Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    In C. Verrem

    Book 3

    Cicero, Marcus Tullius

    qui alterum, iudices, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi iniuria, nullo praemio adducti in iudicium rei publicae causa vocant providere debent non solum quid oneris in praesentia tollant, sed quantum in omnem vitam negoti suscipere conentur. enim sibi ipsi dicunt innocentiae continentiae virtutumque omnium qui ab altero rationem vitae reposcunt, atque eo magis si id, ut ante dixi, faciunt nulla re commoti alia nisi utilitate communi.

    qui sibi hoc sumpsit, ut corrigat mores aliorum ac peccata reprehendat, quis huic ignoscat si qua in re ipse ab religione offici declinarit? hoc etiam magis ab omnibus eius modi civis laudandus ac diligendus est, quod non solum ab re publica civem improbum removet, verum etiam se ipsum eius modi fore profitetur ac praestat ut sibi non modo communi voluntate virtutis atque offici, sed etiam vi quadam magis necessaria recte sit honesteque vivendum.

    hoc, iudices, ex homine clarissimo atque eloquentissimo, L. Crasso, saepe auditum est, cum se nullius rei tam paenitere diceret quam quod C. Carbonem umquam in iudicium vocavisset; minus enim liberas omnium rerum voluntates habebat, et vitam suam pluribus quam vellet observari oculis arbitrabatur. ille his praesidiis ingeni fortunaeque munitus tamen hac cura continebatur, quam sibi nondum confirmato consilio sed ineunte aetate susceperat, minus etiam praecipitur eorum virtus et integritas qui ad hanc rem adulescentuli, quam qui iam firmata aetate descendunt. enim, ante quam potuerunt existimare quanto liberior vita sit eorum qui neminem accusarint, gloriae causa atque ostentationis accusant: nos qui iam et quid facere et quantum iudicare possemus ostendimus, nisi facile cupiditates nostras teneremus, numquam ipsimet nobis praecideremus istam licentiam libertatemque vivendi.

    ego hoc plus oneris habeo quam qui ceteros accusarunt,—si onus est id appellandum quod cum laetitia feras ac voluptate: verum tamen ego hoc amplius suscepi quam ceteri quod ita postulatur ab hominibus ut his abstineant maxime vitiis in quibus alterum reprehenderint. Furem aliquem aut rapacem accusaris: vitanda tibi semper erit omnis avaritiae suspicio. quempiam adduxeris aut crudelem: cavendum erit semper ne qua in re asperior aut inhumanior fuisse videare., adulterum: providendum diligenter ne quod in vita vestigium libidinis appareat: omnia postremo quae vindicaris in altero tibi ipsi vehementer fugienda sunt. non modo accusator, sed ne obiurgator quidem ferendus est is qui, quod in altero vitium reprehendit, in eo ipse reprehenditur.

    in uno homine omnia vitia quae possunt in homine perdito nefarioque esse reprehendo; nullum esse dico indicium libidinis sceleris audaciae quod non in istius unius vita perspicere possitis. in isto reo legem hanc mihi, iudices, statuo, vivendum ita esse ut isti non modo factis dictisque omnibus, sed etiam oris oculorumque illa contumacia ac superbia quam videtis, dissimillimus esse ac semper fuisse videar., non moleste fero, iudices, eam vitam quae mihi sua sponte antea iucunda fuerit nunc iam mea lege et condicione necessariam quoque futuram.

    in hoc homine saepe a me quaeris, Hortensi, quibus inimicitiis aut qua iniuria adductus ad accusandum descenderim? Mitto iam rationem offici mei necessitudinisque Siculorum: de ipsis tibi inimicitiis respondeo. tu maiores ullas inimicitias putas esse quam contrarias hominum sententias ac dissimilitudines studiorum ac voluntatum? sanctissimam in vita qui putat, potest ei non inimicus esse qui quaestor consulem suum consiliis commissis, pecunia tradita, rebus omnibus creditis spoliare, relinquere, prodere, oppugnare ausus sit? ac pudicitiam qui colit, potest animo aequo istius cotidiana adulteria, meretriciam disciplinam, domesticum lenocinium videre? religiones deorum immortalium retinere vult, ei qui fana spoliarit omnia, qui ex tensarum orbitis praedari sit ausus, inimicus non esse qui potest? iure aequo omnis putat esse oportere, is tibi non infestissimus sit, cum cogitet varietatem libidinemque decretorum tuorum? qui sociorum iniuriis provinciarumque incommodis doleat, is in te non expilatione Asiae, vexatione Pamphyliae, squalore et lacrimis Siciliae concitetur? qui civium Romanorum iura ac libertatem sanctam apud omnis haberi velit, is non tibi plus etiam quam inimicus esse debeat, cum tua verbera, cum securis, cum cruces ad civium Romanorum supplicia fixas recordetur?

    si qua in re contra rem meam decrevisset aliquid iniuria, iure ei me inimicum esse arbitrarere: cum omnia contra omnium bonorum rem causam rationem utilitatem voluntatemque fecerit, quaeris cur ei sim inimicus cui populus Romanus infestus est? qui praesertim plus etiam quam pars virilis postulat pro voluntate populi Romani oneris ac muneris suscipere debeam.? illa quae leviora videntur esse non cuiusvis animum possunt movere, quod ad tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia quam cuiusquam nostrum virtus et integritas? hominum novorum industriam, despicitis eorum frugalitatem, pudorem contemnitis, ingenium vero et virtutem depressam exstinctamque cupitis: Verrem amatis!

    credo: si non virtute, non industria, non innocentia, non pudore, non pudicitia, at sermone, at litteris, at humanitate eius delectamini. eorum est, contraque sunt omnia cum summo dedecore ac turpitudine tum singulari stultitia atque inhumanitate oblita. homini si cuius domus patet, utrum ea patere an hiare ac poscere aliquid videtur? vestri ianitores, hunc cubicularii diligunt; hunc liberti vestri, hunc servi ancillaeque amant; hic cum venit extra ordinem vocatur; hic solus introducitur; ceteri saepe frugalissimi homines excluduntur. quo intellegi potest eos vobis esse carissimos qui ita vixerint ut sine vestro praesidio salvi esse non possint.

    ? hoc cuiquam ferendum putas esse, nos ita vivere in pecunia tenui ut prorsus nihil adquirere velimus, ut dignitatem nostram populique Romani beneficia non copiis sed virtute tueamur, istum rebus omnibus undique ereptis impune eludentem circumfluere atque abundare? huius argento dominia vestra, huius signis et tabulis forum comitiumque ornari, praesertim cum vos vestro Marte his rebus omnibus abundetis? Verrem esse qui vestras villas suis manubiis ornet? Verrem esse qui cum L. Mummio certet, ut pluris hic sociorum urbis quam ille hostium spoliasse videatur, pluris hic villas ornamentis fanorum quam ille fana spoliis hostium ornasse? is erit ob eam rem vobis carior ut ceteri libentius suo periculo vestris cupiditatibus serviant?

    haec et dicentur alio loco et dicta sunt: nunc proficiscemur ad reliqua, si pauca ante fuerimus a vobis, iudices, deprecati. omni oratione perattentos vestros animos habuimus: id fuit nobis gratum admodum. multo erit gratius si reliqua voletis attendere, propterea quod in his omnibus quae antea dicta sunt erat quaedam ex ipsa varietate ac novitate rerum et criminum delectatio, nunc tractare causam instituimus frumentariam, quae magnitudine iniuriae et re criminibus ceteris antecellet, iucunditatis in agendo et varietatis minus habebit. autem auctoritate et prudentia dignissimum est, iudices, in audiendi diligentia non minus religioni tribuere quam voluptati.

    hac causa frumentaria cognoscenda haec vobis proponite, iudices, vos de rebus fortunisque Siculorum omnium, de civium Romanorum qui arant in Sicilia bonis, de vectigalibus a maioribus traditis, de vita victuque populi Romani cognituros: quae si magna atque adeo maxima vobis videbuntur, quam varie et quam copiose dicantur exspectare nolite. vestrum praeterit, iudices, omnem utilitatem opportunitatemque provinciae Siciliae, quae ad commoda populi Romani adiuncta sit, consistere in re frumentaria maxime; nam ceteris rebus adiuvamur ex illa provincia, hac vero alimur ac sustinemur.

    causa tripertita, iudices, erit in accusatione; primum enim de decumano, deinde de empto dicemus frumento, postremo de aestimato. Siciliam ceterasque provincias, iudices, in agrorum vectigalium ratione hoc interest, quod ceteris aut impositum vectigal est certum, quod stipendiarium dicitur, ut Hispanis et plerisque Poenorum quasi victoriae praemium ac poena belli, aut censoria locatio constituta est, ut Asiae lege Sempronia: Siciliae civitates sic in amicitiam fidemque accepimus ut eodem iure essent quo fuissent, eadem condicione populo Romano parerent qua suis antea paruissent.

    Siciliae civitates sunt bello a maioribus nostris subactae; quarum ager cum esset publicus populi Romani factus, tamen illis est redditus; is ager a censoribus locari solet. civitates duae sunt, quarum decumae venire non soleant, Mamertina et Tauromenitana, quinque praeterea sine foedere immunes ac liberae, Centuripina, Halaesina, Segestana, Halicyensis, Panhormitana; praeterea omnis ager Siciliae civitatum decumanus est, itemque ante imperium populi Romani ipsorum Siculorum voluntate et institutis fuit.

    nunc maiorum sapientiam, qui cum Siciliam tam opportunum subsidium belli atque pacis ad rem publicam adiunxissent, tanta cura Siculos tueri ac retinere voluerunt ut non modo eorum agris vectigal novum nullum imponerent, sed ne legem quidem venditionis decumarum neve vendundi aut tempus aut locum commutarent, ut certo tempore anni, ut ibidem in Sicilia, denique ut lege Hieronica venderent. eos in suis rebus ipsos interesse, eorumque animos non modo lege nova sed ne nomine quidem legis novo commoveri.

    decumas lege Hieronica semper vendundas censuerunt, ut iis iucundior esset muneris illius functio, si eius regis qui Siculis carissimus fuit non solum instituta commutato imperio, verum etiam nomen maneret. iure ante Verrem praetorem Siculi semper usi sunt: hic primus instituta omnium, consuetudinem a maioribus traditam, condicionem amicitiae, ius societatis convellere et commutare ausus est.

    in re primum illud reprehendo et accuso, cur in re tam vetere, tam usitata quicquam novi feceris. aliquid adsecutus es? homines sapientissimos et clarissimos, qui illam provinciam ante te tenuerunt, prudentia consilioque vicisti? tuum, est ingeni diligentiaeque tuae: do hoc tibi et concedo. te Romae, cum praetor esses, edicto tuo possessiones hereditatum a liberis ad alienos, a primis heredibus ad secundos, a legibus ad libidinem tuam transtulisse; scio te edicta superiorum omnium correxisse et possessiones hereditatum non secundum eos qui proferrent, sed secundum eos qui dicerent testamentum factum dedisse; easque res novas abs te prolatas et inventas magno tibi quaestui fuisse scio; eundemque te memini censorias quoque leges in sartis tectis exigendis tollere et commutare, ne is redimeret cuia res esset, ne pupillo tutores propinquique consulerent quo minus fortunis omnibus everteretur; exiguam diem praefinire operi qua ceteros ab negotio excluderes, ipse in tuo redemptore nullam certam diem observares.

    ob rem novam legem te in decumis statuisse non miror, hominem in edictis praetoriis, in censoriis legibus tam prudentem, tam exercitatum,—non, inquam, miror te aliquid excogitasse; sed quod tua sponte iniussu populi sine senatus auctoritate iura provinciae Siciliae mutaveris, id reprehendo, id accuso.

    L. Octavio et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei decumas et frugum minutarum, quas ante quaestores in Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque his rebus quam ipsis videretur dicerent. locatio fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent. dixit is qui casu tum Romae fuit, tuus hospes, Verres,—hospes, inquam, et familiaris tuus,—Sthenius hic Thermitanus. causam cognorunt; cum viros primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege Hieronica vendituros.

    vero? viri summa auctoritate praediti, quibus senatus legum dicendarum in locandis vectigalibus omnem potestatem permiserat populusque Romanus idem iusserat, Siculo uno recusante cum amplificatione vectigalium nomen Hieronicae legis mutare noluerunt: tu, homo minimi consili, nullius auctoritatis, iniussu populi ac senatus, tota Sicilia recusante, cum maximo detrimento atque adeo exitio vectigalium totam Hieronicam legem sustulisti?

    quam legem corrigit, iudices, atque adeo totam tollit! ac diligentissime scriptam, quae lex omnibus custodiis subiectum aratorem decumano tradidit, ut neque in segetibus neque in areis neque in horreis neque in amovendo neque in exportando frumento grano uno posset arator sine maxima poena fraudare decumanum. lex ita diligenter est ut eum scripsisse appareat qui alia vectigalia non haberet, ita acute ut Siculum, ita severe ut tyrannum; qua lege Siculis tamen arare expediret; nam ita diligenter constituta sunt iura decumano ut tamen ab invito aratore plus decuma non possit auferri.

    haec essent ita constituta, Verres tot annis atque adeo saeculis tot inventus est qui haec non commutaret sed everteret, eaque quae iam diu ad salutem sociorum utilitatemque rei publicae composita comparataque essent ad suos improbissimos quaestus converteret; qui primum certos instituerit nomine decumanos, re vera ministros ac satellites cupiditatum suarum, per quos ostendam sic provinciam per triennium vexatam atque vastatam, iudices, ut eam multis annis multorum innocentia sapientiaque recreare nequeamus.

    Eorum omnium qui decumani vocabantur princeps erat Q. ille Apronius, quem videtis; de cuius improbitate singulari gravissimarum legationum querimonias audivistis., iudices, vultum hominis et aspectum, et ex ea contumacia quam hic in perditis rebus retinet illos eius spiritus Siciliensis quos fuisse putetis recordamini. est Apronius quem in provincia tota Verres, cum undique nequissimos homines conquisisset, et cum ipse secum sui similis duxisset non parum multos, nequitia luxuria audacia sui simillimum iudicavit; itaque istos inter se perbrevi tempore non res, non ratio, non commendatio aliqua, sed studiorum turpitudo similitudoque coniunxit.

    Verris mores improbos impurosque nostis: fingite vobis si potestis, aliquem qui in omnibus isti rebus par ad omnium flagitiorum nefarias libidines esse possit; is erit Apronius ille qui, ut ipse non solum vita sed corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est aut gurges vitiorum turpitudinumque omnium. in omnibus stupris, hunc in fanorum expilationibus, hunc in impuris conviviis principem adhibebat; tantamque habet morum similitudo coniunctionem atque concordiam ut Apronius, qui aliis inhumanus ac barbarus, isti uni commodus ac disertus videretur; ut quem omnes odissent neque videre vellent, sine eo iste esse non posset; ut cum alii ne conviviis quidem isdem quibus Apronius, hic isdem etiam poculis uteretur; postremo ut odor Aproni taeterrimus oris et corporis,—quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent,—uni isti suavis et iucundus videretur. erat in tribunali proximus, in cubiculo solus, in convivio dominus, ac tum maxime cum accubante praetextato praetoris filio saltare in convivio nudus coeperat.

