De Lege Agraria
De Lege Agraria Hellenistic Cicero, Marcus Tullius Latinimberba iuventute
Capuam colonis deductis occupabunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis devincient.
Venibit igitur sub praecone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condicioni legique parebunt.
, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore x viri vendent.
- quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur. enim x viri, id quod et dicitur a multis et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud populi Romani esse factum. igitur Alexandream clam petentibus eis quibus apertissime pugnantibus restitistis?, per deos immortalis! utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur?
nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo. in sua lege vectigalia quae x viri vendant, hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. emi volt qui dividantur; quaerit pecuniam. excogitabit aliquid atque adferet. superioribus capitibus dignitas populi Romani violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status x viris donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quaeritur.
quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in censorum pascuis invenisti? quid est quod indagaris, inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias? vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur.
Italiae possessiones ex ordine omnis. est in eo diligens; nullam enim praetermittit. in tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium, et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod nos largitionis causa venderemus.
nunc quo adfectent iter apertius quam antea. superiore parte legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt; nunc iam se ipsi indicabunt. venire agros Attalensium atque Olympenorum quos populo Romano P. Servili, fortissimi viri, victoria adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L. Pauli qui Persen vicit virtute parti sunt, deinde agrum optimum et fructuosissimum Corinthium qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia populi Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud Carthaginem novam duorum Scipionum eximia virtute possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem vendunt quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad notandam Carthaginiensium calamitatem, sive ad testificandam nostram victoriam, sive oblata aliqua religione ad aeternam hominum memoriam consecravit.
insignibus atque infulis imperi venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam tradiderunt, iubent eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque possederit. obscure videntur prope hasta praeconis insectari Cn. Pompei exercitum qui venire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc bellum gerat atque versetur?
vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum sibi nullum definiunt? x viris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege permittitur. vectigalia locare nisi in conspectu populi Romani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? hoc etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit sua lege x viris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint solitudine, bona populi Romani possint divendere.
illa omnibus in provinciis, regnis, liberis populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio x viralis futura sit, non videtis? obeundarum causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis profecto quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant.
ob rem quid putatis impendere hac lege omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum x viri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum iudicare, quod iudicarint vendere. illud quod homines sancti non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem licebit. vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis?
, quod superiore parte legis praefinitum fuit, ' Svlla et Pompeio consvlibvs,' id rursus liberum infinitumque fecerunt. enim eosdem x viros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare. in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an benignitas quaestuosior sit futura. tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam suspiciosae. enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum Siciliensem, in vendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere. sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur.
quaero, si Hiempsali satis est cautum foedere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus gratis parceret. quisnam tam abstrusus usquam nummus videtur quem non architecti huiusce legis olfecerint?, civitates liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus vectigalibus populi Romani.
est satis., audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio exercitus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in aerarium relatum sit, id ad x viros referri iubet! capite multa sperant; in omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto ablaturos arbitrantur. causam suscipere iurati iudices noluerunt, hanc isti x viri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam esse arbitrantur quod sit ipsis reservata.
etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod quisque imperator habeat pecuniae, protinus ad x viros deferat. tamen excipit Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut illa lege qua peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. enim hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur iniuria. cui manubias remittit, in huius vectigalia invadit. enim pecunia, si qua post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, hac uti x viros. vero non intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere cogitare.
iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et coacervatam pecuniam x viralem. huius pecuniae invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus.. ergo emet agros istos? x viri; tu, Rulle,—missos enim facio ceteros—emes quod voles, vendes quod voles; utrumque horum facies quanti voles. enim vir optimus ne emat ab invito. vero non intellegamus ab invito emere iniuriosum esse, ab non invito quaestuosum. tibi agri vendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe novi, vendet non invitus? idem ceteri libenter, ut possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod cupiunt, dent quod retinere vix possunt.
perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam. coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non ementur. consenserint possessores non vendere, quid futurum est? pecunia? licet.?. esto; nihil est quod non emi possit, si tantum des quantum velit venditor. orbem terrarum, vendamus vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae possessoribus agri tamen emantur.
tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio atque descriptio? ',' inquit, 'coloniae.'? quorum hominum? in quae loca? enim non videt in coloniis esse haec omnia consideranda? nos, Rulle, et istis tuis harum omnium rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? ' faciemus,' inquit. nescio, deinde timeo, postremo non committam ut vestro beneficio potius quam nostro consilio salvi esse possimus.
vero totam Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne nostrum intellecturum existimavistis? est enim: ' Qvae in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint et eis agros adsignent qvibvs in locis velint,' ut, cum totam Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. haec a me suspicionibus et coniectura coarguuntur.
omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre et imperi nomen transferre cogitant. locus propter ubertatem agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur, ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a x viris conlocabuntur, et, credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam suam continebunt.
nostri Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae reliquerunt, non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam externis hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed consilio, quod videbant, si quod rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.
enim cavendum est in coloniis deducendis? luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista colonia, sed opponitur. quem ad modum armatur, di immortales! bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese; nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem x viros occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint oppida colonos ut x viri deducant quos velint. his colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet.
queror deminutionem vectigalium, non flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici, pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non potuisse, eum denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae dominationi et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in re publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat, in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de periculo salutis ac libertatis loquor.
enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint? ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter neque patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu cogitarunt.
Errastis, Rulle, vehementer et tu et non nulli conlegae tui qui sperastis vos contra consulem veritate, non ostentatione popularem posse in evertenda re publica populares existimari. vos, in contionem voco, populo Romano disceptatore uti volo., ut circumspiciamus omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam concordiam, quam otium reperiemus. mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et deductionibus tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis, fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis.
motu atque hac perturbatione animorum atque rerum cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum, nullas colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum regnum x virale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis consulibus futuram summamque tranquillitatem pacis atque oti, verendum, credo, nobis erit ne vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur.
Cum vero scelera consiliorum vestrorum fraudemque legis et insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in contione consistere, praesertim cum mihi deliberatum et constitutum sit ita gerere consulatum quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque provinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam quae a tribuno plebis impediri possit appetiturus sim.
frequentissimo senatu consul Kalendis Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat neque aliquod negotium exstiterit quod honeste subterfugere non possit, in provinciam non iturum. me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere. ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni plebis, deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore defendite. sunt occulta rei publicae volnera, multa nefariorum civium perniciosa consilia; nullum externum periculum est, non rex, non gens ulla, non natio pertimescenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum est. pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare velle debemus.
, si senatum probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia voluntate. qui se incolumis volent sequentur auctoritatem consulis soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in contentionibus. si qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta ratione honori velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem videt, quae vitae via facillime viros bonos ad honorem dignitatemque perducat. si vos vestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime res publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud maiores nostros fuit, eadem nunc longo intervallo rei publicae restituta esse videatur.
hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui beneficio vestro imagines familiae suae consecuti sunt eam primam habeant contionem, qua gratiam benefici vestri cum suorum laude coniungant. in oratione non nulli aliquando digni maiorum loco reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debitum esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur redundaret., Quirites, apud vos de meis maioribus dicendi facultas non datur, non quo non tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt.
me autem ipso vereor ne adrogantis sit apud vos dicere, ingrati tacere. et quibus studiis hanc dignitatem consecutus sim memet ipsum commemorare perquam grave est, et silere de tantis vestris beneficiis nullo modo possum. re adhibebitur a me certa ratio moderatioque dicendi, ut quid a vobis acceperim commemorem, qua re dignus vestro summo honore singularique iudicio sim, ipse modice dicam, si necesse erit, vos eosdem existimaturos putem qui iudicavistis.
perlongo intervallo prope memoriae temporumque nostrorum primum hominem novum consulem fecistis et eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum atque omni ratione obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in posterum patere voluistis. me tantum modo consulem, quod est ipsum per sese amplissimum, sed ita fecistis quo modo pauci nobiles in hac civitate consules facti sunt, novus ante me nemo. profecto, si recordari volueritis de novis hominibus, reperietis eos qui sine repulsa consules facti sunt diuturno labore atque aliqua occasione esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores fuissent, aliquanto serius quam per aetatem ac per leges liceret; qui autem anno suo petierint, sine repulsa non esse factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus de quibus meminisse possimus, qui consulatum petierim cum primum licitum sit, consul factus sim cum primum petierim, ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur.
