Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    De consolatione philosophiae

    Book 1

    Boethius

    Carmina qui quondam studio florente peregi,

    Flebilis heu maestos cogor inire modos.

    Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae

    Et ueris elegi fletibus ora rigant

    Has saltem nullus potuit peruincere terror,

    Ne nostrum comites prosequerentur iter.

    Gloria felicis olim uiridisque iuuentae

    Solantur maesti nunc mea fata senis.

    Venit enim properata malis inopina senectus

    Et dolor aetatem iussit inesse suam.

    Intempestiui funduntur uertice cani

    Et tremit effeto corpore laxa cutis.

    Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis

    Inserit et maestis saepe uocata uenit.

    Eheu quam surda miseros auertitur aure

    Et flentes oculos claudere saeua negat.

    Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret,

    Paene caput tristis merserat hora meum.

    Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,

    Protrahit ingratas impia uita moras.

    Quid me felicem totiens iactastis amici?

    Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

    Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse milli supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus colore umido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine Π Graecum, in supremo uero θ, legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.

    Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem, nihil quippe in eo nostrae operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.

    His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est.

    Heu quam praecipiti mersa profundo

    Mens hebet et propria luce relicta

    Tendit in externas ire tenebras,

    Terrenis quotiens flatibus aucta

    Crescit in inmensum noxia cura.

    Hic quondam caelo liber aperto

    Suetus in Aetherios ire meatus

    Cernebat rosei lumina solis,

    Visebat gelidae sidera lunae

    Et quaecumque uagos stella recursus

    Exercet uarios flexa per orbes,

    Comprensam numeris uictor habebat.

    Quin etiam causas unde sonora

    Flamina sollicitent aequora ponti,

    Quis uoluat stabilem spiritus orbem

    Vel cur hesperias sidus in undas

    Casurum rutilo surgat ab ortu,

    Quid ueris placidas temperet horas,

    Vt terram roseis floribus ornet,

    Quis dedit ut pleno fertilis anno

    Autumnus grauidis influat uuis

    Rimari solitus atque latentis

    Naturae uarias reddere causas.

    Nunc iacet effeto lumine mentis

    Et pressus grauibus colla catenis

    Decliuemque gerens pondere uultum

    Cogitur, heu, stolidam cernere terram.

    Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae Tum uero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, admouit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siceauit.

    Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae

    Luminibusque prior rediit uigor,

    Vt, cum praecipiti glomerantur sidera Coro

    Nimbosisque polus stetit imbribus.

    Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris,

    Desuper in terram nox funditur;

    Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro

    Verberet et clausam reseret diem,

    Emicat ac subito uibratus lumine Phoebus

    Mirantes oculos radiis ferit.

    Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram Philosophiam. Et quid, inquam, tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris?

    An, inquit illa, te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit? Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit. Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendam inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit.

    Quisquis composito serenus aeuo

    Fatum sub pedibus egit 1 superbum

    Fortunamque tuens utramque rectus

    Inuictum potuit tenere uultum,

    Non illum rabies minaequc ponti

    Versum funditus exagitantis aestum

    Nec ruptis quotiens uagus caminis

    Torquet fumificos Vesaeuus ignes

    Aut celsas soliti ferire turres

    Ardentis uia fulminis mouebit.

    Quid tantum miseri saeuos tyrannos

    Mirantur sine uiribus furentes?

    Nec speres aliquid nec extimescas,

    Exarmaueris impotentis iram.

    At quisquis trepidus pauet uel optat,

    Quod non sit stabilis suique iuris,

    Abiecit clipeum locoque motus

    Nectit qua ualeat trahi catenam.

    Sentisne, inquit, haec atque animo inlabuntur tuo, an ὄνοσ λύρασ? Quid fles, quid lacrimis manas?

    ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ.

    Si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas.

    Tum ego collecto in uires animo: Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas? Nihilne te ipsa loci facies mouet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras? In qua mecum saepe residens de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque uultus erat, cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio de-scriberes, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares? Haecine praemia referimus tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae, contigisset. Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.

    Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae administrationis optaui. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. Inde cum inprobis graues inexorabilesque discordiae et quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.

    Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Triguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis inpunita barbarorum semper auaritia uexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! Numquam me ab iure ad iniuriam quisquam detraxit. Prouincialium fortunas tum priuatis rapinis tum publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui.

    Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatum inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur, euici. Paulinum consularem uirum cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas uideor exaceruasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui uidetur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostraene artes ita me-ruerunt? An illos accusatores iustos fecit praeniissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis? 1 At cuius criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse uoluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret impedisse criminamur.

    Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.

    Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae sperari leliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: ' Si ego,' inquit, ' scissem, tu nescisses. Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer admiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo, monstri simile est. Vnde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit: 'Si quidem deus, inquit, 'est, unde mala? Bona uero unde, si non est?' Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moi iretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse. Minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. Et cuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta submitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse dicerentur, piaesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset. Nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine neminem posse conuinci! Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt, quam uti alicuius sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ. 1 Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa 2 reuerendus ab omni nos huius criminis suspitione defendunt. Sed, o nefas, illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit. Quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferant meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.

    Videre autem uidcor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate, uerum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet exclamare:

    O stelliferi conditor orbis

    Qui perpetuo nixus solio

    Rapido caelum turbine uersas

    Legemque pati sidera cogis,

    Vt nunc pleno lucida cornu

    Totis fratris obuia flammis

    Condat stellas luna minores,

    Nunc obscuro pallida cornu

    Phoebo propior lumina perdat,

    Et qui primae tempore noctis

    Agit algentes Hesperos ortus,

    Solitas iterum mutet habenas

    Phoebi pallens Lucifer ortu.

    Tu frondifluae frigore brumae

    Stringis lucem breuiore mora:

    Tu, cum feruida uenerit aestas,

    Agiles nocti diuidis horas.

    Tua uis uarium temperat annum

    Vt quas Boreae spiritus aufert

    Reuehat mites Zephyrus frondes

    Quaeque Arcturus semina uidit

    Sirius altas urat segetes.

    Nihil antiqua lege solutum

    Linquit propriae stationis opus,

    Omnia certo fine gubernans

    Hominum solos respuis actus

    Merito rector cohibere modo.

    Nam cur tantas lubrica uersat

    Fortuna uices? Premit insontes

    Debita sceleri noxia poena,

    At peruersi resident celso

    Mores solio sanctaque calcant

    Iniusta uice colla nocentes.

    Latet obscuris condita uirtus

    Clara tenebris iustusque tulit

    Crimen iniqui.

    Nil periuria, nil nocet ipsis

    Fraus mendaci compta colore.

    Sed cum libuit uiribus uti,

    Quos innumeri metuunt populi

    Summos gaudent subdere reges,

    O iam miseras respice terras

    Quisquis rerum foedera nectis.

    Operis tanti pars non ullis

    Homines quatimur fortunae salo.

    Rapidos rector comprime fluctus

    Et quo caelum regis immensum

    Firma stabiles foedere terras.

    Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: Cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem, ilico miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἶς κοίρανός ἐστιν, εἶς βασιλεύς qui frequentia ciuium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem, qua. sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam inhabitare uelle desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac nitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias, collocaui. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus in- duruerunt, ad acrioris uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.

    Cum Phoebi radiis graue

    Cancri sidus inaestuat,

    Tum qui larga negantibus

    Sulcis semina credidit, Elusus Cereris fide

    Quernas pergat ad arbores.

    Numquam purpureum nemus

    Lecturus uiolas petas

    Cum saeuis aquilonibus

    Stridens campus inhorruit.

    Nec quaeras auida manu

    Vernos stringere palmites,

    Vuis si libeat frui;

    Autumno potius sua

    Bacchus munera contulit.

    Signat tempora propriis

    Aptans officiis deus

    Nec quas ipse coercuit

    Misceri patitur uices.

    Sic quod praecipiti uia

    Certum deserit ordinem

    Laetos non habet exitus.

    Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? Tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis? Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat. Ita est, inquit. Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.

    Sed dic mihi, quoniam deo mundum regi non ambigis, quibus etiam gubernaculis regatur aduertis?

    Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio? Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. Atqui scis unde cuncta processerint? Noui, inquam, deumque esse respondi. Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.

    Sed hoc quoque respondeas uelim, hominemne te esse meministi?

    Quidni, inquam, meminerim?

    Quid igitur homo sit, poterisne proferre? Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor. Et illa: Nihilne aliud te esse nouisti? Nihil. Iam scio. inquit. morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare—magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.

    Nubibus atris

    Condita nullum

    Fundere possunt

    Sidera lumen.

    Si mare uoluens

    Turbidus Auster

    Misceat aestum,

    Vitrea dudum

    Parque serenis

    Vnda diebus

    Mox resoluto

    Sordida caeno

    Visibus obstat.

    Quique uagatur

    Montibus altis

    Defluus amnis,

    Saepe resistit

    Rupe soluti

    Obice saxi.

    Tu quoque si uis

    Lumine claro

    Cernere uerum,

    Tramite recto

    Carpere callem,

    Gaudia pelle,

    Pelle timorem

    Spemque fugato

    Nec dolor adsit.

    Nubila mens est

    Vinctaque frenis,

    Haec ubi regnant.