    , uti dicere institui, principem Verres ad fortunas aratorum vexandas diripiendasque esse voluit: huius audaciae nequitiae crudelitati fidelissimos socios optimosque civis scitota hoc praetore traditos, iudices, atque addictos fuisse novis institutis et edictis, tote Hieronica lege, quem ad modum antea dixi, reiecta ac repudiata.

    edictum, iudices, audite praeclarum: decumanus edidisset aratorem sibi decumae dare oportere, ut tantum arator decumano dare cogeretur. modo? poposcerit Apronius, dato. est hoc? utrum praetoris institutum in socios an in hostis victos insani edictum atque imperium tyranni? tantundem dabo quantum ille poposcerit? poscet omne quantum exaravero. omne? plus immo etiam, inquit, si volet. tum? quid censes? dabis aut contra edictum fecisse damnabere. deos immortalis, quid est hoc? veri enim simile non est.

    mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum videri. enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis totidem verbis recitare possem, sicuti faciam., quaeso, scribae, recitet ex codice professionem.. EDICTVM DE PROFESSIONE. me recitare totum; nam id significare nutu videtur. praetereo? an illud, ubi caves tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum iudicium daturum. mihi placet praetermitti; recita hoc quoque quod postulat totum.. EDICTVM DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum persequatur? atque iniquum! agro homines traducis in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum rusticarum ad insolitam litem atque iudicium?

    omnibus in aliis vectigalibus, Asiae Macedoniae Hispaniae Galliae Africae Sardiniae, ipsius Italiae quae vectigalia sunt —cum in his, inquam, rebus omnibus publicanus petitor ac pignerator, non ereptor neque possessor soleat esse, tu de optimo, de iustissimo, de honestissimo genere hominum, hoc est de aratoribus, ea iura constituebas quae omnibus aliis essent contraria? Vtrum est aequius, decumanum petere an aratorem repetere? iudicium integra re an perdita fieri? eum qui manu quaesierit, an eum qui digito sit licitus possidere?? qui singulis iugis arant, qui ab opere ipsi non recedunt,—quo in numero magnus ante te praetorem numerus ac magna multitudo Siculorum fuit,— quid facient cum dederint Apronio quod poposcerit? relinquent arationes, relinquent Larem familiarem suum? venient Syracusas, ut te praetore videlicet aequo iure Apronium, delicias ac vitam tuam, iudicio recuperatorio persequantur?

    esto: reperietur aliqui fortis et experiens arator, qui, cum tantum dederit decumano quantum ille deberi dixerit, iudicio repetat et poenam octupli persequatur: exspecto vim edicti, severitatem praetoris: faveo aratori, cupio octupli damnari Apronium. tandem postulat arator? nihil nisi ex edicto iudicium in octuplum. Apronius? non recusat. praetor? iubet recuperatores reicere. ' scribamus.' decurias? 'de cohorte mea reicies,' inquit. '? ista cohors quorum hominum est?' Volusi haruspicis et Corneli medici et horum canum quos tribunal meum vides lambere; nam de conventu nullum umquam iudicem nec recuperatorem dedit; iniquos decumanis aiebat omnis esse qui ullam agri glebam possiderent. erat ad eos contra Apronium qui nondum Aproniani convivi crapulam exhalassent.

    O praeclarum et commemorandum iudicium! o severum edictum! o tutum perfugium aratorum!

    ut intellegatis cuius modi ista iudicia in octuplum, cuius modi istius de cohorte recuperatores existimati sint, sic attendite. putatis decumanum, hac licentia permissa ut tantum ab aratore quantum poposcisset auferret, plus quam deberetur poposcisse? cum vestris animis vosmet ipsi ecquem putetis, praesertim cum id non solum avaritia sed etiam imprudentia accidere potuerit. necesse est. ego omnis dico plus, ac multo plus, quam decumam abstulisse. mihi unum ex triennio praeturae tuae qui octupli damnatus sit.? immo vero in quem iudicium ex edicto tuo postulatum sit. erat videlicet aratorum qui iniuriam sibi factam queri posset, nemo decumanorum qui grano amplius sibi quam deberetur deberi professus esset. vero contra rapiebat et asportabat quantum a quoque volebat Apronius, omnibus autem locis aratores spoliati ac vexati querebantur; neque tamen ullum iudicium reperietur.

    est hoc? viri fortes honesti gratiosi, tot Siculi, tot equites Romani, ab homine nequissimo ac turpissimo laesi poenam octupli sine ulla dubitatione commissam non persequebantur? causa, quae ratio est? una illa, iudices, quam videtis, quod ultro etiam inlusos se et inrisos ab iudicio discessuros videbant. quod esset iudicium, cum ex Verris turpissimo flagitiosissimoque comitatu tres recuperatorum nomine adsedissent adseculae istius, non a patre ei traditi sed a meretricula commendati?

    videlicet causam arator; nihil sibi frumenti ab Apronio relictum, bona sua etiam direpta, se pulsatum verberatumque diceret; conferrent viri boni capita, de comissatione loquerentur inter se ac de mulierculis, si quas a praetore abeuntis possent deprehendere; res agi videretur. Apronius, nova dignitas publicani, non ut decumanus squaloris plenus ac pulveris, sed unguentis oblitus, vino vigiliisque languidus; omnia primo motu ac spiritu suo vini unguenti corporis odore complesset. haec quae volgo dicere solebat, non se decumas emisse, sed bona fortunasque aratorum, non se decumanum esse Apronium, sed Verrem alterum dominum illorum ac tyrannum. cum dixisset, illi viri optimi de cohorte istius recuperatores non de absolvendo Apronio deliberarent, sed quaererent ecquo modo petitorem ipsum Apronio condemnare possent.

    tu licentiam diripiendorum aratorum cum decumanis, hoc est cum Apronio permisisses, ut quantum vellet posceret, quantum poposcisset auferret, hoc tibi defensionis ad iudicium tuum comparabas, habuisse te edictum recuperatores daturum in octuplum? mehercule ex omni copia conventus Syracusani, splendidissimorum honestissimorumque hominum, faceres potestatem aratori non modo reiciendi sed etiam sumendi recuperatores, tamen hoc novum genus iniuriae ferre nemo posset, te, cum tuos omnis fructus publicano tradidisses et rem de manibus amisisses, tum bona tua repetere ac persequi lite atque iudicio.

    vero verbo iudicium sit in edicto, re quidem vera tuorum comitum, hominum nequissimorum, conlusio cum decumanis, sociis tuis atque adeo procuratoribus, tamen audes ullius mentionem iudici facere? praesertim cum id non modo oratione mea sed etiam re ipsa refellatur, quod in tantis incommodis aratorum iniuriisque decumanorum nullum ex isto praeclaro edicto non modo factum sed ne postulatum quidem iudicium invenitur.

    tamen in aratores lenior quam videtur. qui in decumanos octupli iudicium se daturum edixit, idem habuit in edicto se in aratorem in quadruplum daturum. hunc audet dicere aratoribus infestum aut inimicum fuisse? quanto lenior est quam in publicanum! ut, quod decumanus edidisset sibi dari oportere, id ab aratore magistratus Siculus exigeret. est reliqui iudici quod in aratorem dari possit? ' malum est,' inquit, 'esse istam formidinem, ut, cum exactum sit ab aratore, tamen ne se commoveat reliquus metus iudici sit.' iudicio vis a me exigere, remove Siculum magistratum: si hanc vim adhibes, quid opus est iudicio? porro erit quin malit decumanis tuis dare quod poposcerint, quam ab adseculis tuis quadruplo condemnari?

    vero praeclara est clausula edicti, quod omnium controversiarum quae essent inter aratorem et decumanum, si uter velit, edicit se recuperatores daturum. quae potest esse controversia, cum is qui petere debet aufert, et cum is non quantum debetur sed quantum commodum est aufert, ille autem unde ablatum est iudicio suum recuperare nullo modo potest? in hoc homo luteus etiam callidus ac veterator esse vult, quod ita scribit, SI VTER VOLET, RECVPERATORES DABO. lepide se furari putat! Vtrique facit potestatem, sed utrum ita scripserit, 'si uter volet' an 'si decumanus volet,' nihil interest; arator enim tuos istos recuperatores numquam volet.

    ? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano, resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum, exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum de area tolleret antequam cum decumano pactus esset. hanc quoque iniquitatem et imbri frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an te Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas haberent.

    edicto non Siculi, nam eos quidem superioribus edictis satis perdiderat atque adflixerat, sed isti ipsi equites Romani qui suum ius retinere se contra Apronium posse erant arbitrati, splendidi homines et aliis praetoribus gratiosi, vincti Apronio traditi sunt. enim cuius modi edicta sint. NE TOLLAT, inquit, EX AREA, NISI ERIT PACTVS. haec magna vis est ad inique paciscendum; malo enim plus dare quam non mature ex area tollere. ista vis Septicium et non nullos similis non coercet, qui ita dicunt, ' tollam potius quam paciscar.' hoc opponitur, ' habeas ante Kalendas Sextilis.' igitur. 'Nisi pactus eris, non commovebis.' deportandi dies praestituta tollere cogebat ex area: prohibitio tollendi, nisi pactus esset, vim adhibebat pactioni, non voluntatem.

    vero illud non solum contra legem Hieronicam nec solum contra consuetudinem superiorum, sed etiam contra omnia iura Siculorum, quae habent a senatu populoque Romano, ne quis extra suum forum vadimonium promittere cogatur. iste ut arator decumano quo vellet decumanus vadimonium promitteret, ut hic quoque Apronio, cum ex Leontino usque Lilybaeum aliquem vadaretur, ex miseris aratoribus calumniandi quaestus accederet. illa fuit ad calumniam singulari consilio reperta ratio, quod edixerat ut aratores iugera sationum suarum profiterentur. res cum ad pactiones iniquissimas magnam vim habuit, sicut ostendam, neque ad ullam utilitatem rei publicae pertinuit, tum vero ad calumnias, in quas omnes inciderent quos vellet Apronius.

    Vt enim quisque contra voluntatem eius dixerat, ita in eum iudicium de professione iugerum postulabatur, cuius iudici metu magnus a multis frumenti numerus ablatus magnaeque pecuniae coactae sunt; non quo iugerum numerum vere profiteri esset difficile aut amplius etiam profiteri, quid enim in eo periculi esse posset? sed causa erat iudici postulandi quod ex edicto professus non esset. autem quod fuerit isto praetore, si quae cohors et qui comitatus fuerit meministis, scire debetis. igitur est quod ex hac iniquitate novorum edictorum intellegi velim, iudices? factam sociis? at videtis. superiorum repudiatam? non audebit negare.

    Apronium isto praetore potuisse? confiteatur necesse est. vos fortasse, quod vos lex commonet, id in hoc loco quaeretis, num quas ex hisce rebus pecunias ceperit. cepisse maximas, omnisque eas iniquitates de quibus antea dixi sui quaestus causa constituisse vincam, si prius illud propugnaculum quo contra omnis meos impetus usurum se putat ex defensione eius deiecero. 'Magno,' inquit, 'decumas vendidi.' ais? an tu decumas, homo audacissime atque amentissime, vendidisti? partis eas quas te senatus populusque Romanus voluit, an fructus integros atque adeo bona fortunasque aratorum omnis vendidisti? palam praeco iussu tuo praedicasset non decumas frumenti sed dimidias venire partis, et ita emptores accessissent ut ad dimidias partis emendas, si pluris vendidisses tu dimidias quam ceteri decumas, cuinam mirum videretur?? si praeco decumas pronuntiavit, re vera,—hoc est lege, edicto, condicione,—plus etiam quam dimidiae venierunt, tamen hoc tibi praeclarum putabis, te pluris quod non licebat quam ceteros quod oportebat vendidisse? decumas vendidisti quam ceteri.

    rebus id adsecutus es? innocentia? aedem Castoris; deinde, si audes, fac mentionem innocentiae.? lituras tui contemplare in Stheni Thermitani nomine; deinde aude te dicere diligentem.? testis interrogare priore actione nolueris et iis tacitus os tuum praebere malueris, quamvis et te et patronos tuos ingeniosos esse dicito. igitur id quod ais adsecutus es? Magna est laus si superiores consilio vicisti, posterioribus exemplum atque auctoritatem reliquisti. fortasse idoneus fuit nemo quem imitarere; at te videlicet inventorem rerum optimarum ac principem imitabuntur omnes.

    arator te praetore decumam dedit? quis duas? quis non maximo se adfectum beneficio putavit cum tribus decumis pro una defungeretur, praeter paucos qui propter societatem furtorum tuorum nihil omnino dederunt? inter importunitatem tuam senatusque bonitatem quid intersit. cum temporibus rei publicae cogitur ut decernat ut alterae decumae exigantur, ita decernit ut pro his decumis pecunia solvatur aratoribus, ut, quod plus sumitur quam debetur, id emi non auferri putetur: tu cum tot decumas non senatus consulto, sed novis edictis tuis nefariisque institutis exigeres et eriperes, magnum te fecisse arbitrare si pluris vendideris quam L. Hortensius, pater istius Q. Hortensi, quam Cn. Pompeius, quam C. Marcellus, qui ab aequitate, ab lege, ab institutis non recesserunt?

    tibi unius anni aut bienni ratio fuit habenda, salus provinciae, commoda rei frumentariae, ratio rei publicae in posteritatem fuit neglegenda? rem ita constitutam accepisses ut et populo Romano satis frumenti ex Sicilia suppeditaretur et aratoribus tamen arare atque agros colere expediret, quid effecisti, quid adsecutus es? Vt populo Romano nescio quid te praetore ad decumas accederet, deserendas arationes relinquendasque curasti. tibi L. Metellus. innocentior quam Metellus? tu laudis et honoris cupidior? enim consulatus quaerebatur, Metello paternus honos et avitus neglegebatur. minoris vendidit non modo quam tu, sed etiam quam qui ante te vendiderunt., si ipse excogitare non potuerat quem ad modum quam plurimo venderet, ne tua quidem recentia proximi praetoris vestigia persequi poterat, ut tuis praeclaris abs te principe inventis et excogitatis edictis atque institutis uteretur?

    vero tum se minime Metellum fore putavit si te ulla in re imitatus esset; qui ab urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras ad Siciliae civitates miserit, per quas hortatur et rogat ut arent, ut serant. beneficio praetor hoc petit aliquanto ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius simile facturum. haec non cupiditate aliqua scribit inductus ut in alienam provinciam mittat litteras ante tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset, granum ex provincia Sicilia nullum haberemus.

    Metelli litteras.. EPISTVLA L. METELLI.

    litterae, iudices, L. Metelli, quas audistis, hoc quantum est ex Sicilia frumenti hornotini exaraverunt: glebam commosset in agro decumano Siciliae nemo, si Metellus hanc epistulam non misisset.? Metello divinitus hoc venit in mentem an ab Siculis, qui Romam frequentissimi convenerant, negotiatoribusque Siciliae doctus est? quorum quanti conventus ad Marcellos, antiquissimos Siciliae patronos, quanti ad Cn. Pompeium tum consulem designatum, ceterosque illius provinciae necessarios fieri soliti sint, quis ignorat? quod quidem, iudices, nullo umquam de homine factum est, ut absens accusaretur ab iis palam quorum in bona liberosque summum imperium potestatemque haberet. vis erat iniuriarum ut homines quidvis perpeti quam non de istius improbitate deplorare et conqueri mallent.

    litteras cum ad omnis civitates prope suppliciter misisset Metellus, tamen antiquum modum sationis nulla ex parte adsequi potuit; diffugerant enim permulti, id quod ostendam, nec solum arationes sed etiam sedes suas patrias istius iniuriis exagitati reliquerant. mehercule augendi criminis causa, iudices, dicam, sed, quem ipse accepi oculis animoque sensum, hunc vere apud vos et, ut potero, planissime exponam.

    cum quadriennio post in Siciliam venissem, sic mihi adfecta visa est ut eae terrae solent in quibus bellum acerbum diuturnumque versatum est. ego campos antea collisque nitidissimos viridissimosque vidissem, hos ita vastatos nunc ac desertos videbam ut ager ipse cultorem desiderare ac lugere dominum videretur. Herbitensis ager et Hennensis, Murgentinus, Assorinus, Imacharensis, Agyrinensis ita relictus erat ex maxima parte ut non solum iugorum sed etiam dominorum multitudinem quaereremus; Aetnensis vero ager, qui solebat esse cultissimus, et, quod caput est rei frumentariae, campus Leontinus,—cuius antea species haec erat ut, cum obsitum vidisses, annonae caritatem non vererere,—sic erat deformis atque horridus ut in uberrima Siciliae parte Siciliam quaereremus; labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus, proximus vero funditus everterat.

    mihi etiam audes mentionem facere decumarum? tu in tanta improbitate, in tanta acerbitate, in tot ac tantis iniuriis, cum in arationibus et in earum rerum iure provincia Sicilia consistat, eversis funditus aratoribus, relictis agris, cum in provincia tam locuplete ac referta non modo rem sed ne spem quidem ullam reliquam cuiquam feceris, aliquid te populare putabis habere cum dices te pluris quam ceteros decumas vendidisse? vero aut populus Romanus hoc voluerit aut senatus hoc tibi mandaverit, ut, cum omnis aratorum fortunas decumarum nomine eriperes, in posterum fructu illo commodoque rei frumentariae populum Romanum privares, deinde, si quam partem tuae praedae ad summam decumarum addidisses, bene de re publica, bene de populo Romano meritus viderere. perinde loquor quasi in eo sit iniquitas eius reprehendenda, quod propter gloriae cupiditatem, ut aliquos summa frumenti decumani vinceret, acerbiorem legem, duriora edicta interposuerit, omnium superiorum auctoritatem repudiarit.