illud amplissimum quod paulo ante commemoravi, Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me multis post annis adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem vestrarum erga me voluntatum ac studiorum tulistis. me non extrema diribitio suffragiorum, sed primi illi vestri concursus, neque singulae voces praeconum, sed una vox universi populi Romani consulem declaravit.
ego tam insigne, tam singulare vestrum beneficium,Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam duco esse permagnum, tum ad curam sollicitudinemque multo magis. enim, Quirites, in animo meo multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem neque diurnae neque nocturnae quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quae cum omnibus est difficilis et magna ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur; non dubitanti fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur.
si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites, animo aequiore; sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me antetuleritis nobilitati vituperaturi. autem, Quirites, omnia potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur. etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et condicione utendum esse decrevi, qui aditum huius loci conspectumque vestrum partim magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu facillimum, sed in ipso senatu in quo esse locus huic voci non videbatur popularem me futurum esse consulem prima illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi.
enim ullo modo facere possum ut, cum me intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis hominibus longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita videar esse popularis. mihi ad huius verbi vim et interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. enim magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi non solum commoda verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi volunt ut populares esse videantur.
qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod non boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta consilia contra hunc rei publicae statum et contra vestrum otium partim iniri, partim nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; sublata erat de foro fides non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum, infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes, extraordinaria non imperia, sed regna quaeri putabantur.
cum ego non solum suspicarer, sed plane cernerem—neque enim obscure gerebantur—dixi in senatu in hoc magistratu me popularem consulem futurum. enim est tam populare quam pax? qua non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari videntur. tam populare quam libertas? quam non solum ab hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis. tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus. re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia, Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium domesticum, denique omnia quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam modo in patrocinium mei consulatus esse conlata?
enim, Quirites, illud vobis iucundum aut populare debet videri, largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest, re vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero illa popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum infirmationes, restitutio damnatorum, qui civitatum adflictarum perditis iam rebus extremi exitiorum solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie simulationis ostentant, populares existimandi sunt. vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae vituperare non possum. enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos, amantissimos plebei Romanae viros,. et C. Gracchos, plebem in agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea possidebantur. sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse video rei publicae partis constitutas.
, ut initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere; etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse aliquam oportere inter nos rei publicae bene administrandae societatem.
Cum familiariter me in eorum sermonem insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam largitionem probarem. feci offerendi mei ne forte mea sedulitas aut insidiosa aut impudens videretur. non desistebant clam inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem adiungere et solitudinem. rebus quanto in metu fuerimus, ex vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura poteritis.
tandem magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. designatus alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore, corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et aspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur. hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla proponitur, contionem in pridie Idus advocari iubet. cum exspectatione concurritur. orationem sane longam et verbis valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. ille utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio., qui acutiores in contione steterant, de lege agraria nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. tandem me designato lex in publicum proponitur. iussu meo plures uno tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt.
hoc ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. enim natura neque discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini restitit consulari. potestatum dissimilitudo, sed animorum disiunctio dissensionem facit.
hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et honeste et libenter posset defendere. ego a primo capite legis usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium, provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine. confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri, denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui.
cum, Quirites, exposuero, si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione largitionis intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum vestrorum partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore defendere. caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis. enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare x viros per tribus xvii, ut, quem viiii tribus fecerint, is x vir sit.
quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc duxerit ut populus Romanus suffragio privaretur. legibus agrariis curatores constituti sunt iii viri, v viri, x viri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per xxxv tribus creati sint. cum omnis potestates, imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit, tum eas profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo et universi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire possit. tribuno plebis potissimum venit in mentem, populum Romanum universum privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris, sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem vocare.
