te video.

    si post infaustas vigor integratus habenas et rediit membris iam sua mobilitas, si riguam laetis recolis Pipleida Musis.

    iam vates et non flagrifer Automedon.

    pelle soporiferi senium nubemque veterni atque alacri mediam carpe vigore viam.

    sed cisium aut pigrum cautus conscende veraedum:

    non tibi sit raedae, non amor acris equi.

    cantheris moneo male nota petorrita vites.

    ne celeres mulas ipse Metiscus agas.

    sic tibi sint Musae faciles, meditatio prompta et memor, et liquidi mel fluat eloquii:

    sic, qui venalis tam longa aetate Crebennus non habet emptorem, sit tibi pro pretio

    Attamen ut citius venias leviusque vehare.

    historiam, mimos, carmina linque domi.

    grande onus in musis: tot saecula condita chartis.

    quae sua vix tolerant tempora, nostra gravant.

    nobiscum invenies ἐπέων πολυμορφέα,

    γραμματικῶν τε πλοκὰσ καὶ,

    δάκτυλον ἡρῷον καὶ ἀοιδοπόλων,

    σὺν Θαλίησ κώμῳ σύρματα.

    σωταδικόν τε κίναιδον, ἰωνικὸν.

    Ῥυθμῶν Πινδαρικῶν ἔννομον.

    εὶλιπόδην σκάζοντα καὶ οὐ σκάζοντα.

    Ὀκτὼ Θουκυδίδου, ἐννέα.

    Ῥητορικῶν θάημα, σοφῶν ἐρικυδέα,

    πάντα μάλ' ὅσσ' ἐθέλεις, καὶ πλέον, εἴ κε.

    Hoc tibi de nostris ἀσπαστικὸν offero libris.

    vale; valere si voles me, iam veni.

    O qui vetustos uberi facundia sales opimas, Tetradi, cavesque, ne sit tristis et dulci carens amara concinnatio;

    qui felle carmen atque melle temperans torpere musas non sinis pariterque fucas, quaeque gustu ignava sunt, et quae sapore tristia;

    rudes camenas qui Suessae praevenit aevoque cedis, non stilo:

    cur me propinquum Santonorum moenibus declinas, ut Lucas boves olim resumpto praeferoces proelio fugit iuventus Romula?

    non ut tigris te, non leonis impetu, amore sed caro expeto.

    videre alumni gestio vultus mei et indole optata frui.

    invitus olim devoravi absentiae necessitatem pristinae, quondam docendi munere adstrictum gravi

    Iculisma cum te absconderet, et invidebam devio ac solo loco opus camenarum tegi.

    at nunc — frequentes atque claros nec procul cum floreas inter viros tibique nostras ventus auras deferat auresque sermo verberet — cur me supino pectoris fastu tumens spernis poetam consulem, tuique amantem teque mirantem ac tua desiderantem earmina oblitus alto neglegis fastidio?

    plectendus exemplo tuo, ni stabilis aevo pectoris nostri fides quamquam recusantes amet.

    Vale. valere si voles me, pervola cum scrinio et musis tuis.

    oblata per antiquarios mora scio promissi mei gratiam expectatione consumptam, Probe, vir optime; in secundis tamen habeo non fefellisse, apologos Titiani et Nepotis chronica quasi alios apologos (nam et ipsa instar sunt fabularum) ad nobilitatem tuam misi. gaudens atque etiam glorians fore aliquid, quod ad institutionem tuorum sedulitatis meae studio conteratur.

    Libello tamen apologorum antetuli paucos epodos. studio in te observantiae meae impudentissimo. paucos quidem, ut ego loquax iudico; verum tu, cum legens, etiam nimium multos putabis, adiuro benevolentiam tuam, verecundiae meae testem, eos mihi subita persuasione duxisse, nam quis hos diu cogitaret? quod sane ipsi per se probabunt, fors fuat, ut si milli vita suppetet, aliquid rerum tuarum quamvis incultus expoliam: quod tu etsi lectum non probes, scriptum boni consules, eumque ego imitatus sim vesaniam Choerili, tu ignoscas magnanimitate Alexandri.

    Hi igitur, ut Plautus ait, interim erunt antelogium fabularum, garruli et deceptores. qui compositi ad honorificentiae obsequium, ad aurium convicium concurrerunt, vale et me dilige.

    Perge, o libelle, Sirmium et dic ero meo ac tuo have atque salve plurimum.

    quis iste sit nobis erus, nescis, libelle? an, cum scias.

    libenter audis, quod iuvat?

    possem absolute dicere, sed dulcius circumloquar diuque fando perfruar.

    hunc dico, qui lingua potens minorem Atridam praeterit orando pauca et musica:

    qui grandines Ulixei et mel fluentem Nestora concinnat ore Tulli;

    qui solus exceptis tribus eris erorum primus est praetorioque maximus.

    dico hune senati praesulem, praefectum eundem et consulem

    (nam consul aeternum cluet collega Augusti consulis), columen eurulis Romulae primum in secundis fascibus;

    nam primus e cunctis erit consul, secundus principi.

    Generi hic superstes aureo satorque prolis aureae convincit Ascraeum senem, non esse saeelum ferreum, qui vincit aevi iniuriam stirpis novator Aoniae paribusque comit infulis

    Aniciorum stemmata.

    Probum loquor: scis optime, quem nemo fando dixerit, qui non prius laudaverit.

    perge, o libelle, et utere felicitate intermina.

    Quin et require, si sinet tenore fari obnoxio:

    “Age vera proles Romuli, effare causam nominis, utrumne mores hoc tui nomen dedere, an nomen hoc secuta morum regula?

    an ille venturi sciens mundi supremus arbiter, qualem creavit moribus, iussit vocari nomine?”

    Nomen datum praeconiis vitaeque testimonio, libelle felix, quem sinu vir tantus evolvet suo nec occupari tempora grato queretur otio, quem melleae vocis modis leni aut susurro impertiet, cui nigellac luminum vacare dignabunt corae, quem mente et aure consciis, quibusdam omissis, perleget:

    Quaecumque fortuna est tibi.

    perge, o libelle, et utere felicitate intermina.

    dic me valere et vivere, dic vivere ex voto pio, sanctis precantem vocibus, ut, quem curulis proxima collegio nati dedit, hunc rursus Augustus prior suis perennet fascibus, subnecte et illud leniter:

    “Apologos en misit tibi ab usque Rheni limite

    Ausonius, nomen Italum, praeceptor Augusti tui,

    Aesopiam trimetriam, quam vertit exili stilo pedestre concinnans opus fandi Titianus artifex;

    ut hinc avi ac patris decus, mixto resurgens sanguine, probiano itemque Anicio, ut quondam in Albae moenibus supremus Aenea satus

    Silvios lulis miscuit, sic iste, qui natus tui,

    Hos flosculorum Romuli, nutricis inter lemmata lallique somniferos modos suescat peritus fabulis simul et iocari et discere.”

    His adde votum, quod pio concepimus rei deo:

    “Ut genitor Augustus dedit collegio nati Probum, sic Gratianus hunc novum stirpi futurae copulet.”

    rata sunt futura, quae loquor:

    sic merita factorum iubent.

    Set iam ut loquatur Iulius, fandi modum invita accipe, volucripes dimetria, haveque dicto dic vale.