    Magno tu decumas vendidisti.? si doceo te non minus domum tuam avertisse quam Romam misisse decumarum nomine, quid habet populare oratio tua, cum ex provincia populi Romani aequam partem tu tibi sumpseris ac populo Romano miseris?? si duabus partibus doceo te amplius frumenti abstulisse quam populo Romano misisse, tamenne putamus patronum tuum in hoc crimine cerviculam iactaturum et populo se ac coronae daturum? vos antea, iudices, audistis, verum fortasse ita audistis ut auctorem rumorem haberetis sermonemque omnium. nunc innumerabilem pecuniam frumentario nomine ereptam, ut simul illam quoque eius vocem improbam agnoscatis qui se uno quaestu decumarum omnia sua pericula redempturum esse dicebat.

    hoc iam diu, iudices: nego quemquam esse vestrum quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. aliud arbitror falso in istum esse dictum ab iis qui male de isto existimarint, nisi hoc. socii putandi sunt quos inter res communicata est: ego rem totam fortunasque aratorum omnis istius fuisse dico, Apronium Veneriosque servos,—quod isto praetore fuit novum genus publicanorum,—ceterosque decumanos procuratores istius quaestus et administros rapinarum fuisse dico.

    ' modo hoc doces?' modo ex illa locatione columnarum docui istum esse praedatum: opinor, ex eo maxime quod iniquam legem novamque dixisset. enim umquam conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque insequar longius. lege vendebas, quo pluris venderes. addictis iam et venditis decumis, cum iam ad summam decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta? ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur, ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut ante Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet, haec omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico; quae si rei publicae causa faceres, in vendundo essent pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti.

    vero cui probari potest, te sine tuo quaestu, ac maximo quaestu, tantam tuam infamiam, tantum capitis tui fortunarumque tuarum periculum neglexisse ut, cum totius Siciliae cotidie gemitus querimoniasque audires, cum, ut ipse dixisti, reum te fore putares, cum huiusce iudici discrimen ab opinione tua non abhorreret, paterere tamen aratores indignissimis iniuriis vexari ac diripi?, quamquam es singulari crudelitate et audacia, tamen abs te totam abalienari provinciam, tot homines honestissimos ac locupletissimos tibi inimicissimos fieri nolles, nisi hanc rationem et cogitationem salutis tuae pecuniae cupiditas ac praesens illa praeda superaret.

    quoniam summam ac numerum iniuriarum vobis, iudices, non possum expromere, singillatim autem de unius cuiusque incommodo dicere infinitum est, genera ipsa iniuriarum, quaeso, cognoscite.

    Nympho est Centuripinus, homo gnavus et industrius, experientissimus ac diligentissimus arator. cum arationes magnas conductas haberet, quod homines etiam locupletes, sicut ille est, in Sicilia facere consuerunt, easque magna impensa magnoque instrumento tueretur, tanta ab isto iniquitate oppressus est ut non modo arationes relinqueret, sed etiam ex Sicilia profugeret Romamque una cum multis ab isto eiectis veniret. ut decumanus Nymphonem negaret ex edicto illo praeclaro, quod nullam ad aliam rem nisi ad huius modi quaestus pertinebat, numerum iugerum professum esse.

    Nympho cum se vellet aequo iudicio defendere, dat iste viros optimos recuperatores, eundem illum medicum Cornelium, is est Artemidorus Pergaeus, qui in sua patria dux isti quondam et magister ad spoliandum Dianae templum fuit, et haruspicem Volusium et Valerium praeconem. Nympho antequam plane constitit condemnatur. fortasse quaeritis. erat edicti poena certa: frumenti eius omnis quod in areis esset. Apronius decumanus non decumam debitam, non frumentum remotum atque celatum, sed tritici Vll milia medimnum ex Nymphonis arationibus edicti poena, non redemptionis aliquo iure tollit.

    Xenonis Menaeni, nobilissimi hominis, uxoris fundus erat colono locatus; colonus, quod decumanorum iniurias ferre non poterat, ex agro profugerat. Verres in Xenonem iudicium dabat illud suum damnatorium de iugerum professione. Xeno ad se pertinere negabat; fundum elocatum esse dicebat. iste iudicium, SI PARERET IVGERA EIVS FVNDI PLVRA ESSE QVAM COLONVS ESSET PROFESSVS, tum uti Xeno damnaretur. ille non modo se non arasse, id quod satis erat, sed nec dominum eius esse fundi nec locatorem; uxoris esse; eam ipsam suum negotium gerere, ipsam locavisse. Xenonem homo summo splendore et summa auctoritate praeditus, M. Cossutius. nihilo minus iudicium HS IDDD dabat. tametsi recuperatores de cohorte latronum sibi parari videbat, tamen iudicium se accepturum esse dicebat. iste maxima voce Veneriis imperat, ut Xeno audiret, dum res iudicetur hominem ut adservent; cum iudicata sit, ad se ut adducant; et illud simul ait, se non putare illum, si propter divitias poenam damnationis contemneret, etiam virgas contempturum. ille vi et hoc metu adductus tantum decumanis dedit quantum iste imperavit.

    Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus. cum pro iugeribus quinquaginta medimna DCC decumae imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum introductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii nemini. cum pugnis et calcibus concisus esset, qui DCC medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubulidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobilitate domi suae, tum etiam pecunia princeps. homini, iudices, honestissimae civitatis honestissimo non modo frumenti scitote sed etiam vitae et sanguinis tantum relictum esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed quantum cogeretur.

    Sostratus et Numenius et Nymphodorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam abduxit, pecus abegit. cum ad eum Nymphodorus venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, hominem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae est arbor, iudices, Aetnae in foro. diu pependit in arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni tulit.

    iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices, singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuriarum praetermitto. ante oculos animosque vestros tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones, huius importunitatem, Aproni regnum proponite. Siculos; non duxit homines nec ipsos ad persequendum vehementis fore, et vos eorum iniurias leviter laturos existimavit.

    ; falsam de illis habuit opinionem, malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mereretur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et gratiae deditus fuit. civis Romanos? nullis inimicior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem, mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praetermitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis, de civium Romanorum condicione in arationibus disputo; qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt.

    haec, quoniam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices, nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero animo adfecti ferenda arbitrentur. si equitibus Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et inlustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubitatione adferebantur? exspectatis, quid amplius a me dicendum putatis? id agendum ut eo celerius de isto transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod ego illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Matrinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria, summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q. Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato, equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohibitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicionem eius depectus est.

    quid ego de Q. Lollio, iudices, dicam, equite Romano spectato atque honesto? res est quam dicturus sum, tota Sicilia celeberrima atque notissima. cum araret in Aetnensi, cumque is ager Apronio cum ceteris agris esset traditus, equestri vetere illa auctoritate et gratia fretus adfirmavit se decumanis plus quam deberet non daturum. eius sermo ad Apronium. vero iste ridere ac mirari Lollium nihil de Matrinio, nihil de ceteris rebus audisse. ad hominem Venerios. quoque attendite, apparitores a praetore adsignatos habuisse decumanum, si hoc mediocre argumentum videri potest istum decumanorum nomine ad suos quaestus esse abusum. a Veneriis atque adeo attrahitur Lollius, commodum cum Apronius e palaestra redisset, et in triclinio quod in foro Aetnae straverat recubuisset. LolIius in illo tempestivo gladiatorum convivio.

    mehercule haec quae loquor crederem, iudices, tametsi vulgo audieram, nisi mecum ipse senex, cum mihi atque huic voluntati accusationis meae lacrimans gratias ageret, summa cum auctoritate esset locutus., ut dico, eques Romanus annos prope Lxxxx natus in Aproni convivio, cum interea Apronius caput atque os suum unguento confricaret. ' est, Lolli?' inquit; 'tu nisi malo coactus recte facere nescis?' quid ageret, taceret responderet, quid faceret denique illa aetate et auctoritate praeditus nesciebat. Apronius interea cenam ac pocula poscebat; servi autem eius, qui et moribus isdem essent quibus dominus et eodem genere ac loco nati, praeter oculos Lolli haec omnia ferebant. convivae, cachinnare ipse Apronius, nisi forte existimatis eum in vino ac ludo non risisse qui nunc in periculo atque exitio suo risum tenere non possit. multa, iudices: his contumeliis scitote Q. Lollium coactum ad Aproni leges condicionesque venisse.

    Lollius aetate et morbo impeditus ad testimonium dicendum venire non potuit. opus est Lollio? hoc nescit, nemo tuorum amicorum, nemo abs te productus, nemo abs te interrogatus nunc se primum hoc dicet audire. M. Lollius, filius eius, adulescens lectissimus, praesto est: huius verba audietis. Q. Lollius, eius filius, qui Calidium accusavit, adulescens et bonus et fortis et in primis disertus, cum his iniuriis contumeliisque commotus in Siciliam esset profectus, in itinere occisus est. mortis causam fugitivi sustinent, re quidem vera nemo in Sicilia dubitat quin eo sit occisus quod habere clausa non potuerit sua consilia de Verre. porro non dubitabat quin is, qui alium antea studio adductus accusasset, sibi advenienti praesto esset futurus, cum esset parentis iniuriis et domestico dolore commotus.

    intellegitis, iudices, quae pestis, quae immanitas in vestra antiquissima fidelissima proximaque provincia versata sit? iam videtis quam ob causam Sicilia, tot hominum antea furta rapinas iniquitates ignominiasque perpessa, hoc non potuerit novum ac singulare atque incredibile genus iniuriarum contumeliarumque perferre? omnes intellegunt cur universa provincia defensorem suae salutis eum quaesiverit cuius iste fidei diligentiae perseverantiae nulla ratione eripi possit. iudiciis interfuistis, tot homines nocentis et improbos accusatos et vestra et superiorum memoria scitis esse: ecquem vidistis, ecquem audistis in tantis furtis, in tam apertis, in tanta audacia, in tanta impudentia esse versatum?

    Apronius stipatores Venerios secum habebat; ducebat eos circum civitates; publice sibi convivia parari, sterni triclinia, et in foro sterni iubebat; eo vocari homines honestissimos non solum Siculos sed etiam equites Romanos, ut, quicum vivere nemo umquam nisi turpis impurusque voluisset, ad eius convivium spectatissimi atque honestissimi viri tenerentur. tu, omnium mortalium profligatissime ac perditissime, cum scires, cum audires cotidie, cum videres, si sine tuo quaestu maximo fierent, cum tanto periculo tuo fieri paterere atque concederes? apud te quaestus Aproni, tantum eius sermo inquinatissimus et blanditiae flagitiosae valuerunt ut numquam animum tuum cura tuarum fortunarum cogitatioque tangeret?

    , iudices, quod et quantum incendium decumanorum impetu non solum per agros sed etiam per reliquas fortunas aratorum, neque solum per bona sed etiam per iura libertatis et civitatis isto praetore pervaserit. pendere alios ex arbore, pulsari alios, alios autem verberari, porro alios in publico custodiri, destitui alios in convivio, condemnari alios a medico et praecone praetoris; bona tamen interea nihilo minus eorum omnium ex agris auferri ac diripi. est hoc? populi Romani imperium? praetoriae leges, iudicia?. omnia potius eius modi sunt quae, si Athenio rex fugitivorum vicisset, in Sicilia non fecisset?, inquam, iudices, esset ullam partem istius nequitiae fugitivorum insolentia consecuta.

    hoc modo: quid? publice civitates tractatae quem ad modum sunt? Audistis permulta, iudices, testimonia civitatum, et reliquarum audietis.

    primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium summorumque aratorum. agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium venit. cum apparitoribus eo et vi ac minis venisset, poscere pecuniam grandem coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere. omnes Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et satis fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.

    homini improbissimo respondent Agyrinenses sese decumas ei quem ad modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim emisset, non addituros.

    Apronius certiorem facit istum cuia res erat., tamquam coniuratio aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. Syracusas; praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse., quid? se ad recuperatores esse dicturum. aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat: recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi, iudicio se passuros esse dicebant.

    iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. Agyrinenses, quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum: condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones pactionesque accedere. quae in verba recuperatores daret., Sl PARERET ADVERSVS EDICTVM FECISSE; qua in re in iudicio dicturum esse aiebat. verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. iste Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent.. ' ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant. iste clare omnibus audientibus, ' damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem caedetur.' illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas segetes fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine ignominia molestiaque discederent.

    lege, iudices, decumas vendidit Verres. licet Hortensius, si volet, magno Verrem decumas vendidisse.

    condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim cruces propositas effugere cupiebant. Apronius edidisset deberi, tantum ex edicto dandum erat. si plus edidisset quam quantum natum esset?, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. arator repetere poterat. Artemidoro recuperatore. si minus dedisset arator quam poposcisset Apronius? in aratorem in quadruplum. quo iudicum numero? cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. amplius? te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod adversus edictum feceris. quo numero? eadem cohorte. erit extremum? damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris,—nam dubitatio damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?—virgis te ad necem caedi necesse erit. legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas venisse arbitretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque aratorum? metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse dixerunt.

    nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum praetorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem decumarum atque adeo aratorum dominum ac regem fuisse. Agyrinensibus ut decumas ipsi publice accipiant, Apronio lucrum dent. magno emerat, quoniam tu es qui diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas emptori lucrum addi oportere?, putabas: quam ob rem imperabas ut adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?

    tum? Apronio, deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. Apronio datum, si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. ut decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum XXXIII. est hoc? Vna civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio donare Apronio cogitur. magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano sit datum?, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x medimnum potius addidissent quam HS DC postea. Magna praeda videtur: audite reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos auxilium a patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.

    Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres ut in medimna singula dentur Apronio HS. est hoc? tanto numero frumenti lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur ut probetur frumentum? poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat? tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. est satis; nummi praeterea imperantur.. Parum est. decumis hordei alia pecunia cogitur; iubes HS xxx lucri dari. ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris eripiuntur tritici medimnum XXXIII et praeterea HS LX. haec obscura sunt? aut, si omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro testimonio dixerunt!

    Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis.. LITTERAE PUBLICAE, TESTlMONIVM PVBLICLUM. Animadvertistis in hoc testimonio, iudices, Apollodorum, cui Pyragro cognomen est, principem suae civitatis, lacrimantem testari ac dicere numquam post populi Romani nomen ab Siculis auditum et cognitum Agyrinensis contra quemquam infimum civem Romanum dixisse aut fecisse quippiam, qui nunc contra praetorem populi Romani magnis iniuriis et magno dolore publice testimonium dicere cogerentur. Vni mehercule huic civitati, Verres, obsistere tua defensio non potest; tanta auctoritas est in eorum hominum fidelitate, tantus dolor in iniuria, tanta religio in testimonio. non una te tantum, sed universae similibus adflictae iniuriis et incommodis civitates legationibus ac testimoniis publicis persequuntur.

    deinceps videamus Herbitensis civitas honesta et antea copiosa quem ad modum spoliata ab isto ac vexata sit. quorum hominum! summorum aratorum, remotissimorum a foro, iudiciis, controversiis, quibus parcere et consulere, homo impurissime, et quod genus hominum studiosissime conservare debuisti. anno venierunt eius agri decumae tritici modium XVIII Atidius, istius item minister in decumis, cum emisset et praefecti nomine cum venisset Herbitam cum Veneriis, locusque ei publice quo deverteretur datus esset, coguntur Herbitenses ei lucri dare tritici modium XXXVIII DCCC, cum decumae venissent tritici modium XVIII. hoc tantum lucri coguntur dare publice tum cum iam privatim aratores ex agris spoliati atque exagitati decumanorum iniuriis profugissent.

    secundo cum emisset Apronius decumas tritici modium XXVDCCC et ipse Herbitam cum illa sua praedonum copia manuque venisset, populus publice coactus est ei conferre lucri tritici modium XXI et accessionis HS oo oo. accessione dubito an Apronio ipsi data sit merces operae atque impudentiae: de tritici quidem numero tanto quis potest dubitare quin ad istum praedonem frumentarium sicut Agyrinense frumentum pervenerit? tertio vero in hoc agro consuetudine usus est regia. aiunt reges barbaros Persarum ac Syrorum pluris uxores habere, his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: haec civitas mulieri in redimiculum praebeat, haec in collum, haec in crinis. populos habent universos non solum conscios libidinis suae, verum etiam administros.

    istius, qui se regem Siculorum esse dicebat, licentiam libidinemque fuisse cognoscite. Aeschrionis Syracusani uxor est Pipa, cuius nomen istius nequitia tota Sicilia pervulgatum est; de qua muliere versus plurimi supra tribunal et supra praetoris caput scribebantur. Aeschrio, Pipae vir adumbratus, in Herbitensibus decumis novus instituitur publicanus. Herbitenses cum viderent, si ad Aeschrionem pretium resedisset, se ad arbitrium libidinosissimae mulieris spoliatum iri, liciti sunt usque adeo quoad se efficere posse arbitrabantur. adiecit Aeschrio; neque enim metuebat, ne praetore Verre decumana mulier damno adfici posset. medimnum VIIIC, dimidio fere pluris quam superiore anno. funditus evertebantur, et eo magis quod iam superioribus annis adflicti erant ac paene perditi. iste ita magno venisse ut amplius ab Herbitensibus exprimi non posset: demit de capite medimna DC, iubet in tabulas pro medimnum VIIIC referri VIID.