',' inquit, ' eodemqve modo,' capite altero, ' vt comitiis pontificis maximi. ' hoc quidem vidit, maiores nostros tam fuisse popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum, in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti voluerint populo supplicari. hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a conlegio cooptaretur.
quid intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse diceret. Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est, ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partis daret; hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam darent, id totum eripere vobis atque e manibus extorquere conatus est., quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.
quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit. defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites, aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. enim comitia x viris habere creandis eum qui legem tulerit. dicam planius: Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere comitia Rullum. reprehendo; video fecisse alios; illud quod nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte putant posse.
tribus idem Rullus. felix educet quas volet tribus. viiii tribus x viros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. hi, ut grati ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. tandem igitur x viros fieri volt? primum. licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur.
si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. hoc quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae. legem tulit? Rullus. maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus. comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo custode sortitus, quis x viros quos voluit creavit? Rullus. principem renuntiavit? Rullum. me hercule servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum arbitror. leges igitur hac lege sine ulla exceptione tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt communi cautione atque aequa ex parte retinentur.
videte hominis diligentiam, si aut Rullum illud cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini. ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas, virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium principem delaturos. quem unum ex cunctis delegissetis ut eum omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in x viris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.
excipitur hac lege non adulescentia, non legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus x vir fieri possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo—taceo de ceteris — x vir fieri possit. enim profiteri iubet, quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac vindicem cupiditatum., quoniam video vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud quod initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli.
vos aliter existimabatis? cum ad omnia vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non eos in primis id acturos ut ex omni custodia vestrae libertatis, ex omni potestate, curatione, patrocinio vestrorum commodorum Cn. Pompeius depelleretur? et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis, cum x viros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus legis Cn. Pompei praesidium opponendum putetis. hoc parvum argumentum vobis erit, a certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem fieri dignitatis?
nunc quae potestas x viris et quanta detur. lege curiata x viros ornat. hoc inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis comitiis ante sit datus. legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus factus ferri iubet. quo modo? Vt ei x viratum habeant quos plebs designaverit. est nullos a plebe designari. is orbem terrarum constringit novis legibus qui, quod in secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? hic perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis vobis relinquatur. de singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. cum centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum benefici sui paeniteret.
, Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. autem tribunus plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere, curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant sustulit. cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum potestatem reliquit.
videte hominis religionem et diligentiam. et perspexit sine curiata lege x viros potestatem habere non posse, quoniam per viiii tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat. id ipsum absurde, nihil ad me attinet. enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio quid spectasse videatur. hoc quod est aut ita perversum ut ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem hominis revertamur. sine lege curiata nihil agi per x viros posse.
postea, si ea lata non erit? ingenium. ' Tvm ei xviri,' inquit, ' eodem ivre sint qvo qvi optima lege. ' hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure libertatis ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod haberent, si optima lege a populo essent creati? constituuntur, non x viri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur, ut non modo cum magistratum gerere coeperint, sed etiam cum constituentur, omne vestrum ius, potestas libertasque tollatur.
videte quam diligenter retineat ius tribuniciae potestatis. legem curiatam ferentibus a tribunis plebis saepe est intercessum—neque tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem; tantum modo, si quis ea potestate temere est usus, furiosum existimamus—; hic tribunus plebis legi curiatae quam praetor ferat adimit intercedendi potestatem. hoc cum in eo reprehendendum est quod per tribunum plebis tribunicia potestas minuitur, tum in eo deridendum quod consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet, hic, cui vetat intercedi, ei potestatem, etiam si intercessum sit, tamen eandem constituit quam si lata esset lex, ut non intellegam qua re aut hic vetet intercedere aut quemquam intercessurum putet, cum intercessio stultitiam intercessoris significatura sit, non rem impeditura.
igitur x viri neque veris comitiis, hoc est, populi suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem vetustatis per xxx lictores auspiciorum causa adumbratis constituti. nunc eos qui a vobis nihil potestatis acceperint quanto maioribus ornamentis adficiat quam omnes nos adfecti sumus quibus vos amplissimas potestates dedistis. auspicia coloniarum deducendarum causa x viros habere pullarios que, ' eodem ivre,' inquit, ' qvo habvervnt iiiviri lege Sempronia. ' etiam, Rulle, mentionem facere legis Semproniae, nec te ea lex ipsa commonet iii viros illos xxxv tribuum suffragio creatos esse? cum tu a Ti. Gracchi aequitate ac pudore longissime remotus sis, id quod dissimillima ratione factum sit eodem iure putas esse oportere?