    PRIMUS iucundi foret 1 hic tibi fructus honoris

    Augustae faustum munus habere manus:

    proximus ex longo gradus est quaestoris amici curam pro strenis excubuisse tuis.

    ergo interceptos regale nomisma Philippos accipe tot numero, quot duo Geryones;

    quot terni biiuges demptoque triente Camenae quotque super terram sidera zodiaci;

    quot commissa viris Romana Albanaque fata quotque doces horis quotque domi resides;

    ostia quot pro parte aperit stridentia circus excepto, medium quod patet ad stadium;

    quot pedibus gradiuntur apes et versus Homeri quotque horis pelagus profluit aut refluit;

    protulit in scaenam quot dramata fabellarum,

    Arcadiae medio qui iacet in gremio, vel quot iuncturas geometrica forma favorum conserit extremis omnibus et mediis;

    quot telios primus numerus solusque probatur;

    quot par atque impar partibus aequiperat, bis ternos et ter binos qui conserit unus, qui solus totidem congeminatus habet, quot faciunt iuneti subterque supraque locati;

    qui numerant Hyadas Pleiadasque simul.

    Tot numero auratos pro strenis accipe nummos 1

    Ursule collega nobilis Harmonio,

    Harmonio, quem Claranus, quem Scaurus et Asper, quem sibi conferret Varro priorque Crates quique sacri lacerum collegit corpus Homeri quique notas spuriis versibus adposuit:

    Cecropiae commune decus Latiaeque camenae, solus qui Chium miscet et Ammineum.

    AUSONIUS, cuius ferulam nunc sceptra verentur, paganum Medulis iubeo salvere Theonem.

    Quid geris extremis positus telluris in oris, cultor harenarum vates, cui litus arandum oceani finem iuxta solemque cadentem, vilis harundineis cohibet quem pergula tectis et tinguit piceo lacrimosa colonica fumo?

    quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo — Musae non Helicone satae nec fonte caballi, set quae facundo de pectore Clementini inspirant vacuos aliena mente poetas?

    iure quidem: nam quis malit sua carmina dici, qui te securo possit proscindcre risu?

    haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem, tu recita, et vere poterunt tua dicta videri.

    Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?

    mereatusne agitas leviore nomismate captans, insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis sevi globulos et pinguia cerae pondera Naryciamque picem scissamque papyrum fumantesque olidum, paganica lumina, taedas?

    An maiora gerens tota regione vagantes persequeris fures, qui te postrema timentes in partem praedamque vocent? tu mitis et osor sanguinis humani condonas crimina nummis erroremque vocas pretiumque inponis abactis bubus et in partem scelerum de iudice transis?

    An cum fratre vagos dumeta per avia cervos circumdas maculis et multa indagine pinnae?

    aut spumantis apri cursum clamoribus urges subsidisque fero? moneo tamen, usque recuses stringere fulminco venabula comminus hosti, exemplum de fratre time, qui veste reducta ostentat foedas prope turpia membra lacunas perfossasque uates vicino podice nudat.

    inde ostentator volitat, mirentur ut ipsum

    Gedippa Ursinusque suus prolesque lovini taurinusque ipsum priscis heroibus aequalis, qualis in Olcnio victor Calydonius apro aut Erymantheo1 pubes fuit Attica monstro.

    Set tu parce feris venatibus et fuge nota crimina silvarum, ne sis Cinyreia proles accedasque iterum Veneri plorandus Adonis, sic certe crinem flavus niveusque lacertos caesariem rutilam per candida colla refundis, pectore sic tenero, plana sic iunceus alvo, per teretes feminum gyros surasque nitentes descendis, talos a vertice pulcher ad imos — qualis floricoma quondam populator in Aetna virgineas inter choreas Deoida raptam sustulit emersus Stygiis fornacibus Orcus.

    An, quia venatus ob tanta pericula vitas, piscandi trahens studio? nam tota supellex

    Dumnitoni tales solita est ostendere gazas, nodosas vestes animantum Nerinorum et iacula et fundas et, nomina vilica. Lina colaque et insutos terrenis vermibus hamos.

    his opibus confise tumes? domus omnis abunda litoreis dives spoliis, referuntur ab unda corroco, letalis trygon mollesque platessae, urentes thynni et male teeti spina elacati 1 nec duraturi post bina trihoria corvi.

    An te carminibus iuvat incestare canoras

    Mnemosyncs natas, aut tris aut octo sorores?

    et quoniam huc ventum, si vis agnoscere, quid sit inter doctrinam deridendasque camenas, accipe congestas, mysteria frivola, nugas, quas tamen explicitis nequeas deprendere chartis, scillite decies nisi cor purgeris aceto

    Anticyraeve bibas 1 Samii Lucumonis acumen.

    aut adsit interpres tuus, aenigmatum qui cognitor fuit meorum, cum tibi

    Cadmi nigellas filias,

    Melonis albam paginam notasque furvae sepiae

    Gnidiosque nodos prodidit.

    nunc adsit et certe, modo praesul creatus litteris, enucleabit protinus quod lusitantes scribimus.

    Notos fingo tibi, poeta, versus, quos scis hendecasyllabos vocari, set nescis modulis tribus moveri, istos conposuit Phalaecus olim.

    qui penthemimeren habent priorem et post semipedem duos iambos.

    sunt quos hexametri creant revulsi, ut penthemimeres prior locetur, tum quod bucolice tome relinquit.

    sunt et quos generat puella Sappho:

    quos primus regit hippius secundus, ut eludat choriambon antibacchus.

    set iam non poteris, Theon, doceri, nec fas est mihi regio magistro plebeiam numeros docere pulpam.

    Verum protinus ede, quod requiro, nil quaero, nisi quod libris tenetur et quod non opicae tegunt papyri, quas si solvens, o poeta, nugas, totam trado tibi simul Vacunam, nec iam post metues ubique dictum:

    “Hic est ille Theon poeta falsus, bonorum mala carminum Laverna.”

    expectaveram, ut rescriberes ad ea, quae dudum ioculariter luseram de cessatione tua valde impia et mea efflagitatione, cuius rei munus reciprocum quoniam in me colendo fastidisti, inventa inter tineas epistula vetere, quam de ostreis et musculis adfectata obscuritate condideram, quae adulescens temere fuderam, iam senior retractavi. set in eundem modum instaurata est satirica et ridicula conciunatio, saltem ut nunc respondeas novissimae cantilenae, qui illam noviciam silentio condemnasti.

    Ostrea Baianis certantia, quae Medulorum dulcibus in stagnis reflui maris aestus opimat.

    accepi, dilecte Theon, numerabile munus, verum quot fuerint, subiecta monosticha signant:

    Quot ter luctatus cum pollice computat index;

    Geryones quot erant, decies si multiplicentur;

    ter quot erant Phrygii numerata decennia belli, aut iter ut solidi mensis tenet ignicomus Sol;

    cornibus a primis quot habet vaga Cynthia noctes;

    singula percurrit Titan quot signa diebus quotque annis sublimis agit sua saecula Phaenon;

    quot numero annorum Vestalis virgo ministrat

    Dardaniusque nepos regno quot protulit annos;

    Priamidae quot erant, si bis deni retrahantur, bisque viros numeres, qui fata Amphrysia servant;

    quot genuit fetus Albana sub ilicibus sus et quot sunt asses, ubi nonaginta trientes, vel quot habet iunctos Vasatica raeda caballos.

    Quod si figuras fabulis adumbratas numerumque doctis involutum ambagibus ignorat alto mens obesa viscere, numerare saltim more vulgi ut noveris, in se retortas explicabo summulas.