    decumas eiusdem agri Docimus emerat. est Docimus ad quem iste deduxerat Tertiam, Isidori mimi filiam, vi abductam ab Rhodio tibicine. Tertiae plus etiam quam Pipae, plus quam ceterarum, ac prope dicam tantum apud istum in Siciliensi praetura auctoritas potuit quantum in urbana Chelidonis. Herbitam duo praetoris aemuli non molesti, muliercularum deterrimarum improbissimi cognitores; incipiunt postulare, poscere, minari; non poterant tamen, cum cuperent, Apronium imitari; Siculi Siculos non tam pertimescebant. omni ratione tamen illi calumniarentur, promittunt Herbitenses vadimonium Syracusas. posteaquam ventum est, coguntur Aeschrioni, hoc est Pipae, tantum dare quantum erat de capite demptum, tritici modium IIIDC. Mulierculae publicanae noluit ex decumis nimium lucri dare, ne forte ab nocturno suo quaestu animum ad vectigalia redimenda transferret.

    putabant Herbitenses, cum iste, '? de hordeo,' inquit, 'et de Docimo, amiculo meo, quid cogitatis?' hoc agebat in cubiculo, iudices, atque in lecto suo. illi quicquam sibi esse mandatum. ' audio: numerate HS. xll. ' facerent miseri, aut quid recusarent? praesertim cum in lecto decumanae mulieris vestigia viderent recentia, quibus illum inflammari ad perseverandum intellegebant. civitas una sociorum atque amicorum duabus deterrimis mulierculis Verre praetore vectigalis fuit. ego nunc eum frumenti numerum et eas pecunias publice decumanis ab Herbitensibus datas esse dico; quo illi frumento et quibus pecuniis tamen ab decumanorum iniuriis civis suos non redemerunt. enim iam et direptis aratorum bonis, haec decumanis merces dabatur ut aliquando ex eorum agris atque ex urbibus abirent.

    cum Philinus Herbitensis, homo disertus et prudens et domi nobilis, de calamitate aratorum et de fuga et de reliquorum paucitate publice diceret, animadvertistis, iudices, gemitum populi Romani, cuius frequentia huic causae numquam defuit. de paucitate aratorum alio loco dicam: nunc illud quod praeterii non omnino relinquendum videtur., per deos immortalis, quod de capite iste dempsit, quo tandem modo vobis non modo ferendum, verum etiam audiendum videtur?

    Vnus adhuc fuit post Romam conditam, —di immortales faxint, ne sit alter!—cui res publica totam se traderet temporibus et malis coacta domesticis, L. Sulla. tantum potuit ut nemo illo invito nec bona nec patriam nec vitam retinere posset; tantum animi habuit ad audaciam ut dicere in contione non dubitaret, bona civium Romanorum cum venderet, se praedam suam vendere. omnis res gestas non solum obtinemus, verum etiam propter maiorum incommodorum et calamitatum metum publica auctoritate defendimus: unum hoc aliquot senatus consultis reprehensum, decretumque est ut, quibus ille de capite dempsisset, ii pecunias in aerarium referrent. senatus hoc ne illi quidem esse licitum cui concesserat omnia, a populo factarum quaesitarumque rerum summas imminuere.

    viris fortissimis iudicarunt patres conscripti remittere de summa non potuisse: te mulieri deterrimae recte remisisse senatores iudicabunt?, de quo legem populus Romanus iusserat ut ipsius voluntas ei posset esse pro lege, tamen in hoc uno genere veterum religione legum reprehenditur: tu, qui omnibus legibus implicatus tenebare, libidinem tibi tuam pro lege esse voluisti? illo reprehenditur, quod ex ea pecunia remiserit quam ipse quaesierat: tibi concedetur, qui de capite vectigalium populi Romani remisisti?

    in hoc genere audaciae multo etiam impudentius in decumis Acestensium versatus est; quas cum addixisset eidem illi Docimo, hoc est Tertiae, tritici modium v, et accessionem ascripsisset HS MD, coegit Acestensis a Docimo tantundem publice accipere; id quod ex Acestensium publico testimonio cognoscite.. TESTMIONIVM PVBLICUM. Audistis quanti decumas acceperit a Docimo civitas, tritici modium v et accessionem: cognoscite nunc quanti se vendidisse rettulerit. LEX DECVMIS VENDVNDIS C. VERRE PR. nomine videtis tritici modium CI3 CI3 CI3 de capite esse dempta, quae cum de populi Romani victu, de vectigalium nervis, de sanguine detraxisset aerari, Tertiae mimae condonavit. Vtrum impudentius ab sociis abstulit an turpius meretrici dedit an improbius populo Romano ademit an audacius tabulas publicas commutavit? horum severitate te ulla vis eripiet aut ulla largitio? eripiet. si eripuerit, non intellegis haec quae iam dudum loquor ad aliam quaestionem atque ad peculatus iudicium pertinere?

    hoc mihi reservabo genus totum integrum: ad illam quam institui causam frumenti ac decumarum revertar. cum agros maximos et feracissimos per se ipsum, hoc est per Apronium, Verrem alterum, depopularetur, ad minores civitates habebat alios quos tamquam canis immitteret, nequam homines et improbos, quibus aut frumentum aut pecuniam publice cogebat dari. A. Valentius est in Sicilia interpres, quo iste interprete non ad linguam Graecam, sed ad furta et flagitia uti solebat. hic interpres, homo levis atque egens, repente decumanus; emit agri Liparensis miseri atque ieiuni decumas tritici medimnis DC. Liparenses vocantur; ipsi accipere decumas et numerare Valentio coguntur lucri HS xxx. deos immortalis, utrum tibi sumes ad defensionem, tantone minoris te decumas vendidisse ut ad medimna DC HS xxx lucri statim sua voluntate civitas adderet, hoc est tritici medimnum ii, an, cum magno decumas vendidisses, te expressisse ab invitis Liparensibus hanc pecuniam?

    quid ego ex te quaero quid defensurus sis, potius quam cognoscam ex ipsa civitate quid gestum sit? testimonium publicum Liparensium, deinde quem ad modum nummi Valentio sint dati. TESTIMONIVM PVBLICVM. Qvo MODO SOLVTVM SIT, EX LITTERIS PVBLICIS. haec tam parva civitas, tam procul a manibus tuis atque a conspectu remota, seiuncta a Sicilia, in insula inculta tenuique posita, cumulata aliis tuis maioribus iniuriis, in hoc quoque frumentario genere praedae tibi et quaestui fuit? tu totam insulam cuidam tuorum sodalium sicut aliquod munusculum condonaras, ab hac etiam haec frumentaria lucra tamquam a mediterraneis exigebantur? qui tot annis agellos suos te praetore redimere a piratis solebant, idem se ipsos a te pretio imposito redemerunt.

    vero? a Tissensibus, perparva ac tenui civitate, sed aratoribus laboriosissimis frugalissimisque hominibus, nonne plus lucri nomine eripitur quam quantum omnino frumenti exararant? ad quos tu decumanum Diognetum Venerium misisti, novum genus publicani. hoc auctore non Romae quoque servi publici ad vectigalia accedunt? secundo Tissenses HS xxi lucri dare coguntur inviti; tertio anno xii mod. tritici lucri Diogneto Venerio dare coacti sunt. Diognetus, qui ex publicis vectigalibus tanta lucra facit, vicarium nullum habet, nihil omnino peculi. etiam nunc dubitate, si potestis, utrum tantum numerum tritici Venerius apparitor istius sibi acceperit an huic exegerit.

    haec ex publico Tissensium testimonio cognoscite. TESTIMONIVM PVBLICVM TISSENSIVM., iudices, praetor ipse decumanus est, cum eius apparitores frumentum a civitatibus exigant, pecunias imperent, aliquanto plus ipsi lucri auferant quam quantum populo Romano decumarum nomine daturi sunt! aequitas in tuo imperio fuit, haec praetoris dignitas, ut servos Venerios Siculorum dominos esse velles; hic dilectus, hoc discrimen te praetore fuit, ut aratores in servorum numero essent, servi in publicanorum.

    ? Amestratini miseri, impositis ita magnis decumis ut ipsis reliqui nihil fieret, nonne tamen numerare pecunias coacti sunt? decumae M. Caesio, cum adessent legati Amestratini; statim cogitur Heraclius legatus numerare HS XXII. hoc est? quae est ista praeda, quae vis, quae direptio sociorum? erat Heraclio ab senatu mandatum ut emeret, emisset: si non erat, qui poterat sua sponte pecuniam numerare? Caesio renuntiat se dedisse.

    renuntiationem ex litteris publicis.. LITTERIS PVBLICIS. senatus consulto erat hoc legato permissum?. fecit? est. hoc dicit? civitas. testimonium publicum. TESTIMONIVM PVBLICVM. Ab hac eadem civitate anno secundo simili ratione extortam esse pecuniam et. Vennonio datam ex eodem testimonio cognovistis. Amestratinos, homines tenuis, cum eorum decumas medimnis DCCC vendidisses Bariobali Venerio—cognoscite nomina publicanorum!—cogis eos plus lucri addere quam quanti venierant, cum magno venissent. Bariobali medimna DCCCL, HS MD. Profecto numquam iste tam amens fuisset ut ex agro populi Romani plus frumenti servo Venerio quam populo Romano tribui pateretur, nisi omnis ea praeda servi nomine ad istum ipsum perveniret.

    Petrini, cum eorum decumae magno addictae essent, tamen invitissimi P. Naevio Turpioni, homini improbissimo, qui iniuriarum Sacerdote praetore damnatus est, HS lii dare coacti sunt. dissolute decumas vendidisti ut, cum esset medimnum HS xv, venissent autem decumae medimnum III, hoc est HS xxxxv, lucri decumano HS r.ll darentur? permagno decumas eius agri vendidisti. gloriatur non Turpioni lucrum datum esse, sed Petrinis pecuniam ereptam.

    ? Halicyenses, quorum incolae decumas dant, ipsi agros immunis habent, nonne huic eidem Turpioni, cum decumae c med. venissent, HS xv dare coacti sunt? id quod maxime vis posses probare, haec ad decumanos lucra venisse, nihil te attigisse, tamen hae pecuniae per vim atque iniuriam tuam captae et conciliatae tibi fraudi ac damnationi esse deberent; cum vero hoc nemini persuadere possis, te tam amentem fuisse ut Apronium et Turpionem, servos homines, tuo liberumque tuorum periculo divites fieri velles, dubitaturum quemquam existimas quin illis emissariis haec tibi omnis pecunia quaesita sit?

    Segestam item ad immunem civitatem Venerius Symmachus decumanus immittitur. ab isto litteras adfert, ut sibi contra omnia senatus consulta, contra omnia iura, contraque legem Rupiliam extra forum vadimonium promittant aratores. litteras quas ad Segestanos miserit. LITTERAE C. VERRIS. Venerius quem ad modum aratores eluserit, ex una pactione hominis honesti gratiosique cognoscite; in eodem enim genere sunt cetera.

    Diocles est Panhormitanus, Phimes cognomine, homo inlustris ac nobilis. is agrum conductum in Segestano; nam commercium in eo agro nemini est; conductum habebat HS sex milibus. decuma, cum pulsatus a Venerio esset, decidit HS xvi et medimnis DCLIIII. ex tabulis ipsius cognoscite. NOMEN DIOCLIS PANHORMITANI. eidem Symmacho C. Annaeus Brocchus senator, homo eo splendore, ea virtute, qua omnes existimatis, nummos praeter frumentum coactus est dare. Venerione servo te praetore talis vir, senator populi Romani, quaestui fuit?

    ordinem si dignitate antecellere non existimabas, ne hoc quidem sciebas, iudicare? cum equester ordo iudicaret, improbi et rapaces magistratus in provinciis inserviebant publicanis; ornabant eos qui in operis erant; quemcumque equitem Romanum in provincia viderant, beneficiis ac liberalitate prosequebantur; neque tantum illa res nocentibus proderat quantum obfuit multis, cum aliquid contra utilitatem eius ordinis voluntatemque fecissent. hoc tum nescio quo modo quasi communi consilio ab illis diligenter, ut, qui unum equitem Romanum contumelia dignum putasset, ab universo ordine malo dignus iudicaretur:

    tu sic ordinem senatorium despexisti, sic ad iniurias libidinesque tuas omnia coaequasti, sic habuisti statutum cum animo ac deliberatum, omnis qui habitarent in Sicilia, aut qui Siciliam te praetore attigissent, iudices reicere ut illud non cogitares tamen, ad eiusdem ordinis homines te iudices esse venturum? in quibus si ex ipsorum domestico incommodo nullus dolor insideret, tamen esset illa cogitatio, in alterius iniuria sese despectos dignitatemque ordinis contemptam et abiectam. mehercule, iudices, mihi non mediocriter ferendum videtur; habet enim quendam aculeum contumelia, quem pati pudentes ac viri boni difficillime possunt.

    Siculos; solent enim muti esse in iniuriis suis. negotiatores; inviti enim Romam raroque decedunt. Romanos ad Aproni iniurias dedisti; quid enim iam nocere possunt quibus non licet iudicare?? cum senatores summis iniuriis adficis, quid aliud dicis nisi hoc, ' mihi etiam istum senatorem, ut hoc amplissimum nomen senatorium non modo ad invidiam imperitorum, sed etiam ad contumeliam improborum natum esse videatur?'

    hoc in uno fecit Annaeo, sed in omnibus senatoribus, ut ordinis nomen non tantum ad honorem quantum ad ignominiam valeret. C. Cassio, clarissimo et fortissimo viro, cum is eo ipso tempore primo istius anno consul esset, tanta improbitate usus est ut, cum eius uxor, femina primaria, paternas haberet arationes in Leontino, frumentum omne decumanos auferre iusserit. tu in hac causa testem, Verres, habebis, quoniam iudicem ne haberes providisti.

    autem, iudices, putare debetis esse quiddam nobis inter nos commune atque coniunctum. sunt imposita huic ordini munera, multi labores, multa pericula non solum legum ac iudiciorum, sed etiam rumorum ac temporum: sic est hic ordo quasi propositus atque editus in altum ut ab omnibus ventis invidiae circumflari posse videatur. hac tam misera et iniqua condicione vitae ne hoc quidem retinebimus, iudices, ut magistratibus nostris in obtinendo iure nostro ne contemptissimi ac despicatissimi esse videamur?

    Thermitani miserunt qui decumas emerent agri sui. Magni sua putabant interesse publice potius quamvis magno emi quam in aliquem istius emissarium inciderent. erat Venuleius quidam qui emeret. liceri non destitit; illi quoad videbatur ferri aliquo modo posse contenderunt; postremo liceri destiterunt. Venuleio tritici medimnum VIII milibus. Posidorus renuntiat. omnibus hoc intolerandum videretur, tamen Venuleio dantur, ne accedat, tritici mod. vll et praeterea HS II: ex quo facile apparet quae merces decumani, quae praetoris praeda esse videatur. Thermitanorum mihi litteras et testimonium. TABVLAE THERMITANORVM ET TESTIMONIVM.

    Imacharensis iam omni frumento ablato, iam omnibus iniuriis tuis exinanitos, tributum facere miseros ac perditos coegisti, ut Apronio darent HS xx. et decretum de tributis et publicum testimonium. SENATVS CONSVLTVM DE TRIBVTO CONFERVNDO. TESTIMONIVM IMACHARENSIVM. Hennenses, cum decumae venissent agri Hennensis med. VIIICC, Apronio coacti sunt dare tritici modium XVIII et HS III milia., attendite quantus numerus frumenti cogatur ex omni agro decumano. per omnis civitates quae decumas debent percurrit oratio mea, et in hoc genere nunc, iudices, versor, non in quo singillatim aratores eversi bonis omnibus sint, sed quae publice decumanis lucra data sint, ut aliquando ex eorum agris atque urbibus expleti atque saturati cum hoc cumulo quaestus decederent.

    Calactinis quam ob rem imperasti anno tertio ut decumas agri sui, quas Calactae dare consueverant, Amestrati M. Caesio decumano darent? quod neque ante te praetorem illi fecerant neque tu ipse hoc ita statueras antea per biennium. Theomnastus Syracusanus in agrum Mutycensem cur abs te immissus est? qui aratores ita vexavit ut illi in alteras decumas, id quod in aliis quoque civitatibus ostendam, triticum emere necessario propter inopiam cogerentur.

    vero ex Hyblensium pactionibus intellegetis, quae factae sunt cum decumano Cn. Sergio, sexiens tanto quam quantum satum sit ablatum esse ab aratoribus. sationes et pactiones ex litteris publicis. pactiones Menaenorum cum Venerio servo. item professiones sationum et pactiones Menaenorum., iudices, ab sociis, ab aratoribus populi Romani, ab eis qui vobis laborant, vobis serviunt, qui ita plebem Romanam ab sese ali volunt ut sibi ac liberis suis tantum supersit quo ipsi ali possint, ab his per summam iniuriam, per acerbissimas contumelias plus aliquanto ablatum esse quam natum sit?

    Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam orationi meae fugiendamque vestram satietatem. versabor in uno genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in causa tamen relinquam. Agrigentinorum, fortissimorum virorum, diligentissimorum aratorum, querimonias; cognoscetis Entellinorum, hominum summi laboris summaeque industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium, Gelensium, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium, locupletissimorum hominum amicissimorumque, agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam, nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam, Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis, Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos, Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus nihil omnino superfuisse; si cui quid aut relictum aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo istius avaritia contenta fuit redundarit.

    mihi civitatum reliquos feci agros, iudices, fere optimos ac nobilissimos, Aetnensem et Leontinum. Horum ego agrorum missos faciam quaestus trienni; unum annum eligam, quo facilius id quod institui explicare possim. annum tertium, quod et recentissimus est et ab isto ita administratus ut, cum se certe decessurum videret, non laboraret si aratorem nullum in Sicilia omnino esset relicturus. Agri Aetnensis et Leontini decumas agemus., iudices, diligenter. Agri sunt feraces, annus tertius, decumanus Apronius.

    Aetnensibus perpauca dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius principem, publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis; vocasse ad se magistratus, imperasse ut in foro sibi medio lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico, sed etiam de publico convivari; cum in eius conviviis symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum Apronius imperasset.

    Audistis haec, iudices; quae nunc ego omnia praetereo et relinquo. de luxuria Aproni loquor, nihil de insolentia, nihil de permissa ab isto licentia, nihil de singulari nequitia ac turpitudine: tantum de quaestu ac lucro dicam unius agri et unius anni, quo facilius vos coniecturam de triennio et de tota Sicilia facere possitis. mihi Aetnensium brevis est ratio; ipsi enim venerunt, ipsi publicas litteras deportaverunt; docuerunt vos quid lucelli fecerit homo non malus, familiaris praetoris, Apronius., quaeso, ex ipsorum testimonio cognoscite.

    . TESTIMONIVM AETNENSIUM ais?, dic, quaeso, clarius, ut populus Romanus de suis vectigalibus, de suis aratoribus, de suis sociis atque amicis audiat. L MED., HS L deos immortalis! unus ager uno anno trecenta milia mod. tritici et praeterea HS L lucri dat Apronio! minoris decumae venierunt quam fuerunt, an, cum satis magno venissent, hic tantus tamen frumenti pecuniaeque numerus ab aratoribus per vim ablatus est? Vtrum enim horum dixeris, in eo culpa et crimen haerebit.

    illud quidem non dices—quod utinam dicas!—ad Apronium non pervenisse tantum. te non modo publicis tenebo sed etiam privatis aratorum pactionibus ac litteris ut intellegas non te diligentiorem in faciendis furtis fuisse quam me in deprehendendis. tu feres? hoc quisquam defendet? hoc hi, si aliter de te statuere voluerint, sustinebunt? uno adventu ex uno agro Q. Apronium, praeter eam quam dixi pecuniam numeratam, ccc milia mod. tritici lucri nomine sustulisse!

    ? hoc Aetnenses soli dicunt? etiam Centuripini, qui agri Aetnensis multo maximam partem possident; quorum legatis, hominibus nobilissimis, et Artemoni, senatus ea mandata dedit quae publice ad civitatem ipsorum pertinebant; de iis iniuriis quas cives Centuripini non in suis sed in aliorum finibus acceperant, senatus et populus Centuripinus legatos noluit mittere; ipsi aratores Centuripini, qui numerus est in Sicilia maximus hominum honestissimorum et locupletissimorum, tris legatos, civis suos, delegerunt, ut eorum testimonio non unius agri sed prope totius Siciliae calamitates cognosceretis. enim tota Sicilia fere Centuripini, et hoc in te graviores certioresque testes sunt, quod ceterae civitates suis solum incommodis commoventur, Centuripini, quod in omnium fere finibus possessiones habent, etiam ceterarum civitatum damna ac detrimenta senserunt.

    , uti dixi, ratio certa est Aetnensium et publicis et privatis litteris consignata. diligentiae pensum magis in Leontino agro est exigendum propter hanc causam, quod ipsi Leontini publice non sane me multum adiuverunt; neque enim eos isto praetore hae decumanorum iniuriae laeserunt, potius etiam, iudices, adiuverunt. fortasse hoc vobis aut incredibile videatur, in tantis aratorum incommodis Leontinos, qui principes rei frumentariae fuerint, expertis incommodorum atque iniuriarum fuisse. causae est, iudices, quod in agro Leontino praeter unam Mnasistrati familiam glebam Leontinorum possidet nemo. Mnasistrati, hominis honestissimi atque optimi viri, testimonium, iudices, audistis: ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite: etenim non modo incommodi nihil ceperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis in quaestu sunt compendioque versati.

    , quoniam Leontina civitas me atque legatio propter eam quam dixi causam defecit, mihimet ineunda ratio et via reperiunda est qua ad Aproni quaestum, sive adeo qua ad istius ingentem immanemque praedam possim pervenire. Agri Leontini decumae tertio anno venierunt tritici medimnum XXXVI, hoc est tritici mod. cc et XVI milibus. Magno, iudices, magno; neque enim hoc possum negare. necesse est aut damnum aut certe non magnum lucrum fecisse decumanos; hoc enim solet usu venire iis qui magno redemerunt.

    , si ostendo in hac una emptione lucri fieri tritici mod. c? quid, si cc? quid, si ccc? quid, si cccc milia? dubitabitis etiam cui ista tanta praeda quaesita sit? me esse quispiam dices, qui ex lucri magnitudine coniecturam capiam furti atque praedae., si doceo, iudices, eos qui cccc mod. lucri faciunt damnum facturos fuisse, si tua iniquitas, si tui ex cohorte recuperatores non intercederent, num quis poterit in tanto lucro tantaque iniquitate dubitare quin propter improbitatem tuam tam magnos quaestus feceris, propter magnitudinem quaestus improbus esse volueris?

    modo igitur hoc adsequar, iudices, ut sciam quantum lucri factum sit? ex Aproni tabulis, quas ego cum conquirerem non inveni, et cum in ius ipsum eduxi expressi ut conficere tabulas se negaret. mentiebatur, quam ob rem removebat, si hae tabulae nihil tibi erant obfuturae? si omnino nullas confecerat litteras, ne id quidem satis significat illum non suum negotium gessisse? est enim ratio decumanorum ut sine plurimis litteris confici non possit; singula enim nomina aratorum et cum singulis pactiones decumanorum litteris persequi et conficere necesse est. professi sunt aratores omnes imperio atque instituto tuo: non opinor quemquam minus esse professum quam quantum arasset, cum tot cruces, tot supplicia, tot ex cohorte recuperatores proponerentur. iugero Leontini agri medimnum fere tritici seritur perpetua atque aequabili satione; ager efficit cum octavo, bene ut agatur; verum ut omnes di adiuvent, cum decumo. si quando accidit, tum fit ut tantum decumae sit quantum severis, hoc est ut, quot iugera sint sata, totidem medimna decumae debeantur.

    cum ita esset, primum illud dico, pluribus milibus medimnum venisse decumas agri Leontini quam quot milia iugerum sata essent in agro Leontino. fieri non poterat ut plus quam x medimna ex iugero exararent, medimnum autem ex iugero decumano dari oportebat, cum ager, id quod perraro evenit, cum decumo extulisset, quae erat ratio decumanis, siquidem decumae ac non bona venibant aratorum, ut pluribus aliquanto medimnis decumas emerent quam iugera erant sata? Leontino iugerum subscriptio ac professio non est plus xxx; decumae xxxvl medimnum venierunt. an potius insanivit Apronius? tum insanisset, si aratoribus id quod deberent licitum esset, et non quod Apronius imperasset necesse fuisset dare.

    ostendam minus tribus medimnis in iugerum neminem dedisse decumae, concedes, opinor, ut cum decumo fructus arationis perceptus sit, neminem minus tribus decumis dedisse. hoc in benefici loco petitum est ab Apronio, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret. cum a multis quaterna, etiam quina exigerentur, multis autem non modo granum nullum, sed ne paleae quidem ex omni fructu atque ex annuo labore relinquerentur, tum aratores Centuripini, qui numerus in agro Leontino maximus est, unum in locum convenerunt, hominem suae civitatis in primis honestum ac nobilem, Centuripinum, legarunt ad Apronium, (eundem quem hoc tempore ad hoc iudicium legatum et testem Centuripina civitas misit), ut is apud eum causam aratorum ageret, ab eoque peteret ut ab aratoribus Centuripinis ne amplius in iugera singula quam terna medimna exigeret.

    vix ab Apronio in summo beneficio pro iis qui etiam tum incolumes erant impetratum est. cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas darent. ut hoc tempore ea quae regie seu potius tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.

    est agri Leontini ad iugerum xxx; haec sunt ad tritici medimnum xc, id est mod. DXXXX; deductis tritici mod. CCXVI, quanti decumae venierunt, reliqua sunt tritici CCCXXIIII. totius summae DXXXX milium mod. tris quinquagesimas; fit tritici mod. XXXIICCCC (ab omnibus enim ternae praeterea quinquagesimae exigebantur); sunt haec iam ad CCCLX mod. tritici. ego cccc lucri facta esse dixeram; non enim duco in hac ratione eos quibus ternis medimnis non est licitum decidere. ut hac ipsa ratione summam mei promissi compleam, ad singula medimna multi HS binos, multi HS singulos semis accessionis cogebantur dare, qui minimum, singulos nummos. ut sequamur, quoniam xc med. duximus, accedant eo novo pessimoque exemplo HS xc.

    mihi etiam dicere audebit magno se decumas vendidisse, cum ex eodem agro dimidio ipse plus abstulerit quam populo Romano miserit? CCXVI decumas agri Leontini vendidisti; si ex lege, magno; si ut lex esset libido tua, si ut quae dimidiae essent decumae vocarentur, parvo vendidisti; multo enim pluris fructus annui Siciliae venire potuerunt, si id te senatus aut populus Romanus facere voluisset. decumae saepe tanti venierunt, cum lege Hieronica venirent, quanti nunc lege Verria venierunt. mihi C. Norbani decumas venditas. C. NORBANI DECVMAE VENDITAE AGRI LEONTINI. tum neque iudicium de modo iugerum dabatur, neque erat Artemidorus Cornelius recuperator, neque ab aratore magistratus Siculus tantum exigebat quantum decumanus ediderat, nec beneficium petebatur a decumano, ut in iugera singula ternis medimnis decidere liceret, nec nummorum accessionem cogebatur arator dare nec ternas quinquagesimas frumenti addere: et tamen populo Romano magnus frumenti numerus mittebatur.

    vero istae sibi quinquagesimae, quid porro nummorum accessiones volunt? quo id iure atque adeo quo id more fecisti? dabat arator. modo aut unde? qui, si largissimus esse vellet, cumulatiore mensura uteretur, ut antea solebant facere in decumis, cum aequa lege et condicione venibant. nummum dabat! Vnde? de frumento? quasi habuisset te praetore quod venderet. vivo igitur erat aliquid resecandum, ut esset unde Apronio ad illos fructus arationum hoc corollarium nummorum adderetur. id porro utrum libentes an inviti dabant?? amabant, credo, Apronium.? qua re nisi vi et malo cogebantur? iste homo amentissimus in vendundis decumis nummorum faciebat accessiones ad singulas decumas, neque multum; bina aut terna milia nummum addebat; fiunt per triennium HS fortasse D milia. neque exemplo cuiusquam neque ullo iure fecit, neque eam pecuniam rettulit; neque hoc parvum crimen quem ad modum defensurus sit homo quisquam umquam excogitabit.

    cum ita sit, audes dicere te magno decumas vendidisse, cum sit perspicuum te bona fortunasque aratorum non populi Romani, sed tui quaestus causa vendidisse? Vt si qui vilicus ex eo fundo qui sestertia dena meritasset, excisis arboribus ac venditis, demptis tegulis, instrumento, pecore abalienato, domino xx milia nummum pro x miserit, sibi alia praeterea centum confecerit, primo dominus ignarus incommodi sui gaudeat vilicoque delectetur, quod tanto plus mercedis ex fundo refectum sit, deinde, cum audierit eas res quibus fundi fructus et cultura continetur amotas et venditas, summo supplicio vilicum adficiat et secum male actum putet: item populus Romanus, cum audit pluris decumas vendidisse C. Verrem quam innocentissimum hominem cui iste successit, C. Sacerdotem, putat se bonum in arationibus fructibusque suis habuisse custodem ac vilicum; cum senserit istum omne instrumentum aratorum, omnia subsidia vectigalium vendidisse, omnem spem posteritatis avaritia sua sustulisse, arationes et agros vectigalis vastasse atque exinanisse, ipsum maximos quaestus praedasque fecisse, intelleget secum actum esse pessime, istum autem summo supplicio dignum existimabit.

    Vnde ergo hoc intellegi potest? hoc maxime, quod ager decumanus provinciae Siciliae propter istius avaritiam desertus est. id solum accidit uti minus multis iugis ararent, si qui in agris remanserunt, sed etiam ut permulti locupletes homines, magni et navi aratores, agros latos ac fertilis desererent totasque arationes derelinquerent. adeo sciri facillime potest ex litteris publicis civitatum, propterea quod lege Hieronica numerus aratorum quotannis apud magistratus publice subscribitur. tandem, quot acceperit aratores agri Leontini Verres: LXXXIlII. anno tertio profiteantur: xxxll. et quinquaginta aratores ita video deiectos ut iis ne vicarii quidem successerint. aratores adveniente te fuerunt agri Mutycensis? ex litteris publicis. CLXXXVII.? anno tertio? LXXXVI. et unum aratores unus ager istius iniuria desiderat, atque adeo nostra res publica, quoniam illa populi Romani vectigalia sunt, hunc tot patrum familias numerum desiderat et reposcit. Herbitensis primo anno habuit aratores CCLII, tertio cxx: hinc CXXXII patres familias extorres profugerunt. Agyrinensis ager—quorum hominum, quam honestorum, quam locupletium!—CCL aratores habuit primo anno praeturae tuae.