praeterea potestatem verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam; tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo possit. ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus, architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos, vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et satellites potestatis. adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. enim fortasse quispiam: 'quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius?' sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur.
quanta potestas permittatur; non privatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis. permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae conficiendae vestris vectigalibus non fruendis, sed alienandis; deinde orbis terrarum gentiumque omnium datur cognitio sine consilio, poena sine provocatione, animadversio sine auxilio.
per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus volent et quos volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres, totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni illi a quo missus erit renuntiaverit.
mihi deest, Quirites, cum ego hanc potestatem regiam appello, sed profecto maior est quaedam. enim regnum fuit umquam quod non se, si minus iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. vero infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis continentur. igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus post ve ea.
hoc tam est obscurum atque caecum?? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris. neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe partim ornamenta urbis, partim periculi perfugia esse voluerunt. lege tribunicia x viri vendent. eo mons Gaurus, accedent salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt.
haec fortasse propter pudorem in lege reticentur. illud magis est credendum et pertimescendum quod audaciae x virali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus orbis terrarum esse videatur.
unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum ad cetera factum intellegetis. ' Qvi agri, qvae loca, aedificia. ' est praeterea? in mancipiis, in pecore, auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. dicam? invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? metuit invidiam. ergo? putavit et timuit ne quid praeteriret; ascripsit ' alivdve qvid,' qua brevitate rem nullam esse exceptam videtis. igitur sit extra Italiam quod publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id x viros iubet vendere.
capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna x virum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint x viri dicere publicum populi Romani esse factum. cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere;
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit?? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam x viri vendituri sint?? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur.
? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota x viris traditur! enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent.
L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire. contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam.
tanta de re P. Rullus cum ceteris x viris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. esse popularis; populo Romano adiudicabit. idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.
cur de populi Romani hereditate x viri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus c viros iudicare? quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti x viri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos? si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?
illud circumspicite vestris mentibus una, Quirites. nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. est enim nomen imperi atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. censetis, cum isti x viri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras?
in imperio terror; patientur. in adventu sumptus; ferent. aliquid muneris; non recusabunt. vero quantum est, Quirites, cum is x vir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos!, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?
quot res et quantas x viri legis permissu vendituri sint. est satis. Cum se sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium. enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut x viri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites.
tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram puto.— Avctio —Vt in suis rebus, ita in re publica luxuriosus est nepos, qui prius silvas vendat quam vineas! Italiam percensuisti; perge in Siciliam.— est in hac provincia quod aut in oppidis aut in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id venire iubeat.
partum recenti victoria maiores vobis in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore vendetis? mihi parumper mentis vestras, Quirites, commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem virum saepius. mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum una tuerer. adhuc quae potui, neque familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus sum.
ob rem, cum intellegam totam hanc fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non solum videre verum etiam tenere possitis. venire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum. P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra facta sunt. agros Bithyniae regios quibus nunc publicani fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi sive Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal adferunt.
eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis, et Cyrenensis qui Apionis fuerunt, et agros in Hispania propter Carthaginem novam et in Africa ipsam veterem Carthaginem vendit, quam videlicet P. Africanus non propter religionem sedum illarum ac vetustatis de consili sententia consecravit, nec ut ipse locus eorum qui cum hac urbe de imperio decertarunt vestigia calamitatis ostenderet, sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco reperire non potuit. inter hos agros captos veteribus bellis virtute summorum imperatorum adiungit regios agros Mithridatis, qui in Paphlagonia, qui in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos x viri vendant. vero?
non legibus datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto, cum rex Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris aliquid etiam nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei manu Maeote et illis paludibus et itinerum angustiis atque altitudine montium defendatur, cum imperator in bello versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit, eos agros quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et potestas more maiorum debet esse x viri vendent?