    Ter denas puto quinquiesve senas, vel bis quinque, dehinc decem decemque, vel senas quater et bis adde ternas;

    septenis quater adde et unum et unum, aut ter quattuor adde bis novenis;

    duc binas decies semelque denas;

    octonas quater, hinc duae recedant;

    binas ter decies, semel quaternas, et sex adde novem vel octo septem, aut septem geminis bis octo iunge, aut — ne sim tibi pluribus molestus, triginta numero fuere cunctae.

    Iunctus limicolis musculus ostreis primo conposuit fereula prandio, gratus deliciis nobilium cibus et sumptu modicus pauperibus focis, non hic navifrago quaeritur aequore, ut crescat pretium grande periculis;

    set primore vado post refugum mare algoso legitur litore concolor, nam testae duplicis conditur in specu, quae ferventis aquae lota vaporibus carnem lacteoli visceris indicat.

    Set damnosa nimis panditur area.

    fac campum replices, Musa, papyrium nec iam fissipedis per calami vias grassetur Gnidiae sulcus harundinis, pingens aridulae subdita paginae

    Cadmi filiolis atricoloribus.

    aut cunctis pariter versibus oblinat furvam lacticolor sphongia sepiam.

    Pareamus vitio Dumnitonae domus, ne sit charta mihi carior ostreis.

    AUSONIUS salve caro mihi dico Theoni, versibus expediens, quod volo quodve queror.

    Tertia fissipedes renovavit Luna iuvencas, ut fugitas nostram, dulcis amice, domum, nonaginta dies sine te, carissime, traxi;

    huc adde aestivos: hoc mihi paene duplum est.

    vis novies denos dicam deciesque novenos isse dies? anni portio quarta abiit, sexaginta horas super et duo milia centum te sine consumpsi, quo sine et hora gravis.

    milia bis nongenta iubet demensio legum adnumerata reos per tot obire dies.

    iam potui Romam pedes ire pedesque reverti, ex quo te dirimunt milia pauca mihi.

    scirpea Dumnitoni tanti est habitatio vati?

    Pauliacos tanti non mihi villa foret, an quia per tabulam dicto pangente notatam debita summa mihi est, ne repetamus, abes?

    bis septem rutilos regale nomisma Philippos, nec tanti fuerint, perdere malo, Theon, implicitum quam te nostris interne medullis defore tam longi temporis in spatio, ergo aut praedictos iam nunc rescribe Darios et redime, ut mora sit libera desidiae, aut alios a me totidem dabo, dum modo cari conspicer ora viri. pauperis usque licet.

    Puppe citus propera sinuosaque lintea veli pande: Medullini te feret aura 1 noti expositum subter paradas lectoque iacentem, corporis ut tanti non moveatur onus.

    unus Dumnitoni te litore perferet aestus

    Condatem ad portum, si modo deproperes inque vicem veli, quotiens tua flamina cessant, remipedem iubeas protinus ire ratem, invenies praesto subiuncta petorrita mulis:

    villa Lucani- mox potieris -aco.

    rescisso disces conponere nomine versum:

    Lucili vatis sic imitator eris.

    AUSONIUS consul vatem resaluto Theonem.

    Aurea mala, Theon, set plumbea carmina mittis;

    unius massae quis putet has species?

    unum nomen utrisque, set est discrimen utrisque:

    poma ut mala voces, carmina verte mala.

    Vale beatis nomen a divis Theon, metoche set ista saepe currentem indicat.

    QUALIS Picenae populator turdus olivae clunes opimat cereas vel qui lucentcs rapuit de vitibus uvas, pendetque nexus retibus, quae vespertinis fluitant nebulosa sub horis vel mane tenta roscido:

    tales hibernis ad te de saepibus, ipsos capi volentes, misimus bis denos; tot enim crepero sub lucis eoae praeceps volatus intulit.

    tum, quas vicinae suggessit praeda lacunae, anites maritas iunximus, remipedes, lato populantes caerula rostro et crure rubras Punico, iricolor vario pinxit quas pluma colore, collum columbis aemulas,

    Defrudata meae non sunt haec fercula mensae:

    vescente te fruimur magis.

    Vale bene, ut valeam.

    CREDIDERAM nil posse meis adfectibus addi, quo, venerande pater, diligerere magis, accessit (grates superis medioque nepoti, bina dedit nostris qui iuga nominibus)

    accessit titulus, tua quo reverentia crescat, quo doceam natum, quid sit amare patrem.

    ipse nepos te fecit avum: mihi filius idem et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres, nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:

    nomine te gemini iam genitoris amo.

    quippe tibi aequatus videor, quia parvulus isto nomine honoratum me quoque nobilitat:

    non aetas quia nostra eadem: nam subparis aevi sum tibi ego et possum fratris habere vicem, nec tantum nostris spatium interponitur annis, quanta solent alios tempora dividere, vidi ego natales fratrum distare tot annis, quot nostros: aevum nomina non onerant, pulchra iuventa tibi senium sic iungit, ut aevum quod prius est maneat, quod modo ut incipiat.

    et placuisse reor geminis aetatibus, ut se non festinato tempore utraque daret, leniter haec flueret, haec non properata veniret, maturam frugem flore manente ferens, annos me nescire tuos, pater optime, testor totque putare tuos, quot reor esse meos.

    nesciat hos natus, numeret properantior heres, testamenta magis quam pia vota fovens exemploque docens pravo iuvenescere natos, ut nolint patres se quoque habere senes.

    verum ego primaevo genitus genitore fatebor subparis haec aevi tempora grata mihi.

    debeo quod natus, suadet pia cura nepotis addendum patri, quo veneremur avum.

    tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude, nati primaevi nomine factus avus.

    exiguum, quod avus: faveant pia numina divum deque nepote suo fiat avus proavus, largius et poterunt producere fata senectam:

    set rata vota reor, quae moderata, magis.

    debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis historiam: quamquam titulo non digna sereno anxia maestarum fuerit querimonia rerum.

    Iam super egelidae stagnantia terga Mosellae protulerat te, nate, ratis maestique parentis oscula et amplexus discreverat invidus amnis, solus ego et quamvis coetu celebratus amico solus eram profugaeque dabam pia vota carinae solus adhuc te, nate, videns; celerisque remulci culpabam properos adverso flumine cursus.

    quis fuit ille dies? non annus longior ille est,

    Attica quem docti collegit cura Metonis.

    desertus vacuis solisque exerceor oris.

    nunc ego pubentes salicum deverbero frondes, gramineos nunc frango toros viridesque per ulvas lubrica substratis vestigia libro lapidis, sic lux prima abiit, sic altera meta diei, sic geminas alterna rotat vertigo tenebras, sic alias: totusque mihi sic annus abibit, restituant donec tua me tibi fata parentem.

    hac ego condicione licet vel morte paciscar, dum decores suprema patris tu, nate, superstes.

    Condiderat iam Solis equos Tartesia Calpe stridebatque freto Titan iam segnis Hibero:

    iam succedentes quatiebat Luna inveneas, vinceret ut tenebras radiis velut aemula fratris;

    iam volucres hominumque genus superabile curis mulcebant placidi tranquilla oblivia somni;

    transierant Idus, medius suprema December tempora venturo properabat iungere Iano;

    et nonas decimas ab se Nox longa Kalendas iugiter acciri celebranda ad festa iubebat.