    ? tertio anno? LXXX, quem ad modum legatos Agyrinensis recitare ex publicis litteris audistis. di immortales! si ex provincia tota cLxx aratores eiecisses, possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis cLxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam totius provinciae nonne facietis? hoc peraeque in omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento, minus multis iugis remansisse, quod metuebant, si discessissent, ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane non solum ex agris, verum etiam ex civitatibus suis profugisse. ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum, relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras misisset se decumas lege Hieronica venditurum, et nisi ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi semper sui causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et Apronio serere, impendere, laborare.

    vero, iudices, si Siculorum fortunas neglegitis, si quem ad modum socii populi Romani a magistratibus nostris tractentur non laboratis, at vos communem populi Romani causam suscipite atque defendite. aratores esse dico, agros vectigalis vexatos atque exinanitos a Verre, populatam vastatamque provinciam: haec omnia doceo litteris civitatum, ostendo testimoniis et publicis honestissimarum civitatum et privatis primariorum virorum.

    vultis amplius? exspectatis dum L. Metellus, is qui multos in istum testis imperio et potestate deterruit, idem absens de istius scelere, improbitate, audacia testimonium dicat? opinor. is optime qui successit isti potuit cognoscere. est; verum amicitia impeditur. debet vos certiores facere quo pacto se habeat provincia.; verum tamen non cogitur.

    quis in Verrem L. Metelli testimonium requirit?. quis postulat? opinor.? si testimonio L. Metelli ac litteris haec omnia vera esse docebo, quid dicetis? utrum Metellum falsum scribere an amicum laedendi esse cupidum, an praetorem quem ad modum provincia adflicta sit nescire? litteras L. Metelli, quas ad Cn. Pompeium et M. Crassum consules, quas ad M. Mummium praetorem, quas ad quaestores urbanos misit. EPISTVLA L. METELLI. DECVMAS FRVMENTI LEGE HIERONICA VENDIDI. scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? se vendidisse ut omnis praeter Verrem. scribit se lege Hieronica vendidisse, quid scribit? per istum erepta Siculis maiorum nostrorum beneficia, ius ipsorum, condicionem societatis, amicitiae, foederum reddidisse. quanti cuiusque agri decumas vendiderit; deinde quid scribit?

    de epistula reliqua. SVMMA VI DATA EST A ME OPERA VT QVAM PLVRIMO DECVMAS VENDEREM. Cur igitur, Metelle, non ita magno vendidisti? desertas arationes, inanis agros, provinciam miseram perditamque offendisti.? id ipsum quod satum est qua ratione quisquam qui sereret inventus est?. Litteras ait se misisse et confirmasse, suam se interposuisse auctoritatem; tantum modo aratoribus Metellus obsides non dedit se in nulla re Verri similem futurum. quid est tandem in quo se elaborasse dicit?. VT ARATORES, QVI RELIQVI ERANT, QVAM PLVRIMVM SERERENT. Qui reliqui? quid hoc est 'reliqui'? quo ex bello, qua ex vastitate? in Sicilia tanta clades aut quod bellum tam diuturnum, tam calamitosum te praetore versatum est ut is qui tibi successerit 'reliquos' aratores collegisse et recreasse videatur?

    bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et post nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio facta nulla est. sementi prohibita aut messe amissa fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam successerant aratores reliquos non colligebant. plus Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis, simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem redirent?

    te litteris, homo audacissime atque amentissime, iugulatum esse non sentis? non vides, cum is qui tibi successit aratores reliquos appellet, hoc eum diserte scribere, reliquos hos esse non ex bello neque ex aliqua eius modi calamitate, sed ex tuo scelere, importunitate, avaritia, crudelitate? cetera. TAMEN PRO EO VT TEMPORIS DIFFICVLTAS ARATORVMQVE PENVRIA TVLIT. 'Aratorum,' inquit, 'penuria.' ego accusator totiens de re eadem dicerem, vererer ne animos vestros offenderem, iudices. Metellus, NISI LITTERAS MISISSEM: non est satis. NISI PRAESENS CONFIRMASSEM: ne id quidem satis est. RELIQVOS, inquit, ARATORES.? prope lugubri verbo calamitatem provinciae Siciliae significat: addit, ARATORVM PENVRIA.

    etiam, iudices, exspectate, si potestis, auctoritatem accusationis meae. aratores istius avaritia eiectos: scribit Metellus 'reliquos' ab se esse confirmatos. agros relictos arationesque esse desertas: scribit Metellus aratorum esse 'penuriam'. cum scribit, illud ostendit, deiectos, fortunis omnibus expulsos esse populi Romani socios atque amicos. si qua calamitas propter istum salvis vectigalibus nostris accidisset, animum advertere tamen in eum vos oporteret, praesertim cum ea lege iudicaretis quae sociorum causa esset constituta: cum vero perditis profligatisque sociis vectigalia populi Romani sint deminuta, res frumentaria, commeatus, copiae, salus urbis atque exercituum nostrorum in posteritatem istius avaritia interierit, saltem populi Romani commoda respicite si sociis fidelissimis prospicere non laboratis.

    ut intellegatis ab isto prae lucro praedaque praesenti nec vectigalium nec posteritatis habitam esse rationem, cognoscite quid ad extremum scribat Metellus. IN RELIQVVM TAMEN TEMPVS VECTIGALIBVS PROSPEXI. reliquum tempus vectigalibus ait se prospexisse. scriberet se vectigalibus prospexisse nisi hoc vellet ostendere, te vectigalia perdidisse. enim erat quod vectigalibus prospiceret Metellus in decumis et in tota re frumentaria, si iste non vectigalia populi Romani quaestu suo pervertisset? ipse Metellus, qui vectigalibus prospicit, qui 'reliquos' aratores colligit, quid adsequitur nisi hoc, ut arent, si qui possunt, quibus aratrum saltem aliquod satelles istius Apronius reliquum fecit, qui tamen in agris spe atque exspectatione Metelli remanserunt? ceteri Siculi? quid ille maximus numerus aratorum qui non modo ex agris eiecti sunt, sed etiam ex civitatibus suis, ex provincia denique bonis fortunisque omnibus ereptis profugerunt, qua ratione ii revocabuntur? praetorum innocentia sapientiaque opus est ut illa aratorum multitudo aliquando in suis agris ac sedibus conlocetur?

    ne miremini tantam multitudinem profugisse quantam ex litteris publicis aratorumque professionibus cognovistis, scitote tantam acerbitatem istius, tantum scelus in aratores fuisse,—incredibile dictu est, iudices, sed et factum et tota Sicilia pervagatum,—ut homines propter iniurias licentiamque decumanorum mortem sibi ipsi consciverint. Centuripinum Dioclem, hominem locupletem, suspendisse se constat quo die sit ei nuntiatum Apronium decumas redemisse. Tyracinum, principem civitatis, eadem ratione mortem oppetisse dixit apud vos homo nobilissimus, Archonidas Helorinus, cum audisset tantum decumanum professum esse ex edicto istius sibi deberi quantum ille bonis suis omnibus efficere non posset. tu, tametsi omnium hominum dissolutissimus crudelissimusque semper fuisti, tamen numquam perpeterere, propterea quod ille gemitus luctusque provinciae ad tui capitis periculum pertinebat; non, inquam, perpeterere ut homines iniuriae tuae remedium morte ac suspendio quaererent, nisi ea res ad quaestum et ad praedam tuam pertineret.

    ? illud perpeterere?, iudices; omnibus enim nervis mihi contendendum est atque in hoc elaborandum, ut omnes intellegant quam improbam, quam manifestam, quam confessam rem pecunia redimere conetur. crimen est hoc et vehemens et post hominum memoriam iudiciaque de pecuniis repetundis constituta gravissimum, praetorem socios habuisse decumanos. hoc nunc primum audit privatus de inimico, reus ab accusatore: iam antea in sella sedens praetor, cum provinciam Siciliam obtineret, cum ab omnibus non solum, id quod commune est, propter imperium, sed etiam, id quod istius praecipuum est, propter crudelitatem metueretur, miliens audivit, cum eius animum ad persequendum non neglegentia tardaret, sed conscientia sceleris avaritiaeque suae refrenaret. enim decumani palam, et praeter ceteros is qui apud istum plurimum poterat maximosque agros populabatur, Apronius, perparvum ex illis magnis lucris ad se pervenire, praetorem esse socium.

    cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. iudicium Romae tam dissolutum, tam perditum, tam nummarium fore putasti, quo ex iudicio te ulla servare posset? cum planum fieret, decumis contra instituta leges consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam iudici metus posset.

    , cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquum fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haec omnia?? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius Q. Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit?, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti. di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset?

    est hoc? sponsio fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes et quiescis? non persequeris? non perseveras? non perquiris cui dixerit Apronius, quis audierit? unde hoc natum, quem ad modum prolatum sit? tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apronium dictitare te sibi esse socium, commoveri te oportuit, evocare Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu omnium existimationi satis fecisses: cum vero in foro celeberrimo tanta frequentia hoc verbo ac simulatione Apronio, re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam tacitus accipere potuisses nisi hoc ita statuisses, in re tam manifesta quicquid dixisses te deterius esse facturum?

    , legatos, praefectos, tribunos suos multi missos fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, hominem vix liberum, contaminatum, perditum, flagitiosum, qui non modo animum integrum sed ne animam quidem puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore profecto verbo quidem graviore appellasses, neque apud te tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam manifestam videres.

    eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere voluerat., oppressit, non remisit; facta est sponsio HS v; coepit Scandilius recuperatores aut iudicem postulare. vobis praetori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci necesse esse? est, NI TE APRONIVS SOCIVM IN DECVMIS ESSE DICAT; provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis? dicis te daturum. agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare?

    esto; manifesta res est; nemo esset quin hoc se audisse liquido diceret; locupletissimus quisque ac certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin sciret decumas esse praetoris, nemo quin audisset id Apronium dictitasse; praeterea conventus honestus Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret, qui aliter iudicare nullo modo possent. Scandilius poscere recuperatores. iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.

    deum hominumque fidem, quem ego accuso? in quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? quid est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi debeam?, teneo, inquam, in mediis vectigalibus populi Romani, in ipsis fructibus provinciae Siciliae furem manifesto avertentem rem frumentariam omnem, pecuniam maximam,—teneo, inquam, ita ut negare non possit. quid hic dicet? facta est cum cognitore tuo Apronio de fortunis tuis omnibus, ni socium te sibi in decumis esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res curae sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiam tuam probari velis. tu medicum et haruspicem et praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illum ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas, si qua res maior esset, Papirium Potamonem, hominem severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius postulare de conventu recuperatores. iste negat se de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. sibi putant esse turpe id forum sibi iniquum eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam iniquam eierat.

    singularem! postulat se Romae absolvi qui in sua provincia iudicarit absolvi se nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos senatores pecuniam quam apud tris negotiatores metum valere! Scandilius vero negat sese apud Artemidorum recuperatorem verbum esse facturum, et tamen auget atque onerat te bonis condicionibus, si tu uti velis; si ex provincia Sicilia tota statuas idoneum iudicem aut recuperatorem nullum posse reperiri, postulat abs te ut Romam rem reicias.

    enim vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet ibi de tua existimatione iudicium fieri ubi te invidiosum esse intellegat: negas te Romam reiecturum, negas de conventu recuperatores daturum, cohortem tuam proponis. Scandilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse rediturum. tu ibi tum? quid facis? Scandilium cogis—quid? sponsionem acceptam facere? tollis exspectatum existimationis tuae iudicium: non facis. ergo?

    Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores? uni potius ex iniquis sumundi quam utrique ex aequis reiciundi fieri potestatem. facis eorum. ergo? aliquid quod improbius fieri possit?; cogit enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio. potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis bonae, qui ab se omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia cuperet?

    erat in sermonem, invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium esse praetorem; venerat res in iudicium atque discrimen; potestas erat isti homini integro atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum advertisset, sese gravissima levaret infamia. excogitat poenae, quid animadversionis in Apronium? Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac praemi nomine dare.

    interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres, an id quod Apronius dictitabat tute de te profiterere ac dictitares? hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti? simul intellegere potestis, iudices, ex hoc uno crimine Scandiliano: primum hoc non esse Romae natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non,—ut solemus interdum in defensionibus dicere,—crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab inimicis Romae compositum sed Romam ex provincia deportatum.

    illud intellegi potest istius in Apronium studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini.

    est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? hoc non ex eo statim iudicavit, quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse?

    ut istos ego iudices tam severos, tam diligentis, tam religiosos non habeam, ecquis est ex iniuriarum magnitudine, improbitate decretorum, iudiciorum iniquitate qui hoc non iam dudum statuerit et iudicarit? sane sit aliquis dissolutior in iudicando, legum offici rei publicae sociorum atque amicorum neglegentior: quid? is possitne de istius improbitate dubitare, cum tanta lucra facta, tam iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum tanta praemia civitates vi atque imperio, virgarum ac mortis metu, non modo Apronio atque eius similibus verum etiam Veneriis servis dare coactas?

    quis sociorum incommodis minus commovetur,—si quem aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula L. Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. etiam aliquis qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit? sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non mehercule quo magis hoc vobis persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere quae ipse semper habuit venalia,—fidem ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint.

    qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS D, quem minimo, ccc! ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, ' hercle,' inquit, 'omnes omnia dicant, in illo, nisi ita res manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.'

    agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res manifestas quaeris. quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum a scurris semper potius gladiator quam scurra appellatus sit; adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.

    agri Leontini magno dicis te vendidisse. iam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent. enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumae quam plurimo venire possint; dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse quam maximam.

    hoc, ut opinor, esse vis caput defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse, agri vero Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. CCXVI. doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicere qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris vendere tradidisse,— si hoc doceo, poteritne te ipse Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere?

    equitem Romanum, hominem in primis honestum, Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini tritici mod. non mille non duo nec tria milia, sed ad unas unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere: ei potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab Apronio.

    hoc, nisi forte negare omnia constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in rebus teneare non vides? tuam rem illam et praedam fuisse; nam ni ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxx tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.

    igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? ipse Minucius numquam tanti habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?

    illa quidem certe tibi praecisa defensio est, in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, annonae prospexisse. potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc concedam, Minucio ideo te non tradidisse quod iam addixisses Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego exspecto cupioque te illud defendere)—verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare, magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit emere.

    igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia.? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultis? L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset, aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. vir primarius, C. Gallus senator; postulavit ab L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. impetrat, cum hoc diceret Metellus, praeiudicium se de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. Metelli cohors hominum non ingratorum aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.

    reprehendo Metellum,—pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipse non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. enim si Apronium absolutum iri putaret, nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueret Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.

    nunc ad epistulam Timarchidi, liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro. epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi manu scripta.. EPISTVLA TIMARCHIDI. TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo quod adscribit 'accensus'; cur enim sibi hoc scribae soli sumant, 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? ego hoc esse commune accensorum, lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM.

    copiose laudatur Apronius a Timarchide, quam magnifice! ego illum non putem placere oportere qui tanto opere Timarchidi probatus sit? HABES SVMPTVM VNDE FACIAS. est, si quid redundarit de vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem agebatis defluxisse. SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE, CONCIDE. quam valde malitiae suae confidat Timarchides, qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. hoc 'caede, concide'! nonne vobis verba domo patroni depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata? VOLO, Ml FRATER, FRATERCVLO TVO CREDAS. quidem in lucris atque furtis, gemino et simillimo nequitia, improbitate, audacia.

    IN COHORTE CARVS HABEBERE. est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua sponte pervenerat? QVOD CVIQVE OPVS EST,OPPONE. impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga tam improbus sit? omnia pecunia effici posse: dare, profundere oportere, si velis vincere. hoc mihi tam molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod hoc idem patrono suo praecipit. TE POSTVLANTE OMNES VINCERE SOLENT.

    /Verre quidem praetore, non Sacerdote, non Peducaeo, non hoc ipso Metello. SCIS METELLVM SAPIENTEM ESSE. vero ferri iam non potest, inrideri viri optimi, L. Metelli, ingenium et contemni ac despici a fugitivo Timarchide. SI VOLTEIVM HABEBIS, OMNIA LVDIBVNDVS CONFICIES. vehementer errat Timarchides, qui aut Volteium pecunia corrumpi putet posse, aut Metellum unius arbitratu gerere praeturam, sed errat coniectura domestica. multos et per se et per alios multa ludibundos apud Verrem effecisse vidit, ad omnis eosdem patere aditus arbitratur. vos efficiebatis ludibundi quae volebatis a Verre, quod multa eius ludorum genera noratis. INCVLCATVM EST METELLO ET VOLTEIO TE ARATORES EVERTISSE. istuc Apronio attribuebat, cum aratorem aliquem everterat, aut Timarchidi, cum ob iudicandum aut decernendum aut imperandum aliquid aut remittendum pecuniam acceperat, aut Sextio lictori, cum aliquem innocentem securi percusserat?; omnes ei tum attribuebant quem nunc condemnari volunt.