, credo, P. Rullus—is enim sic se gerit ut sibi iam x vir designatus esse videatur—ad eam auctionem potissimum proficiscetur! videlicet, ante quam veniat in Pontum, litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum esse arbitror: ' P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d. Cn. Pompeio Cn. f. ' credo ascripturum esse ' Magno,' non enim videtur id quod imminuere lege conatur concessurus verbo. ' volo cvrare vt mihi Sinopae praesto sis avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos tv tvo labore cepisti ego mea lege vendam. ' Pompeium non adhibebit? in eius provincia vendet manubias imperatoris? ante oculos vobis Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis finitoribus auctionantem.
in hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non modo venierit verum locata sit. spectant homines certe quam contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse., si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium potestatem ad x viros esse translatam.
non moleste tam stultos esse qui haec sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent. in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur x viris ut vendant ' qvibvscvmqve in locis. ' O perturbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque perdita! locare nusquam licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum frequentia. nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniae tenebris atque in Cappadociae solitudine licebit?
L. Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se praedam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; x viri vestra vectigalia non modo non vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico teste vendent? ' omnis agros extra Italiam ' infinito ex tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. x virum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande vectigal imponitur.
quantum iudicium, quam intolerandum, quam regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque locis velint nulla disceptatione, nullo consilio privata publicare, publica liberare? hoc capite ager in Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter hominum necessitudinem et propter rei aequitatem, Quirites, ipse vehementer gaudeo. quae est haec impudentia! agrum Recentoricum possident, vetustate possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri condicione defendunt. illum agrum publicum esse fatentur; se moveri possessionibus, antiquissimis sedibus, ac dis penatibus negant oportere., si est privatus ager Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae est ista aequitas ceteros, etiam si privati sint, permittere ut publici iudicentur, hunc excipere nominatim qui publicum se esse fateatur? eorum ager excipitur qui apud Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui ubique sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, sine iudicio senatus x viris addicentur?
etiam est alia superiore capite quo omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum est. hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu, non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem cautum esse foedere. quia vos foedus non iusseritis, veretur Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. est illud, tollitur vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. minuit auctionem x viralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod non gratis fit indico.
enim ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam bene capillatus. iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget, addit, accumulat. ' Avrvm, argentvm ex praeda, ex manvbiis, ex coronario ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in monvmento consvmptvm,' id profiteri apud x viros et ad eos referri iubet. capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad x viros translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud eosdem x viros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii, profiteatur.
tamen vir optimus eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improvisus ac tam repentinus? honore x viratus excluditur prope nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra x viri cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur? Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?
hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate x virali nihil utitur. si est aequum praedam ac manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis ornamenta conferre, sed ad x viros tamquam ad dominos reportare, nihil sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in eodem quo ceteri iure versari. est iniquum, Quirites, si turpe, si intolerandum hos x viros portitores omnibus omnium pecuniis constitui, qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit.
Pompeius autem cum hoc animo sit ut, quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. tamen cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea x viri utantur. porro vectigalia videt ea fore quae Pompeius adiunxerit. remissis manubiis vectigalibus eius virtute partis se frui putat oportere. sit pecunia, Quirites, x viris tanta quanta sit in terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum imperatorum; quantae et quam immanes divitiae x viris in tantis auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur videtis.
nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis agrariae nomen esse quaesitum. pecunia iubet agros emi quo deducamini. consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi lacessitus. fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur ei qui se x viros sperant futuros; iam videretis quibus hominibus omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis.
quod ego nondum statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; unum hoc certe videor mihi verissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis verum etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique emeret a quibus vellet quod videretur.
vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos odorari hunc x viratum suspicamini; reperietis partem esse eorum quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur. ego iam illud quod expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur; omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. modi me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse confiteor; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi Romani semper putavi.
agros emi. quaero quos agros et quibus in locis? suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere. Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus, Cumanus, Nucerinus.. alia porta Capenas, Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus, Trebulanus. tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet? ',' inquit, 'Italiam.' certa regio. quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam silvam deducamini?