    Nescis, puto, quid velim tot versibus dicere, medius fidius neque ego bene intellego: tamen suspieor. iam prima nox erat ante diem nonum decimum kal. Iam, eum redditae sunt mihi litterae tuae oppido quam litteratae. his longe iucundissimum poema subdideras, quod de tribus Suetonii libris, quos ille de regibus dedit, in epitomen coegisti tanta elegantia, solus ut mihi videare adsecutus, quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non esset, in his versibus ego ista collegi:

    Europamque Asiamque duo vel maxima terrae membra, quibus Libyam dubie Sallustius addit

    Europae adiunctam, possit cum tertia dici, regnatas multis, quos fama oblitterat et quos barbara Romanae non tradunt nomina linguae —

    Illibanum Numidamque Avelim Parthumque Vononem et Cara num, Pellaea dedit qui nomina regum, quique magos docuit mysteria vana Nechepsos et qui regnavit sine nomine moxque Sesostris

    Haec tu quam perite et concinne, quam modulate et dulciter, ita iuxta naturam Romanorum accentuum enuntiasti, ut tamen veris et primigenis vocibus sua fastigia non perirent, iam quid de eloquentia dicam? liquido adinrare possum nullum tibi ad poeti eam facundiam Romanae iuventutis aequari: certe ita mihi videri, si erro, pater sum, fer me et noli exigere iudicium obstante pietate, verum ego cum pie diligam, sineere et severe iudieo. adfice me, oro, tali munere frequenter, quo et oblector et honoror. accessit tibi ad artem poetieam mellea adulatio, quid enim aliud agunt:

    Audax Icario qui fecit nomina ponto et qui Chalcidicas moderate enavit ad arces, nisi ut tu vegetam et sublimem alacritatem tuam temeritatem voces, me vero, et consultum et quem filius debeat imitari, salutari prudentia praeditum dicas? quod equidem contra est. nam tu summa sic adpetis, ut non decidas: senectus mea satis habet, si consistat. haec ad te breviter et illico vesperis illius secuto mane dictavi; ita enim tabellarius tuus, ut epistulam referret, instabat, nam si mihi otium fuerit, oblectabile negotium erit ad te prolixius delirare, te ut eliciam, mihi ut satisfaciam. vale.

    PAULINO Ausonius, metrum sic suasit, ut esses tu prior et nomen praegrederere meum, quamquam et fastorum titulo prior et tua Romae praecessit nostrum sella curulis ebur, et, quae iamdudum tibi palma poetica pollet, lemnisco ornata est, quo mea palma caret, longaevae tantum superamus honore senectae.

    quid refert? cornix non ideo ante evenum;

    nec quia mille annos vivit Gangeticus ales, vincit centum oculos, regie pavo, tuos.

    ccdimus ingenio, quantum praccedimus aevo;

    adsurgit Musae nostra Camena tuae.

    Vive, vale et totidem venturos consere ianos, quot tuus aut noster conseruere patres.

    Quanto me adfecit beneficio non delata equidem, sed suscepta mea querimonia, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti, addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti, scis autem me id nomen muriae. quod in usu vulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant, sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum vocatur, Iam patinas implebo meas, ut parcior ille maiorum mensis applaria sucus inundet.

    Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? o melle dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! sed haec atque alia huius modi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur mutandum, de quo opusculo, ut iubes, faciam, exquisitim universa limabo et quamvis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt, vale.

    Iambe Parthis et Cydonum spiculis, iambe pinnis alitum velocior,

    Padi mentis impetu torrentior, magna sonorae grandinis vi densior, flammis corusci fulminis vibratior, iam nunc per auras Persei talaribus petasoque ditis Arcados vectus vola. si vera fama est Hippocrene, quam pedis pulsu citatam cornipes fudit fremens, tu, fonte in ipso procreatus Pegasi, primus novorum metra iunxisti pedum sanctisque Musis concinentibus novem caedem in draconis concitasti Delium.

    Fer hanc salutem praepes et volucripes

    Paulini ad usque moenia, Hebromagum loquor, et protinus, iam si resumptis viribus alacri refecti corporis motu viget, salvere iussum mox reposce mutuum, nihil moreris iamque, dum loquor, redi, imitatus illum stirpis auctorem tuae, triplici furentem qui Chimaeram incendio supervolavit tutus igne proximo, dic te valere, dic: “salvere te iubet amicus et vicinus et fautor tuus, honoris auctor, altor ingenii tui.”

    dic et magister, dic parens, dic omnia blanda atque sancta caritatis nomina, haveque dicto dic vale, actutum et redi.

    Quod si rogabit, quid super scriptis novis maturus aevi nec rudis diiudicem:

    nescire dices, sed paratum iam fore heroicorum versuum plenum, essedum.

    cui subiugabo de molarum ambagibus, qui machinali saxa volvunt pondere, tripedes caballos terga ruptos verbere, his ut vehantur tres sodales nuntii, fors et rogabit, quos sodales dixeris simul venire? dic: “Trinodem dactylum vidi paratum crucianti canthcrio:

    spondeus illi lentipes ibat comes, paribus moratur qui locis cursum meum, mihique similis, semper adversus tamen, nec par, nec impar, qui trochacus dicitur.”

    Haec fare cursim nec moratus pervola, a liquid reportans interim munusculi de largitate musici promptarii.

    multas et frequentes mihi gratiae tuae causas et occasio subinde nata concinnat et naturae tuae facilitas benigna conciliat, Pauline fili. nam quia nihil poscente me abnuis, magis acuis procaciam quam retundis: ut nunc quoque in causa Philonis procuratoris quondam mei experiere, qui apud Hebroniagmn conditis mercibus, quas per agros diversos coemit, concesso ab hominibus tuis usus hospitio, inmature periclitatur expelli, quod nisi indulseris rogante me, ut et mora habitandi ad commodum suum utatur et nauso aliave qua navi usque ad oppidum praebita frugis aliquantum nostrae advehi possit, Lucaniacus ut inopia liberetur mature: tota illa familia hominis litterati non ad Tullii frumentariam, sed ad Cureulionem Plauti pertinebit.

    Hoc quo facilius impetrarem, aut quo maiorem verereris molestiam, si negares, concinnatam iambis signatamque ad te epistulam misi, ne subornatum diceres tabellarium, si ad te sine signi fide veniret, signavi autem, non, ut Plautus ait, Per ceram et linum 1 litterasque interpretes; sed per poeticum characterem: magis notam inustam, quam signum impressum iudicares.

    Philon, meis qui vilicatus praediis, ut ipse vult, ἐπίτροποσ,

    (nam gloriosum Graeculus nomen putat.

    quod sermo fucat Dorius)

    suis querellis adserit nostras preces, quas ipse lentus prosequor.

    videbis ipsum, qualis adstet comminus, imago fortunae suae, carnis, comosus, hispidus, trux, atribux,

    Terentianus Phormio, horrens capillis ut marinus asperis echinus aut versus mei.

    hic saepe falsus messibus vegrandibus nomen perosus vilici, semente sera sive multum praecoqua et siderali inscitia caelum lacessens seque culpae subtrahens reos peregit caelites.

    non cultor instans, non arator gnaruris, promusque quam condus magis, terram infidelem nec feracem criminans negotiari maluit mercator quo libet foro venalium, mutator ad Graecam fidem, sapiensque supra Graeciae septem viros octavus accessit sophos.

    et nunc paravit1 triticum casco sale novusque pollet emporus;

    adit inquilinos, rura, vicos, oppida soli et sali commercio;

    acatis, phaselis, lintribus, stlattis, rate

    Tarnim et Garumnam permeat ac lucra damnis, damna mutans fraudibus se ditat et me pauperat.

    Is nunc ad usque vectus Hebromagum tuam.

    sedem locavit mercibus, ut inde nauso devehat ur triticum 1 nostros in usus, ut refert, hunc ergo paucis ne graveris hospitem cura diebus ut meet, adactus ut mox navis auxilio tuae ad usque portus oppidi iam iam Perusina, iam Saguntina fame

    Lucaniacum liberet.

    Hoc si impetratum munus abs te accepero, prior colere quam Ceres:

    Triptolemon olim, sive Epimenidem vocant, aut viliconum Buzygem, tuo locabo postferendos numini, nam munus hoc fiet tuum.

    discutimus, Pauline, iugum, quod nota fovebat temperies, leve quod positu et venerabile iunctis tractabat paribus Concordia mitis habenis;

    quod per tam longam seriem volventibus annis fabula non umquam, numquam qucrimonia movit, nulla querella loco pepulit, non ira nec error nec quae conpositis male suadac credula causis concinnat veri similes suspicio culpas;

    tam placidum, tam mite iugum, quod utrique parentes ad senium nostri traxere ab origine vitae inpositumque piis heredibus usque manere optarunt, dum longa dies dissolveret aevum, et mansit, dum laeta fides nec cura laborat offleii servare vices, set sponte feruntur incustoditum sibi continuantia cursum.

    Hoc tam mite iugum docili cervice subirent

    Martis equi stabuloque feri Diomedis abacti et qui mutatis ignoti Solis habenis fulmineum Phaethonta Pado mersere iugales, discutitur, Pauline, tamen: nec culpa duorum ista, set unius tantum tua. namque ego semper contenta cervice feram, consorte laborum destituor, nec tam promptum gestata duobus unum deficiente pari perferre sodalem, non animus viresque labant, sed iniqua ferendo condicio est oneri, cum pondus utrumque relicto ingruit acceduntque alienae pondera librae, sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum corpus et exigui quamvis discrimine membri tota per innumeros artus eonpago vacillat.

    obruar usque tamen, veteris ne desit amici me durante fides memorique ut fixa sub aevo restituant profugum, solacia cassa, sodalem.

    Inpie, Pirithoo disiungere Thesea posses

    Euryalumque suo socium secernere Niso;

    te suadente fugam Pylades liquissct Oresten nec custodisset Siculus vadimonia Damon.

    quantum obleetamen populi, quae vota bonorum sperato fraudata bono! gratantia cuncti verba loquebantur: iam nomina nostra parabant inserere antiquis aevi melioris amicis.

    cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.

    nos documenta magis felicia, qualia magnus

    Scipio longaevique dedit sapientia Laeli:

    nos studiis animisque isdem miracula cunctis, hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.

    ocius illa iugi fatalis solvere lora

    Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis principiis et utroque caput celantia nodo.

    Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;

    Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis grandia verba premens ultrix dea Medica belli sistere Cecropidum in terris monumenta paranti obstitit et Graio iam iam Agenda tropaeo ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.

    Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?

    in Medos Arabasque tuos per nubila et atrum perge chaos: Romana procul tibi nomina sunto.

    illic quaere alios oppugnatum sodales, livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum opportuna tuis inimicat pectora fucis.

    Paulinum Ausoniumque, viros, quos sacra Quirini purpura et auratus trabeae volavit amictus, non decet insidiis peregrinae cedere divae.

    Quid queror coique insector crimina monstri?

    occidui me ripa Tagi, me Punica laedit

    Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei.

    laedis et ipse tuos qui deseris ultro, relictis moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris more, interque novos qui nunc versaris amicos quemque suo longe dirimat provincia tractu trans montes solemque alium, trans flumina et urbes et quod terrarum caelique extenditur inter

    Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunmae.

    Quod si intervalli spatium tolerabile limes poneret exiguus (quamvis longa omnia credant, qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos cura locos, mediis iungens distantia verbis;

    Santonus ut sibi Burdigalam, mox iungit Aginnum illa sibi et populos Aquitanica rura eolentes;

    utque duplex Arelas Alpinae tecta Viennae,

    Narbonemque pari spatio sibi conserit, et mox quinquiplicem socias tibi, Martie Narbo, Tolosam.

    hoc mihi si spatium vicinis moenibus esset, tunc ego te ut nostris aptum conplectcrer uluis adflaretque tuas aures nostrae aura loquellae.

    Nunc tibi trans Alpes et marmoream Pyrenen

    Caesarea est Augusta domus, Tyrrhenica propter

    Tarraco et ostrifero super addita Barcino ponto:

    me iuga Burdigala,1 trino me flumina coetu secernunt turbis popularibus otiaque inter vitiferi exercent colles laetumque colonis uber agri, tum prata virentia, tum nemus umbris mobilibus celebrique frequens ecclesia vieo totquc mea in Novaro sibi proxima praedia pago, dispositis totum vicibus variata per annum, egelidae ut tepeant hiemes rabidosque per aestus adspirent tenues frigus subtile Aquilones.

    te sine set nullus grata vice provenit annus, ver pluvium sine flore fugit, Canis aestifer ardet, nulla autumnales variat Pomona sapores effusaque hiemem contristat Aquarius unda.

    agnoscisne tuam, Ponti dulcissime, culpam?

    nam mihi certa fides nec conmutabilis umquam

    Paulini illius veteris reverentia durat quaeque meoque tuoque fuit concordia patri, si tendi facilis cuiquam fuit arcus Ulixei aut praeter dominum vibrabilis ornus Achilli, nos quoque tam longo Rhamnusia foedere solvet.

    Set cur tam maesto sero tristia carmina versu et non in meliora animus se vota propinquat?

    sit procul iste metus, certa est fiducia nobis, si genitor natusque dei pia verba volentum accipiat, nostro reddi te posse precatu, ne sparsam raptamque domum lacerataque centum per dominos veteris Paulini regna fleamus teque vagum toto quam longa Hispania tractu, inmemorem veterum peregrinis fidere amicis.

    Adcurre, o nostrum decus, o mea maxima cura, votis ominibusque bonis precibusque vocatus, adpropcra, dum tu iuvenis, dum nostra senectus servat inexhaustum tibi gratificata vigorem.

    ecquando iste meas inpellet nuntius aures?

    “Ecce tuus Paulinus adest: iam ninguida linquit oppida Hiberorum, Tarbllica iam tenet arva,

    Hebromagi iam tecta subit, iam praedia fratris vicina ingreditur, iam labitur amne.secundo iamque in conspectu est: iam prora obvertitur amni:

    ingressusque sui celebrata per ostia portus totum occursantis populi praevertitur agmen et sua praeteriens iam iam tua limina pulsat.”

    Credimus an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

    PROXIMA quae nostrae fuerat querimonia chartae, credideram quod te, Pauline, inflectere posset eliceretque tuam blanda obiurgatio vocem.

    set tu, iuratis velut alta silentia sacris devotus teneas, perstas in lege tacendi.

    non licet? anne pudet, si quis tibi iure paterno vivat amicus adhuc maneasque obnoxius heres?

    ignavos agitet talis timor, at tibi nullus sit metus et morem missae acceptaeque salutis audacter retine, vel si tibi proditor instat aut quaesitoris gravior censura finietur, occurre ingenio, quo saepe occulta teguntur.

    Thraeicii quondam quam saeva licentia regis fecerat elinguem, per licia texta querellas edidit et tacitis mandavit crimina telis.

    et pudibunda suos malo commisit amores virgo nec erubuit tacituro conscia pomo.

    depressis scrobibus vitium regale minister credidit idque diu texit fidissima tellus:

    inspirata dehinc vento cantavit harundo.

    lacte incide notas: arescens charta tenebit semper inaspicuas; prodentur scripta favillis.

    vel Laccdaemoniam scytalen imitare, libelli segmina Pergamei tereti circumdata ligno perpetuo inscribens versu, «pii deinde solutus, non respondentes sparso dabit ordine formas, donec consimilis ligni replicetur in orbem.