, non definis locum; quid? naturam agri? ',' inquit, ' qvi arari avt coli possit. ' ' possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in qua scriptum fuisse aiunt: ' Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest, ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt. ' tu emes ista innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? solum tam exile et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? ',' inquit, 'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.', Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori et venditori.
videte vim legis agrariae. ei quidem qui agros publicos possident decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione et pecunia maxima. ratio. cum erat a tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui possessiones invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos homines fortunis locupletat, invidia liberat. multos enim, Quirites, existimatis esse qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre non possint, qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam denique illos agros ratione aliqua velint? paulo ante diem noctemque tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant, mentionem legis agrariae pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros partim publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi quanti ipsi velint x viris tradant. hoc carmen hic tribunus plebis non vobis, sed sibi intus canit.
socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei publicae tenebris occupavit quantum concupivit. subvenire volt succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneribus gravi, sua lege, ut liceat illi invidiam deponere, pecuniam condere. vos non dubitatis quin vectigalia vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum sanguine et sudore quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis, periculo liberetis?
ad hanc emptionem x viralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a certis hominibus latissime continuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. ager omnis, quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur. genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter pestilentiam vastum atque desertum emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si non vendiderint, relinquendos. nimirum id est quod ab hoc tribuno plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse; exhauriendam esse; hoc enim verbo est usus, quasi de aliqua sentina ac non de optimorum civium genere loqueretur.
vero, Quirites, si me audire voltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum, nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina siccitate aut in Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce conlocari. dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros, vectigalia, regna vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos potestis, quaeso, concedere? illud est egregium quod hac lege ante omnia veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur quam gleba una ematur. emi iubet, ab invito vetat.
, si qui velint vendere non fuerint, quid pecuniae fiet? in aerarium lex vetat, exigi prohibet. pecuniam omnem x viri tenebunt, vobis ager non emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. ',' inquit, 'adducentur pecuniae magnitudine ut velint vendere.' ea lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena emamus quanti possessores velint.
in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his x viris deduci iubet.? omnisne locus eius modi est ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est locus qui coloniam postulet, est qui plane recuset? in genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi viderentur. deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei publicae non expediat?
' in qvae loca praeterea videbitvr. ' igitur est causae quin coloniam in Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus nostris conlocare? non definias quot colonias, in quae loca, quo numero colonorum deduci velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam iudicaris, compleas numero, confirmes praesidio quo velis, populi Romani vectigalibus atque omnibus copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam x viralem dicionem ac potestatem?
Vt vero totam Italiam suis praesidiis obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite.
x viris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra tollitur? cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem obtinebunt, idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?
enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. ad haec possumus dicere? commodo prius vestro dicam, Quirites; deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni resistat. primum de oppido dicam, si quis est forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.
, nolite vosmet ipsos consolari; vere et diligenter considerate. vobis aut vestri similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? est omnibus vobis maiori ve vestrum parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias comparari?
agrum quidem Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt. si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri. istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sustentare possint. si vestrum commodum spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.
ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset distributurus. a Romilia tribu se initium esse facturum. quae est ista superbia et contumelia ut populi pars amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur?, si hoc ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat. non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno plebis patiemini?
si posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae disperire patiemini? obliti estis Italico bello amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione temporis pendere? nos Asiae portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima suspicione praedonum aut hostium iniecta?
vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat. nostri non solum id quod de Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt. de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus, neque erit vester neque vester esse dicetur. qui homines possidebunt?
quidem acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac x viri concrepuerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri videbitis. interea, qui illas a maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus relinquetur. quantum intererit inter vestram et privatorum diligentiam!? Cum a maioribus nostris P. Lentulus, qui princeps senatus fuit, in ea loca missus esset ut privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset.
vero? privatum haec causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates sustentantur.
in hac adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere. enim dico, si Campanus ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari. enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur. illi miseri nati in illis agris et educati, glebis subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et valentibus et audacibus x virum satellitibus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.'
existimo: si iam campus Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. re etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli possideretis. vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis? Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in singulos homines iugera. vero paulum differat ager Campanus a;
sed multitudo, Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque adventiciis copiis occupabunt. illud vexillum Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a x viris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur.
id oppidum homines nefarie rem publicam vestram transferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est. enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. quae procul erant a conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt.