    Innumcras possum celandi ostendere formas et clandestinas veterum reserare loquellas:

    si prodi, Pauline, times nostraeque vereris crimen amicitiae; Tanaquil tua nesciat istud, tu contemne alios nec dedignare parentem adfari verbis, ego sum tuus altor ei ille praeceptor, primus veterum largitor honorum, primus in Aonidum qui te collegia duxi.

    quarta tibi haec notos detexit epistula questus,

    Pauline, et blando residem sermone lacessit.

    officium set nulla pium mihi pagina reddit, fausta salutigeris adscribens orsa libellis, unde istam meruit non felix charta repulsam, spernit tam longo cessatio quam tua fastu?

    hostis ab hoste tamen per barbara verba salutem accipit et Salve mediis intervenit armis, respondent et saxa homini et percussus ab antris sermo redit, redit et nemorum vocalis imago;

    litorei clamant scopuli, dant murmura rivi,

    Hyblacis apibus saepes depasta susurrat.

    est et harundineis modulatio musica ripis cumque suis loquitur tremulum coma pinea ventis, incubuit foliis quotiens levis curus acutis,

    Dindyma Gargarico respondent cantica luco.

    nil inlitum natura dedit, non aeris ales quadrupedesve silent, habet et sua sibila serpens, et pecus aequoreum tenui vice vocis anhelat.

    cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis;

    Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus nec Dodonaci cessat tinnitus aeni, in numerum quotiens radiis ferientibus ictae respondent dociles modulato verbere pelves.

    Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet, obnixum, Pauline, taces, agnosco pudorem, quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis, dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum non servare vices; et amant longa otia culpam, quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata scribere felicesque notas mandare libellis?

    non ego, longinquos ut texat pagina versus, postulo multiplicique oneret sermone tabellas.

    una fuit tantum, qua respondere Lacones littera, et irato regi placuere negantes, est etenim comis brevitas: sic fama renatum

    Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces ambiguis sererent verbis, contra omnia solum

    Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi regula! nam brevius nihil est et plenius istis, quae firmata probant aut infirmata relidunt.

    nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.

    Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!

    multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.

    nec possum reticere, iugum quod libera numquam fert pietas nec amat blandis postponere verum, vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores?

    Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?

    inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!

    te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat, te belli sedem repetat Sertorius exul.

    ergo meum patriaeque decus columenque senati

    Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit, aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?

    hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem constituis, patriosque istic sepelibis honores?

    Quis tamen iste tibi tam longa silentia suasit impius? ut nullos hie vocem vertat in usus, gaudia non illum vegetent, non dulcia vatum carmina, non blandae modulatio flexa querellae, non fera, non illum peeudes, non mulceat ales, non quae pastorum nemoralibus abdita lueis solatur nostras Eeho resecuta loquellas.

    tristis, egens deserta eolat tacitusque pererret

    Alpinis conexa iugis, eeu dicitur olim mentis inops coetus hominum et vestigia vitans avia perlustrasse vagus loca Bellerophontes.

    Haec preeor, hanc vocem, Boeotia numina M usae, accipite et Latiis vatem revocate eamenis.

    CONTINUVTA meae durare silentia linguae te numquam tacito memoras placitamque latebris desidiam exprobras neglectaeque insuper addis crimen amicitiae formidatamque iugalem obicis et durum iacis in mea viscera versum.

    parce, precor, lacerare tuum, nec amara paternis admiscere velis, eeu melle absinthia, verbis.

    Cura mihi semper fuit et manet officiis te omnibus excolere, adfectu observare fideli, non umquam tenui saltim tua gratia naevo conmaculata mihi est; ipso te laedere vultu semper et incauta timui violare figura;

    eumque tua accessi, venerans mea cautius ora conposui et laeto formavi lumine frontem, ne qua vel a tacito contractam pectore nubem duceret in sanctum suspicio falsa parentem.

    hoc mea te domus exemplo coluitque colitque inque tuum tantus nobis consensus amorem est, quantus et in Christum conexa mente colendum.

    Quis tua, quaeso, tuis obduxit pectora livor?

    quo rumore pium facilis tibi fama per aures inrupit pepulitque animum contraque vetustam experta pietate fidem nova vulnera movit, laederet ut natis placidum male suada parentem?

    Set mihi non fictae mens conscia simplicitatis nec patris inculti pietas rea respuit omne iumentum et falso perstringi crimine non fert, inmunis vero: gravius violatur iniquo vulnere, tam tenera offensae, quam libera culpae.

    Diseussisse iugum querens me, quo tibi doctis iunctus eram studiis, hoc nec gestasse quidem me adsero. namque pares subeunt iuga: nemo valenles copulat infirmis neque sunt concordia frena, si sit conpulsis mensura iugalibus inpar.

    si vitulum tauro vel equum committis onagro;

    si confers fulicas cycnis et acdona parrae, castaneis corulos; aequas viburna cupressis:

    me conpone tibi: vix Tullius et Maio tecum sustineant aequale iugum, si iungar amore, hoc tantum tibi me iactare audebo iugalem, quo modicus sociis magno contendit habenis.

    dulcis amicitia aeterno mihi foedere tecum et paribus semper redamandi legibus aequat.

    hoc nostra cervice iugum non scaeva resolvit fabula, non terris absentia longa diremit, nec perimet, toto licet abstrahar orbe vel aevo.

    numquam animo divisus agam: prius ipsa recedet corpore vita meo, quam vester pectore vultus.

    Ego te per omne quod datum mortalibus et destinatum saeculum est, claudente donec continebor corpore, discernar orbe quamlibet, nec orbe longe nec remotum lumine tenebo fibris insitum:

    videbo corde, mente complectar pia ubique praesentem mihi.

    et cum solutus corporali carcere terraque provolavero, quo me locant axe communis pater, illic quoque animo te geram;

    neque finis idem, qui meo me corpore et amore laxabit tuo.

    mens quippe, lapsis quae superstes artubus de stirpe durat cacliti, sensus necesse est simul et adfectus suos teneat aeque ut vitam suam, et ut mori, sic oblivisci non capit, perenne vivax et memor.

    Vale domine illustris.

    Quarta redit duris haec iam messoribus aestas, et totiens cano bruma gelu riguit, ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore, nulla tua vidi scripta notata manu, ante salutifero felix quam charta libello dona negata diu multiplicata daret, trina etenim vario florebat epistula textu, set numerosa triplex pagina carmen erat.

    dulcia multimodis quaedam subamara querellis, anxia censurae miscuerat pietas, sed milli mite patris plus quam censoris acerbum sedit, et e blandis aspera penso animo, ista suo regerenda loco tamen et graviore vindicis heroi sunt agitanda sono.

    interea levior paucis praecurret iambus disere to referens mutua verba pede.

    Nunc elegi salvere iubent dictaque salute, ut fecere aliis orsa gradumque, silent.

    Ausonio Paulinus Quid abdicatas in meam curam, pater, redire Musas praecipis?

    negant Camenis nec patent Apollini dicata Christo pectora, fuit ista quondam non ope, sed studio pari tecum mihi concordia, ciere surdum Delphica Phoebum specu, vocare Musas numina, fandique munus munere indultum dei petere e nemoribus aut iugis, nunc alia mentem vis agit, maior deus, aliosque mores postulat.

    sibi reposeens ab homine 1 munus suum, vivamus ut vitae patri, vacare vanis, otio aut negotio, et fabulosis litteris vetat; suis ut pareamus legibus lucemque cernamus suam, quam vis sophorum callida arsque rhetorum et figmenta vatum nubilant, qui corda falsis atque vanis imbuunt tantumque linguas instruunt, nihil adferentes, ut salutem conferant, quod veritatem detegat.

    quid enim tenere vel bonum aut verum queant, qui non tenent summae caput, veri bonique fomitem et fontem deum, quem nemo nisi in Christo videt?

    Hic veritatis lumen est, vitae via, vis, mens, manus, virtus patris, sol aequitatis, fons bonorum, flos dei, natus deo, mundi sator, mortalitatis vita nostrae et mors necis.

    magister hic virtutium, deusque nobis atque pro nobis homo, nos induendus induit, aeterna iungens homines inter et deum in utrumque se commercia, hic ergo nostris ut suum praecordiis vibraverit eaelo iubar, abstergit aegrum corporis pigri situm habitumque mentis innovat:

    exhaurit omne, quod iuvabat antea, castae voluptatis vice, totusque nostra iure domini vindicat et corda et ora et tempora, se cogitari, intellegi, credi, legi, se vult timeri et diligi, aestus inanes, quos movet vitae labor praesentis aevi tramite, abolet futura cum deo vitae fides.

    quae, quas videmur spernere, non ut profanas abicit aut viles opes, set ut magis caras monet caelo reponi ereditas Christo deo, qui plura promisit datis, contempta praesens vel mage deposita sibi multo ut rependat faenore, sine fraude custos, aucta creditoribus bonus aera reddet debitor multaque sprctam largior pecuniam restituet usura deus.

    Huic vacantem vel studentem et deditum, in hoc reponentem omnia ne quaeso segnem neve perversum putes nec crimineris impium, pietas abesse Christiano qui potest?

    namque argumentum mutuum est pietatis, esse Christianum, et impii, non esse Christo subdilum.

    hanc cum tenere discimus, possum tibi non exhibere, id est patri, cui cuncta sancta iura, cara nomina debere me voluit deus?

    tibi disciplinas, dignitatem, litteras, linguae, togae, famae decus provectus, altus, institutus debeo, patrone, praeceptor, pater.

    Sed cur remotus tamdiu degam, arguis pioque motu irasceris, conducit istud aut necesse est aut placet:

    veniale, quidquid horum, erit.

    ignosce amanti, si geram quod expedit;

    gratare, si vivam, ut libet.

    Ausonio Paulinus defore me patriis tota trieteride terris atque alium legisse vagis erroribus orbem, culta prius vestrae oblitum consortia vitae, increpitas sanctis mota pietate querellis.

    amplector patrio venerandos pectore motus et mihi gratandas salvis adfectibus iras.

    set reditum inde meum, genitor, te poscere mallem, unde dari possit, revocandum me tibi credam, cum steriles fundas non ad divina precatus,

    Castalidis supplex averso numine Musis?

    non his numinibus tibi me patriaeque reduces.

    surda vocas et nulla rogas (levis hoc feret aura, quod datur in nihilum) sine numine nomina Musas.

    inrita ventosae rapiunt haec vota procellae, quae non missa deo vacuis in nubibus haerent nec penetrant superi stelantem regis in aulam.

    Si tibi eum mei reditus, illum adspice et ora, qui tonitru summi quatit ignea culmina caeli, qui trifido igne micat nec inania murmura miscet quique satis caelo soles largitur et imbres, qui super omne, quod est, vel in omni totus ubique, omnibus infuso rebus regit omnia Christo:

    quo mentes tenet atque movet, quo tempora nostra et loca disponit, quod si contraria votis constituat nostri, prece deflectendus in illa est, quae volumus. quid me accusas? si displicet actus quem gero agente deo, prius est: fiat reus auctor, cui placet aut formare meos aut vertere sensus.

    nam mea si reputes, quae pristina, quae tibi nota.

    sponte fatebor eum modo me non esse, sub illo tempore qui fuerim, quo non perversus habebar et perversus eram falsi caligine cernens, stulta dei sapiens et mortis pabula vivens.

    quo magis ignosci mihi fas, quia promptius ex hoc agnosci datur a summo genitore novari, quod non more meo geritur: non, arbitror, istic confessus dicar mutatae in prava notandum errorem mentis, quoniam sim sponte professus me non mente mea vitam mutasse priorem, mens nova mi,fateor, means nonmea: non meaquondam, set mea nunc auctore deo, qui, si quid in actu ingeniove meo sua dignum ad munia vidit, gratia prima tibi, tibi gloria debita cedit, cuius praeceptis partum est, quod Christus amaret.

    Quare gratandum magis est tibi, quam queritandum, quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus,

    Paulinus, cui te non infitiare parentem, nec modo, cum credis perversum, sic mea verti consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum

    Ausonii, feret ille tuae sua praemia laudi deque tua primum tibi deferet arbore fructum.

    Unde, precor, meliora putes nec maxima perdas praemia detestando tuis bona fontibus orta.

    non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris

    Pcgaseum vixisse equitem, licet avia multi numine agente eolant, clari velut ante sophorum pro studiis musisque suis: ut nunc quoque, castis qui Christum sumpsere animis, agitare frequentant, non inopes animi neque de feritate legentes desertis habitare locis; sed in ardua versi sidera spectantesque deum verique profunda perspicere intenti de vanis libera curis otia amant strepitumque fori rerumque tumultus cunctaque divinis inimica negotia donis, et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent speque fideque deum sponsa mercede sequuntur, quam referet certus non desperantibus auctor, si modo non vincant vacuis praesentia rebus, quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur secreta ignitus penetrans caelestia sensus.

    namque caduca patent nostris, aeterna negantur visibus; et nunc spe sequimur,quod mente videmus, spernentes varias, rerum spectacula, formas et male corporeos bona sollicitantia visus.

    attamen haec sedisse illis sententia visa est, tota quibus iam lux patuit verique bonique, venturi aeternum saecli et praesentis inane.

    At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit fama? fides voti par est, sed amoena colenti, nunc etiam et blanda posito locupletis in acta litoris, unde haec iam tam festinata locorum invidia est? utinam iustus me carpere livor incipiat: Christi sub nomine probra placebunt, non patitur tenerum mens numine firma pudorem, et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.

    Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum increpites studiis neque me vel coniuge carpas vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx, nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli, qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum, hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes, humanisque agitare locis, studia ipsa piorum testantur mores hominum; nec enim impia summum gens poterit novisse deum: sint multa locorum, multa hominum studiis inculta, expertia legum, quae regio agresti ritu earet? aut quid in istis improbitas aliena nocet? quod tu mihi vastos

    Vaseoniae saltus et ninguida Pyrenaei obicis hospitia, in primo quasi limine fixus

    Hispanae regionis agam nec sit locus usquam rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem usque patet mersos spectans Hispania soles.

    sed fuerit fortuna iugis habitasse latronum, num lare barbarico rigui mutatus in ipsos, inter quos habui, socia feritate colonos?

    non recipit mens pura malum neque levibus haerent inspersae fibris maculae: si Vascone saltu quisquis agit purus sceleris vitam, integer aeque nulla ab inhumano morum contagia ducit hospite, sed mihi cur sit ab illo nomine crimen, qui diversa colo, ut colui, loca iuncta superbis urbibus et laetis hominum celeberrima cultis?

    ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris, cur non more meo potius formata ferinos poneret, in nostros migrans, gens barbara ritus?