Capua multum est et diu consultatum; exstant litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura. homines sapientes, si agrum Campanis ademissent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus. hoc perscriptum in monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta.
quantum intervallum sit interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. Capuam receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publicam comparant. si maiores nostri existimassent quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. Bruti aut P. Rulli similem futurum —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis non reliquissent.
arbitrabantur Corinthi et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam plane exortum esset ac natum. vero ea res fefellit homines divina mente et consilio praeditos. post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est cogitatum. postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii, Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.
non inerant in urbe qui malis contionibus,turbulentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent. enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non potest; non contentione, non ambitione discordes. enim supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent. illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.
consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a simili furore deterrent. et ipse qui deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt. quoniam M. Bruti atque illius temporis feci mentionem, commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit.
primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis ii viri appellentur, hi se praetores appellari volebant. primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt, cum fascibus bini. hostiae maiores in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad praeconem et ad tibicinem immolabantur. patres conscripti vocabantur. vero voltum Considi videre ferendum vix erat. hominem 'vegrandi macie torridum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus, Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios.
vero qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi cenaret, quo denuntiasset! autem, hinc Roma qui veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur.
qui prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero venerandos a nobis et colendos putatis? enim viderunt? quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite. ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine. hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit.
isti x viri cum i ↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones, x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt.
illi rebus elati et inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. homo privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum etiam insolentia commovebuntur.
tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut vetera vectigalia nostra expilaretis, exploraretis nova, urbem novam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos, reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis videretur colonias conlocaretis;
ut omnem rem publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis munita est, exercitu victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non tribunus plebis retinere posset.
ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. cum omnium consulum gravis in re publica custodienda cura ac diligentia debet esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti. populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis. ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis deprecentur. re, modo mihi vita suppetat, quam ego conabor ab istorum scelere insidiisque defendere, polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non timido, diligenti, non ignavo, commisistis.
sum is consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam, qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit, si tribunus plebis duci iusserit? cum vestris armis armatus sim, imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus, non horreo in hunc locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus improbitati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis munita praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. antea timuissem, tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. enim umquam tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere est ac non disturbare atque pervertere.
quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem, otium. nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent consilio meo ac ratione provisa sunt. modo vos eritis in otio qui semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos atque otiosissimos reddam. illis honores, potestates, divitiae ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.
si ei qui propter desidiam in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam vos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ex concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae, revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me consule conflarent. et firmissimum est illud communibus fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae praebeatis., recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.
Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt, ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis, in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati saltem revertantur.
quosdam, Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. re a vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque abiectam relinquatis.
sunt animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis vestris obsistere. si qui crediderunt, illud prius crediderint necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini. ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris, sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege consulere ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram diligentiam prudentiamque despexerit?
est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam iam rei publicae cicatricem viderer aut aliquid alienissimo tempore novae dissensionis commovere, neque vero nunc ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno opere defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae patronum me in hunc annum populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem tacere rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.
legum iniquissimam dissimillimamque legis esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque ille fecisset essent rata. cum ceteris in civitatibus tyrannis institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum lege constituit. invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.
si est haec multo impudentior? Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: ' Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles. ' procul a suspicione fugit, quod eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit! enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum arbitratus est. quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non posset?
ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca, possessiones —caelum et mare praetermisit, cetera complexus est—' pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt '—a quo, Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam?—' ea omnia eo ivre sint '—quo iure? labefactat videlicet nescio quid. acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—' vt qvae optimo ivre privata svnt. ' meliore quam paterna et avita?
. hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur. vero, Rulle, quid quaeris? habent ut habeant? vetat? Vt privatum sit? latum est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?
enim caves. enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non servient. meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus esset, Rulli lege non penderem.
vos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehementer defendere. si illa solum sanciret quae a Sulla essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. non modo illis cavet verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit verum ipse novas adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur.
attendite quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: ' Qvae data, donata, concessa, vendita. ', audio. deinde? ' possessa. ' tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure teneret quo quod optimo privatum est? si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem? hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum interdicta tollentur.
mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui possident. quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis.
totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. socer huius vir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo. enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.
' agros non nullos,' inquit, 'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet. incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. publicos; reddam privatos. eos fundos quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.'
quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur.
enim vos in errore versari diutius non oportet. quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem accommodatus est?. ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x duces comparantur. et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.