    Nam quod in cversis habitacula ponis Hibera urbibus et deserta tuo legis oppida versu montanamque milli Calagorrim et Birbilim acutis pendentem scopulis eodemque iacentis Hilerdac exprobras, velut his habitem laris exul et urbis extra hominum tecta atque vias; — an credis Hiberae has telluris opes, Hispani nescius orbis, quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlans, ultima nunc eius mons portio metaque terrae, discludit bimarem celso qui vertice Calpen?

    Birbilis huic tantum, Calagorris, Hilerda notantur,

    Caesarea est Augusta cui, Barcinus amoena et capite insigni despectans Tarraco pontum?

    Quid numerem egregias terris et moenibus urbes, quas geminum felix Hispania tendit in aequor, qua Betis Oceanum Tyrrhenumque auget Hiberus, lataque distantis pelagi divortia conplet, orbe suo finem ponens in limite mundi?

    anne tibi, o domine inlustris, si scribere sit mens, qua regione habites, placeat reticere nitentem

    Burdigalam et piceos malis describere Boios?

    cumque Maroialicis tua prodigis otia thermis inter et umbrosos donas tibi vivere lucos, laeta locis et mira colens habitacula tectis:

    nigrantesne casas et texta mapalia culmo dignaque pellitis habitas deserta Bigerris?

    quique superba tuae contemnis moenia Romae consul, arenosas non dedignare Vasatas?

    vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis,

    Raraunum Ausonias heu devenisse curules conquerar, et trabeam veteri sordescere fano;

    quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini

    Caesareas inter parili titulo palmatas fulget inadtrito longum venerabilis auro, florentem retinens meriti vivacis honorem.

    aut eum Lucani retinens culmine fundi, aemula Romuleis habitans fastigia tectis, materiam praebente loco, qui proxima signat, in Condatino dicetis degere vieo?

    Multa iocis pateant, liceat quoque ludere fictis;

    sed lingua mulcente gravem interlidere dentem, ludere blanditiis mentibus et male dulces fermentare iocos satirae mordacis aceto saepe poetarum, numquam decet esse parentum, namque fides pietasque petunt, ut, quod mala nectens insinuat castis fama auribus, hoc bona voti mens patris adfigi fixumque haerescere cordi non sinat, et vulgus scaevo rumore malignum ante habitos mores, non semper flectere vitam crimen habet: namque est laudi bene vertere, eum me inmutatum audis, studium officiumque require.

    si pravo rectum, si relligiosa profanis, luxurie parcum, turpi mutatur honestum, segnis, iners, obscurus ago, miserere sodalis in mala perversi: blandum licet ira parentem excitet, ut lapsum rectis instauret amicum moribus et monitu reparet meliora severo.

    At si forte itidem, quod legi et quod sequor, audis, corda pio vovisse deo venerabile Christi imperium docili pro credulitate sequentem, persuasumque dei monitis aeterna parari praemia mortali damnis praesentibus empta, non reor id sancto sic displicuisse parenti, mentis ut errorem credat sic vivere Christo, ut Christus sanxit, iuvat hoc nec paenitet huius erroris, stultus diversa sequentibus esse nil moror, aeterno mea dum sententia regi sit sapiens, breve, quidquid homo est, homo corporis aegri, temporis occidui et sine Christo pulvis et umbra:

    quod probat aut damnat tanti est, quanti arbiter ipse.

    ipse obit atque illi suus est comitabilis error cumque suo moriens sententia iudice transit.

    Et nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis cura sit ad domini praeceptum vivere Christi, sera erit exutis homini querimonia membris, dum levia humanae metuit convicia linguae, non timuisse graves divini iudicis iras:

    quem patris aeterni solio dextraque sedentem, omnibus impositum regem et labentibus annis venturum, ut cunctas aequato examine gentes iudicet et variis referat sua praemia gestis, credo equidem et metuens studio properante laboro, si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar.

    Huius in adventum trepidis mihi credula fibris corda tremunt gestitque anima id iam cauta futuri, praemetuens, ne vineta aegris pro corpore curis ponderibusque gravis rerum, si forte recluso increpitet tuba vasta polo, non possit in auras regis ad occursum levibus se tollere pinnis, inter honora volans sanctorum milia caelo, qui per inane levis neque mundi conpede vinctos ardua in astra pedes facili molimine tollent et teneris vecti per sidera nubibus ibunt, caelestem ut medio venerentur in aere regem claraque adorato coniungant agmina Christo.

    Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris sopitum tenebris sterili deprendat in actu, tempora sub vacuis ducentem perdita curis, nam quid agam, lentis si, dum coniveo votis,

    Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet et, subitis domini caelo venientis aperto praestrictus radiis, obscurae tristia noctis suffugia inlato confusus lumine quaeram?

    Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri, vel praesentis amor vitae rerumque voluptas curarumque labor, placuit praevertere casus proposito et curas finire superstite vita communemque adeo ventura in saecula rebus expectare trucem securo pectore mortem.

    Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:

    si contra est, Christo tantum me Inique probari.

    Omnipotens genitor rerum, cui summa potestas, exaudi, si iusta precor, ne sit mihi tristis ulla dies, placidam nox rumpat nulla quietem, nec placeant aliena mihi, quin et mea prosint supplicibus nullusque habeat mihi vota nocendi aut habeat nocitura mihi. male velle facultas nulla sit ac bene posse adsit tranquilla potestas, mens contenta suo nec turpi dedita lucro vincat corporeas casto bene conscia lecto inlecebras, turpesque iocos obscenaque dicta oderit illa nocens et multum grata malignis auribus effuso semper rea lingua veneno, non obitu adfligar cuiusquam aut funere crescam, invideam numquam cuiquam nec mentiar umquam, adsit laeta domus epulisque adludat inemptis venia satur fidusque comes nitidusque minister, morigera et coniunx caraque ex coniuge nati.

    Moribus haec castis tribuit deus: hi sibi mores perpetuam spondent ventura in saecula vitam.

    Iniuria quidem est patri familias maritimis deliciis abundanti terrenum aliquid et agreste praebere; sed ego, ut et causa mihi esset aput unanimitatem tuam aliquid conloquendi et aliquod sermoni huic obsequium viderer adiungere, panculas de paucissimis, quas pueruli vespere inferunt, ficedulas misi. quarum eum erubescerem paucitatem, plura etiam versiculis verba subtexui, quasi vero numerum loquacitate facturus. sed quia utraque culpabilia sunt, tu utrisque benigne ae familiariter ignoscendo facies, ut nec inhumana videatur paucitas nec odiosa garrulitas.

    Sume igitur pastas dumoso in rure volucres, quas latitans filicis sub tegmine callidus anceps, dum simili mentitur aves fallitque susurro, agmina viscatis suspendit credula virgis.

    tunc referens tenuem non parvo munere praedam digerit aucupium tabulis: et primus opimis ordo nitet, sensim tenuatus ad ima tabellae.

    ut minus offendat macies, praelata saginae gratia praeventos pingui iuvat alite visus.

    PAUPERIS ut placeat carum tibi munus amici, munera ne reputes, quae mittis ditia nobis.

    nam tibi quid dignum referam pro piscibus illis, quos tibi vicinum locupleti gurgite litus suppeditat miros specie formaque diremptos?

    at mihi vix alto vada per saxosa profundo rarus in obscura generatur sphondylus alga.

    hinc te participans bis quinque et bis tibi ternas transmisi aequoreo redolentes nectare testas, quas viscus praedulce replet bieolore medulla.

    Oro libens sumas, nec vilia dedigneris, quae sunt parva modum magno metitus amore.

    Pedite sursum flumina!

    investigatum ferre dolo leporem.

    quae tantae tenuere morae rumore sub omni?