    OBTVDERVNT EIVS AVRIS TE SOCIVM PRAETORIS FVISSE. hoc quam clarum sit et fuerit, cum etiam Timarchides hoc metuat? concedesne non hoc crimen nos in te confingere, sed iam pridem ad crimen aliquam defensionem libertum quaerere? et accensus tuus, et tibi ac liberis tuis omnibus in rebus coniunctus ac proximus, ad Apronium scribit vulgo esse ab omnibus ita demonstratum Metello, tibi Apronium in decumis socium fuisse. FAC SCIAT IMPROBITATEM ARATORVM; IPSI SVDABVNT, Sl DI VOLVNT. Quod istuc, per deos immortalis, aut qua de causa excitatum esse dicamus in aratores tam infestum odium atque tantum? iniuriam fecerunt Verri aratores ut eos etiam libertus et accensus eius tam irato animo ac litteris insequatur?

    ego huius fugitivi, iudices, vobis epistulam recitassem, nisi ut ex ea totius familiae praecepta et instituta et disciplinam cognosceretis. ut moneat Apronium quibus rebus ac muneribus se insinuet in familiaritatem Metelli, Volteium corrumpat, scribas accensumque pretio deleniat. praecipit quae vidit, ea monet alienum hominem quae domi didicit ipse; verum in hoc errat uno, quod existimat easdem vias ad omnium familiaritates esse munitas.

    merito sum iratus Metello, tamen haec quae vera sunt dicam. Apronius ipsum Metellum non pretio, ut Verrem, non convivio, non muliere, non sermone impuro atque improbo posset corrumpere, quibus rebus non sensim atque moderate ad istius amicitiam adrepserat, sed brevi tempore totum hominem totamque eius praeturam possederat; cohortem autem Metelli, quam vocat, quid erat quod corrumperet, ex qua recuperatores in aratorem nulli dabantur?

    quod scribit Metelli filium puerum esse, vehementer errat; non enim ad omnis praetorum filios idem aditus sunt. O Timarchide, Metelli est filius in provincia non puer, sed adulescens pudens ac bonus, dignus illo loco ac nomine; vester iste puer praetextatus in provincia quem ad modum fuisset non dicerem si pueri esse illam culpam ac non patris existimarem., cum te ac tuam vitam nosses, in Siciliam tecum grandem praetextatum filium ducebas, ut, etiamsi natura puerum a paternis vitiis atque a generis similitudine abduceret, consuetudo tamen eum et disciplina degenerare non sineret?

    enim fuisse in eo C. Laeli aut M. Catonis materiem atque indolem: quid ex eo boni sperari atque effici potest qui in patris luxurie sic vixerit ut nullum umquam pudicum neque sobrium convivium viderit, qui in epulis cotidianis adulta aetate per triennium inter impudicas mulieres et intemperantis viros versatus sit, nihil umquam audierit a patre quo pudentior aut melior esset, nihil umquam patrem facere viderit quod cum imitatus esset non, id quod turpissimum est, patris similis putaretur?

    in rebus non solum filio, Verres, verum etiam rei publicae fecisti iniuriam. enim liberos non solum tibi sed etiam patriae, qui non modo tibi voluptati sed etiam qui aliquando usui rei publicae esse possent. Eos instituere atque erudire ad maiorum instituta, ad civitatis disciplinam, non ad tua flagitia neque ad tuas turpitudines debuisti: esset ex inerti atque improbo et impuro parente navus et pudens et probus filius, haberet aliquid abs te res publica muneris. pro te Verrem substituisti alterum civitati; nisi forte hoc deteriorem, si fieri potest, quod tu eius modi evasisti non in hominis luxuriosi, sed tantum in furis ac divisoris disciplina educatus;

    quid isto fore festivius arbitramur, si est tuus natura filius, consuetudine discipulus, voluntate similis? ego, iudices, quamvis bonum fortemque facile paterer evadere; non enim me inimicitiae commovent, si quae mihi cum isto futurae sunt. si in omnibus rebus innocens fuero meique similis, quid mihi istius inimicitiae nocebunt? sin aliqua in re Verris similis fuero, non magis mihi deerit inimicus quam Verri defuit., iudices, eius modi res publica debet esse, et erit veritate iudiciorum constituta, ut inimicus neque deesse nocenti possit neque obesse innocenti. nulla res est quam ob rem ego istum nolim ex paternis probris ac vitiis emergere; id quod tametsi isti difficile est, tamen haud scio an fieri possit, praesertim si, sicut nunc fit, custodes amicorum eum sectabuntur, quoniam pater tam neglegens ac dissolutus est.

    huc longius quam voluntas fuit ab epistula Timarchidi digressa est oratio mea, qua recitata conclusurum me esse crimen decumanum dixeram; ex quo intellexistis innumerabilem frumenti numerum per triennium aversum ab re publica esse ereptumque aratoribus.

    ut de frumento empto vos, iudices, doceam, maximo atque impudentissimo furto; de quo dum certa et pauca et magna dicam breviter, attendite. emere in Sicilia debuit Verres ex senatus consulto et ex lege Terentia et Cassia frumentaria. duo genera fuerunt, unum decumanum, alterum quod praeterea civitatibus aequaliter esset distributum; illius decumani tantum quantum ex primis decumis fuisset, huius imperati in annos singulos tritici mod. DCCC; pretium autem constitutum decumano in modios singulos HS III, imperato HS III S. in frumentum imperatum HS duodetriciens in annos singulos Verri decernebatur quod aratoribus solveret, in alteras decumas fere ad nonagiens. per triennium ad hanc frumenti emptionem Siciliensem prope centiens et viciens erogatum est.

    pecuniam tantam datam tibi ex aerario inopi atque exhausto, datam ad frumentum, hoc est ad necessitatem salutis et vitae, datam ut Siculis aratoribus, quibus tanta onera res publica imponeret, solveretur, abs te sic laceratam esse dico ut possim illud probare, si velim, omnem te hanc pecuniam domum tuam avertisse. sic hanc rem totam administrasti ut hoc quod dico probari aequissimo iudici possit. ego habebo rationem auctoritatis meae; meminero quo animo, quo consilio ad causam publicam accesserim; non agam tecum accusatorie, nihil fingam, nihil cuiquam probari volo me dicente quod non ante mihimet ipsi probatum sit.

    hac pecunia publica, iudices, haec insunt tria genera furtorum: primum, cum posita esset pecunia apud eas societates unde erat attributa, binis centesimis faeneratus est, deinde permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino, postremo, si cui civitati solvit, tantum detraxit quantum commodum fuit, nulli quod debitum est reddidit. primum hoc ex te quaero: tu, cui publicani ex Carpinati litteris gratias egerunt, pecunia publica ex aerario erogata, ex vectigalibus populi Romani ad emendum frumentum attributa, fueritne tibi quaestui, pensitaritne tibi binas centesimas? te negaturum; turpis enim est et periculosa confessio.

    autem hoc perarduum est demonstrare. enim testibus? publicanis? honorifice sunt: tacebunt. Litteris eorum? decumanorum remotae sunt. me igitur vertam? rem tam improbam, crimen tantae audaciae tantaeque impudentiae propter inopiam testium ac litterarum praetermittam? faciam, iudices, utar teste—quo? P. Vettio Chilone, homine equestris ordinis honestissimo atque ornatissimo, qui isti ita et amicus et necessarius est ut, etiamsi vir bonus non esset, tamen quod contra istum diceret grave videretur, ita vir bonus est ut, etiamsi inimicissimus isti esset, tamen eius testimonio credi oporteret.

    et exspectat quidnam Vettius dicturus sit. dicet ex tempore, nihil ex sua voluntate, nihil, cum utrumvis licuisse videatur. in Siciliam litteras ad Carpinatium, cum esset magister scripturae et sex publicorum, quas ego Syracusis apud Carpinatium in litterarum adlatarum libris, Romae in litterarum missarum apud magistrum L. Tullium, familiarem tuum, inveni; quibus ex litteris impudentiam faeneratoris, quaeso, cognoscite. LITTERAE MISSAE P. VETTI, P. SERVILI, C. ANTISTI MAGISTRORVM se tibi ait futurum Vettius et observaturum quem ad modum rationes ad aerarium referas, ut, si hanc ex faenore pecuniam populo non rettuleris, reddas societati.

    hoc teste, possumus P. Servili et C. Antisti magistrorum litteris, primorum hominum atque honestissimorum, possumus auctoritate societatis, cuius litteris utimur, quod dicimus obtinere, an aliqua firmiora aut graviora quaerenda sunt?

    Vettius, tuus familiarissimus, Vettius, tuus adfinis, cuius sororem habes in matrimonio, tuae frater uxoris, Vettius, frater tui quaestoris, testatur litteris impudentissimum tuum furtum certissimumque peculatum; nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est appellanda? RECITA RELIQVA. Scribam tuum dicit, Verres, huius perscriptorem faenerationis fuisse: ei quoque magistri minantur in litteris, et casu scribae tum duo magistri fuerunt cum Vettio. centesimas ab sese ablatas ferendum non putant, et recte non putant. enim hoc fecit umquam, quis denique conatus est facere aut posse fieri cogitavit, ut, cum senatus usura publicanos saepe iuvisset, magistratus a publicanis pecuniam pro usura auderet auferre? huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc est si equites Romani iudicarent:

    minor esse nunc, iudices, vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est honestius alienis iniuriis quam re sua commoveri. ad haec respondere cogitas? utrum factum negabis an tibi hoc licitum esse defendes? qui potes? an ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis convincare vero qui? hercule te tuam pecuniam praetorem in provincia faeneratum docerem, tamen effugere non posses; sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed a publicanis faenore acceptam, hoc licuisse cuiquam probabis? quo non modo ceteri, sed tu ipse nihil audacius improbiusque fecisti. mehercule hoc, quod omnibus singulare videtur,—de quo mihi deinceps dicendum est,— possum, iudices, dicere audacius esse aut impudentius, quod permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino: maior haec praeda fortasse, sed illa impudentia certe non minor.

    quoniam de illa faeneratione satis dictum est, nunc de hac tota pecunia aversa, quaeso, cognoscite. Siciliae civitates multae sunt, iudices, ornatae atque honestae, ex quibus in primis numeranda est civitas Halaesina; nullam enim reperietis aut officiis fideliorem aut copiis locupletiorem aut auctoritate graviorem. iste in annos singulos cum sexagena milia tritici modium imperavisset, pro tritico nummos abstulit, quanti erat in Sicilia triticum; quos de publico nummos acceperat, retinuit omnis., iudices, cum hoc mihi primum Halaesae demonstravit in senatu Halaesinorum homo summo ingenio, summa prudentia, summa auctoritate praeditus, Halaesinus Aeneas, cui senatus dederat publicam causam ut mihi fratrique meo gratias ageret, et simul qui nos ea quae ad iudicium pertinerent doceret.

    hanc istius consuetudinem ac rationem fuisse: quod omnis frumenti copia decumarum nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum frumenti esset Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac de sua copia frumenti mittere. rationes, inspicio litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam Volcatio, Timarchidi, scribae dedisse: reperio genus huius modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere debeat, non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere debeat, eas omnis avertat atque auferat. mihi iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum frumentum improbare, suum probare; cum suum probasset, pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset, tenere.

    vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si singulis insistere velim, progredi iste non possit? frumentum Siculorum.? ipse quod mittis? peculiarem habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum suppeditare possit? senatus decernit ut ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc, ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum improbas, num ex Aegypto aut Syria frumentum Romam missurus es? Halaesinum, Thermitanum, Cephaloeditanum, Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense, multarum praeterea civitatum! accidit tandem ut horum populorum agri frumentum eius modi te praetore ferrent,—quod numquam antea,—ut neque tibi neque populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes advexissent? acciderat ut ex eodem horreo decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa nata sit?

    , improbas Halaesinum, habes ab alio populo quod probes: eme illud quod placet, missos fac eos quorum frumentum improbasti. ab iis quos repudias exigis tantum pecuniae quantum ad eum numerum frumenti satis sit quem ei civitati imperas emendum. medimna singula video ex litteris publicis tibi Halaesinos HS quinos denos dedisse. ex tabulis locupletissimorum aratorum eodem tempore neminem in Sicilia pluris frumentum vendidisse.

    est ergo ista ratio aut quae potius amentia, frumentum improbare id quod ex eo loco sit ex quo senatus et populus Romanus emi voluerit, et ex eo acervo ex quo partem tu idem decumarum nomine probaris; deinde a civitatibus pecuniam ad emendum frumentum cogere, cum ex aerario acceperis? Vtrum enim te lex Terentia Siculorum pecunia frumentum emere an populi Romani pecunia frumentum a Siculis emere iussit?

    vero ab isto omnem illam ex aerario pecuniam, quam his oportuit civitatibus pro frumento dari, lucri factam videtis. enim HS xv pro medimno; tanti enim est illo tempore medimnum; retines HS XXI; tanti enim est frumentum Siciliense ex lege aestimatum. interest utrum hoc feceris an frumentum Siciliense non improbaris, sed frumento probato et accepto pecuniam publicam tenueris omnem neque quicquam ulli dissolveris civitati? cum aestimatio legis eius modi sit ut ceteris temporibus tolerabilis Siculis, te praetore etiam grata esse debuerit. enim modius lege HS IIIS aestimatus, fuit autem te praetore, ut tu in multis epistulis ad amicos tuos gloriaris, HS II. fuerit HS iis, quoniam tu tantum a civitatibus in modios singulos exegisti; cum, si solveres Siculis tantum quantum te populus Romanus iusserat, aratoribus fieri gratissimum posset, tu non modo eos accipere quod oportebat noluisti, sed etiam dare quod non debebant coegisti?

    haec ita gesta esse, iudices, cognoscite et ex litteris publicis civitatum et ex testimoniis publicis, in quibus nihil fictum, nihil ad tempus accommodatum intellegetis; omnia quae dicimus rationibus populorum non interpositis neque perturbatis neque repentinis, sed certis, institutis, ordine relata atque confecta sunt.. RATIONES HALAESINORVM. Cui pecuniam datam dicit? etiam clarius. VOLCATIO, TIMARCHIDI, MAEVIO.

    est, Verres? ne illam quidem tibi defensionem reliquam fecisti, mancipes in istis rebus esse versatos, mancipes frumentum improbasse, mancipes pretio cum civitatibus decidisse, et eosdem abs te illarum civitatum nomine pecunias abstulisse, deinde ipsos sibi frumentum coemisse, nihil haec ad te pertinere? mehercule ac misera defensio praetorem hoc dicere: ' frumentum neque attigi neque aspexi, mancipibus potestatem probandi improbandique permisi; mancipes a civitatibus pecunias extorserunt, ego autem, quam pecuniam populis dare debui, mancipibus dedi!'

    est haec quidem, ut dixi, ac potius perdita maximorum peccatorum, huius autem iniquitatis et inertiae confessio, non defensio criminis; sed tamen hac ipsa tibi, si uti cupias, non licet; vetat te Volcatius, tuae tuorumque deliciae, mentionem mancipis facere; Timarchides autem, columen familiae vestrae, premit fauces defensionis tuae, cui simul et Volcatio pecunia a civitate numerata est; iam vero scriba tuus anulo aureo suo, quem ex his rebus invenit, ista te ratione uti non sinet. igitur est reliquum nisi uti fateare te Romam frumentum emptum Siculorum pecunia misisse publicam pecuniam domum tuam convertisse? O consuetudo peccandi, quantam habes iucunditatem improbis et audacibus, cum poena afuit et licentia consecuta est!

    in hoc genere peculatus non nunc primum invenitur, sed nunc demum tenetur. huic ab aerario pecuniam numerari quaestori ad sumptum exercitus consularis, vidimus paucis post mensibus et exercitum et consulem spoliatum; illa omnis pecunia latuit in illa caligine ac tenebris quae totam rem publicam tum occuparant. gessit hereditariam quaesturam, cum a Dolabella magnam pecuniam avertit, sed eius rationem cum damnatione Dolabellae permiscuit. est pecunia tanta praetori; non reperietis hominem timide nec leviter haec improbissima lucra ligurrientem; devorare omnem pecuniam publicam non dubitavit. serpit illud insitum in natura malum consuetudine peccandi libera, finem ut audaciae statuere ipse non possit.

    igitur aliquando, et in rebus cum maximis tum manifestis tenetur; atque in eam fraudem mihi videtur divinitus incidisse, non solum ut eas poenas quas proxime meruisset solveret, sed ut illa etiam scelera eius in Carbonem et in Dolabellam vindicarentur.

    nova quoque alia res, iudices, exstitit in hoc crimine, quae tollat omnem dubitationem superioris illius decumani criminis. ut illud missum faciam, permultos aratores in alteras decumas et in haec DCCC milia modium, quod emptum populo Romano darent, non habuisse, et a tuo procuratore, hoc est ab Apronio, emisse, ex quo intellegi potest nihil te aratoribus reliqui fecisse,—ut hoc praeteream, quod multorum est testimoniis expositum, potest illo quicquam esse certius, in tua potestate atque in tuis horreis omne frumentum Siciliae per triennium atque omnis fructus agri decumani fuisse?

    enim a civitatibus pro frumento pecuniam exigebas, unde erat frumentum quod Romam mitteres, si tu id non omne clausum et compressum possidebas? in eo frumento primus tibi ille quaestus erat ipsum frumentum, quod erat ereptum ab aratoribus, alter, quod frumentum improbissime per triennium partum non semel sed bis, neque uno sed duobus pretiis unum et idem frumentum vendidisti, semel civitatibus HS xv in medimnum, iterum populo Romano, a quo HS XXI in medimna pro eodem illo frumento abstulisti.

    enim frumentum Centuripinorum et Agrigentinorum et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis pecuniam dissolvisti. sane aliquae civitates in eo numero, quarum frumentum improbare nolueris; quid tandem? his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita est dissoluta est? Vnum mihi reperi non populum, sed aratorem: vide, quaere, circumspice, si quis forte est ex ea provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui te nolit perisse: unum, inquam, da mihi ex illis aratoribus qui tibi ad statuam pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento quod oportuerit solutum., iudices, neminem esse dicturum.

    omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? vero—quid? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse esset. nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. tibi hoc concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferret sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus?

    si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est ita solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populi conductus de aratorum bonis praedabitur? in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure concessum. ego vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis., Hortensi, quaestor fuisti. tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum. hoc mihi totum esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent, si umquam omnino cogitassent.

    ob rem enim scriba deducat, ac non potius mulio qui advexerit, tabellarius cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei non modo merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat? ' est honestus.' negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum committuntur. ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familias, viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus intellegetis novam rem totam atque indignam videri.

    eos me scribas revoca, si placet, noli hos colligere, qui nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scaenicorum corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt. Eos scribas tecum disceptatores huius criminis habebo qui istos scribas esse moleste ferunt. cum in eo ordine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae propositus est et dignitati, mirabimur turpis aliquos ibi esse quo cuivis pretio licet pervenire? ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullam defensionem putas esse? hoc quemquam ferre posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS vll1 lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret?

    ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentia nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum.

    haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiis haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? an quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum liceret.

    est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. erat os tuum, cum videbas in contione eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas, qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis fuit? scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEM IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDOQVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITVDINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EAS RES TE, QVONIAM RE LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.

    , iudices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est de aestimato; quod cum magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet commovere, tum vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur. cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis HS tritici modium, binis hordei, iste hordei numero ad summam tritici adiecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis aestimavit. est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, multos saepe viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus et cum civitatibus frumentum, in cellam quod sumi oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse. quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur;

    hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios exegit;

    hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione annonae atque aestimationis. haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum commodo. enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. huiusce modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est.

    sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. semper in ultima ac difficillima ad portandum loca frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent. hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos meminimus aut audivimus non fecerint.

    nunc abs te, Hortensi, cum utrisne tandem istius factum collaturus es? iis, credo, qui benignitate adducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut nummos pro frumento darent. credo petisse ab isto aratores ut, cum HS ternis tritici modium vendere non possent, pro singulis modiis ternos denarios dare liceret. quoniam hoc non audes dicere, illuc confugies, vecturae difficultate adductus ternos denarios dare maluisse? vecturae? quo ex loco in quem locum ne portarent? Philomelio Ephesum? quid inter annonam interesse soleat, video quot dierum via sit, video Philomeliensibus expedire, quanti Ephesi sit frumentum, dare potius in Phrygia quam Ephesum portare aut ad emendum frumentum Ephesum pecuniam et legatos mittere.

    Sicilia vero quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime. ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum Hennenses admetiantur vel Phintiam vel Halaesam vel Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo iusseris deportabunt. ne vectura quidem est opus. totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae natus est varietate. enim magistratus in provincia adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania, valet in iis provinciis in quibus unum pretium frumento esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo quisque vehere iussus esset, ibi tantidem frumentum emeret quanti domi vendidisset.

    ob rem, si vis, Hortensi, docere aliquid ab isto simile in aestimatione atque a ceteris esse factum, doceas oportebit aliquo in loco Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse.

    quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam seiunctam a voluntate ac sententia legis., cum tibi ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique cum in iis locis in quibus es, versaris, rem geris, provinciam administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri quo portare non expediat, ubi emere non possim?

    facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! ego hoc, quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo et largior. ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror. enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, duodenos sestertios exegisti. mihi tecum neque de annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendis? utrum tibi pecuniae coactae conciliatae videntur adversus leges, adversus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an vero id recte, ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria factum esse defendis?

    tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres, quid facere debuisti? quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut plerique faciunt, in quo erat aliqui quaestus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae nomine concesserat.

    vero quid est? quam habet rationem non quaero aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbe, quin eius facti si non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.

    quid est? praetor; frumentum, inquit, me abs te emere oportet.. denario. ac liberaliter; nam ego ternis HS non possum vendere. frumentum non opus est, nummos volo. sperabam, inquit arator, me ad denarios perventurum; sed, si ita necesse est, quanti frumentum sit considera. esse binis HS. ergo a me tibi nummorum dari potest, cum senatus tibi quaternos HS dederit? poscit? et, vos quaeso, simul, iudices, aequitatem praetoris attendite.

    Quaternos HS, quos mihi senatus decrevit et ex aerario dedit, ego habebo et in cistam transferam de fisco. postea? quid? singulis modiis, quos tibi impero, tu mihi octonos HS dato. ratione? quaeris rationem? non tantam rationem res habet quantam utilitatem atque praedam., dic, inquit ille, planius. te voluit mihi nummos, me tibi frumentum dare: tu eos nummos quos mihi senatus dare voluit ipse habebis; a me, cui singulos denarios a te dari oportuit, binos auferes et huic praedae ac direptioni cellae nomen impones?

    deerat iniuria et haec calamitas aratoribus te praetore qua reliquis fortunis omnibus everterentur. quid esse reliqui poterat ei qui per hanc iniuriam non modo fructum omnem amitteret, sed etiam omne instrumentum vendere cogeretur? se verteret? ex quo fructu nummos quos tibi daret inveniret? nomine tantum erat ablatum quantum voluntas tulerat Aproni: pro alteris decumis emptoque frumento aut nihil datum aut tantum datum quantum reliqui scribae fecerant, aut ultro etiam, id quod didicistis, ablatum. etiam nummi ab aratore? quo modo, quo iure, quo exemplo? cum fructus diripiebantur aratorum atque omni lacerabantur iniuria, videbatur id perdere arator quod aratro ipse quaesisset, in quo elaborasset, quod agri segetesque extulissent;

    quibus iniuriis gravissimis tamen illud erat miserum solacium, quod id perdere videbatur quod alio praetore eodem ex agro reparare posset. vero ut det arator quos non exarat, quos non aratro ac manu quaerit, boves et aratrum ipsum atque omne instrumentum vendat necesse est. enim debetis hoc cogitare: habet idem in nummis, habet in urbanis praediis. cum aratori aliquid imponitur, non hominis si quae sunt praeterea facultates, sed arationis ipsius vis ac ratio consideranda est, quid ea sustinere, quid pati, quid efficere possit ac debeat; quamquam illi quoque homines sunt ab isto omni ratione exinaniti ac perditi, tamen hoc vobis est statuendum, quid aratorem ipsum arationis nomine muneris in rem publicam fungi ac sustinere velitis. decumas, patiuntur; alteras, temporibus vestris serviendum putant; dent emptum praeterea; dabunt, si voletis.

    quam sint gravia, et quid his rebus detractis possit ad dominos puri ac reliqui pervenire, credo vos ex vestris impensis, ex vestris rebus rusticis coniectura adsequi posse. nunc eodem istius edicta, instituta, iniurias; addite Aproni Veneriorumque servorum in agro decumano regna ac rapinas. haec omitto: de cella loquor. vobis in cellam magistratibus vestris frumentum Siculos gratis dare? hoc indignius, quid iniquius? hoc scitote aratoribus Verre praetore optandum ac petendum fuisse.

    Sositheus est Entellinus, homo cum primis prudens et domi nobilis, cuius verba audietis, qui ad hoc iudicium legatus publice cum Artemone et Menisco, primariis viris, missus est. cum in senatu Entellino multa mecum de istius iniuriis ageret, hoc dixit: si hoc de cella atque hac aestimatione concederetur, velle Siculos senatui polliceri frumentum in cellam gratis, ne posthac tantas pecunias magistratibus nostris decerneremus.

    vos certo scio Siculis quanto opere hoc expediat non ad aequitatem condicionis, sed ad minima malorum eligenda. qui mille modium Verri suae partis in cellam gratis dedisset, duo milia nummum aut summum tria dedisset, idem nunc pro eodem numero frumenti HS viii dare coactus est. arator adsequi per triennium certe fructu suo non potuit: vendiderit instrumentum necesse est. hoc munus et hoc vectigal aratio tolerare, hoc est Sicilia ferre ac pati potest, populo Romano ferat potius quam nostris magistratibus. Magna est enim pecunia, magnum praeclarumque vectigal, si modo id salva provincia, si sine iniuria sociorum percipere possumus. detraho magistratibus; tantundem detur in cellam quantum semper datum est; quod praeterea Verres imperat, id, si facere non possunt, recusent; si possunt, populi Romani potius hoc sit vectigal quam praeda praetoris.

    cur in uno genere solo frumenti ista aestimatio constituatur, si est aequa et ferenda? populo Romano Sicilia decumas; det pro singulis modiis tritici ternos denarios, sibi habeat frumentum. tibi est pecunia, Verres, una qua frumentum tibi emeres in cellam, altera qua frumentum emeres a civitatibus quod Romam mitteres. datam pecuniam domi retines, et praeterea pecuniam permagnam tuo nomine aufers; fac idem in eo frumento quod ad populum Romanum pertinet; exige eadem aestimatione pecuniam a civitatibus, et refer quam accepisti: iam refertius erit aerarium populi Romani quam umquam fuit.

    ' enim istam rem in publico frumento Sicilia non ferret, hanc rem in meo frumento tulit.' quasi aut aequior sit ista aestimatio in tuo quam in populi Romani commodo, aut ea res quam ego dico et ea quam tu fecisti inter se genere iniuriae, non magnitudine pecuniae differat. istam ipsam cellam ferre nullo modo possunt: ut omnia remittantur, ut omnibus iniuriis et calamitatibus quas te praetore tulerunt in posterum liberentur, istam se cellam atque istam aestimationem negant ullo modo ferre posse.

    Sosippus Agrigentinus apud Cn. Pompeium consulem nuper, homo disertissimus et omni doctrina et virtute ornatissimus, pro tota Sicilia de aratorum miseriis graviter et copiose dixisse ac deplorasse dicitur; ex quibus hoc iis qui aderant,—nam magno conventu acta res est,— indignissimum videbatur, qua in re senatus optime ac benignissime cum aratoribus egisset, large liberaliterque aestimasset, in ea re praedari praetorem, bonis everti aratores, et id non modo fieri sed ita fieri quasi liceat concessumque sit.

    ad haec Hortensius? falsum esse crimen? numquam dicet. magnam hac ratione pecuniam captam? id quidem dicet. iniuriam factam Siculis atque aratoribus? poterit dicere? igitur dicet? alios. est hoc? utrum crimini defensio an comitatus exsilio quaeritur? in hac re publica atque in hac hominum libidine et, ut adhuc habuit se status iudiciorum, etiam licentia, non ex iure, non ex aequitate, non ex lege, non ex eo quod oportuerit, non ex eo quod licuerit, sed ex eo quod aliqui fecerit, id quod reprehenditur recte factum esse defendes?

    alii quidem aliquam multa; cur in hoc uno crimine isto genere defensionis uteris? quaedam omnino in te singularia, quae in nullum hominem alium dici neque convenire possint, quaedam tibi cum multis communia., ut omittam tuos peculatus, ut ob ius dicendum pecunias acceptas, ut eius modi cetera quae forsitan alii quoque etiam fecerint, illud in quo te gravissime accusavi, quod ob iudicandam rem pecuniam accepisses, eadem ista ratione defendes, fecisse alios? Vt ego adsentiar orationi, defensionem tamen non probabo. enim te damnato ceteris angustior locus improbitatis defendendae relinquetur, quam te absoluto alii quod audacissime fecerunt recte fecisse existimentur.

    omnes provinciae, queruntur omnes liberi populi, regna denique etiam omnia de nostris cupiditatibus et iniuriis expostulant; locus intra Oceanum iam nullus est neque tam longinquus neque tam reconditus quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit; sustinere iam populus Romanus omnium nationum non vim, non arma, non bellum, sed luctum, lacrimas, querimonias non potest. eius modi re ac moribus, si is qui erit adductus in iudicium, cum manifestis in flagitiis tenebitur, alios eadem fecisse dicet, illi exempla non deerunt: rei publicae salus deerit, si improborum exemplis improbi iudicio ac periculo liberabuntur.

    vobis hominum mores? placet ita geri magistratus ut geruntur? placet socios sic tractari, quod restat, ut per haec tempora tractatos videtis? haec a me opera consumitur? quid sedetis? cur non in media oratione mea consurgitis atque disceditis? autem istorum audacias ac libidines aliqua ex parte resecare? dubitare utrum sit utilius propter multos improbos uni parcere, an unius improbi supplicio multorum improbitatem coercere.

    quae ista sunt exempla multorum? cum in causa tanta, cum in crimine maximo dici a defensore coeptum est factitatum esse aliquid, exspectant ii qui audiunt exempla ex vetere memoria, ex monumentis ac litteris, plena dignitatis, plena antiquitatis;

    haec enim plurimum solent et auctoritatis habere ad probandum et iucunditatis ad audiendum. Africanos mihi et Catones et Laelios commemorabis et eos fecisse idem dices? res mihi non placeat, tamen contra hominum auctoritatem pugnare non potero., cum eos non poteris, proferes hos recentis, Q. Catulum patrem, C. Marium, Q. Scaevolam, M. Scaurum, Q. Metellum? qui omnes provincias habuerunt et frumentum cellae nomine imperaverunt. Magna est hominum auctoritas, et tanta ut etiam delicti suspicionem tegere possit.

    habes ne ex his quidem hominibus qui nuper fuerunt ullum auctorem istius aestimationis. me igitur aut ad quae exempla revocas? illis hominibus, qui tum versati sunt in re publica cum et optimi mores erant et hominum existimatio gravis habebatur et iudicia severa fiebant, ad hanc hominum libidinem ac licentiam me abducis, et, in quos aliquid exempli populus Romanus statui putat oportere, ab iis tu defensionis exempla quaeris? fugio ne hos quidem mores, dum modo ex his ea quae probat populus Romanus exempla, non ea quae condemnat sequamur. circumspiciam, non quaeram foris: habeo iudices tecum principes civitatis, P. Servilium et Q. Catulum, qui tanta auctoritate sunt, tantis rebus gestis, ut in illo antiquissimorum clarissimorumque hominum, de quibus antea dixi, numero reponantur.

    quaerimus, et ea non antiqua. uterque horum exercitum habuit., Hortensi, quoniam te recentia exempla delectant, quid fecerint. vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit; P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset, non statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non avum Q. Metellum, clarissimum hominem, facere vidisset: C. Verres reperietur qui, quicquid expediat, id licere dicat? quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se fecisse defendat? in Sicilia factitatum est. est ista condicio Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem, propinquitatem esse debet, huic praecipua lex iniuriae definitur?

    in ista ipsa Sicilia non quaeram exemplum foris: hoc ipso ex consilio utar exemplis. C. Marcelle, te appello. Siciliae provinciae, cum esses pro consule, praefuisti: num quae in tuo imperio pecuniae cellae nomine coactae sunt? ego hoc in tua laude pono: alia sunt tua facta atque consilia summa laude digna, quibus illam tu provinciam adflictam et perditam erexisti atque recreasti; nam hoc de cella ne Lepidus quidem fecerat, cui tu successisti. sunt tibi igitur exempla in Sicilia cellae, si hoc crimen non modo Marcelli facto, sed ne Lepidi quidem potes defendere?

    me ad M. Antoni aestimationem frumenti exactionemque pecuniae revocaturus es? ',' inquit, 'ad Antoni'; hoc enim mihi significasse et adnuisse visus est. omnibus igitur populi Romani praetoribus, consulibus, imperatoribus M. Antonium delegisti, et eius unum improbissimum factum, quod imitarere! hic utrum mini difficile est dicere an his existimare ita se in isto infinito imperio M. Antonium gessisse ut multo isti perniciosius sit dicere se ih re improbissima voluisse Antonium imitari quam si posset defendere nihil in vita se M. Antoni simile fecisse? in iudiciis ad crimen defendendum non quid fecerit quispiam proferre solent, sed quid probarit. Antonium, cum multa contra sociorum salutem, multa contra utilitatem provinciarum et faceret et cogitaret, in mediis eius iniuriis et cupiditatibus mors oppressit. mihi, quasi eius omnia facta atque consilia senatus, populus, iudices comprobarint, ita M. Antoni exemplo istius audaciam defendis?

    idem fecit Sacerdos. innocentem et summa prudentia praeditum nominas; sed tum idem fecisse erit existimandus si eodem consilio fecerit. genus aestimationis ipsum a me numquam est reprehensum, sed eius aequitas aratorum commodo et voluntate perpenditur. potest reprehendi ulla aestimatio quae aratori non modo incommoda non est sed etiam grata est. Sacerdos ut in provinciam venit, frumentum in cellam imperavit. esset ante novum tritici modius denariis v petiverunt ab eo civitates ut aestimaret. aliquanto eius fuit aestimatio quam annona; nam aestimavit denariis iii. eandem aestimationem propter temporis dissimilitudinem in illo laudis causam habere, in te criminis, in illo benefici, in te iniuriae.

    tempore praetor Antonius iii denariis aestimavit post messem, summa in vilitate, cum aratores frumentum dare gratis mallent, et aiebat se tantidem aestimasse quanti Sacerdotem, neque mentiebatur; sed eadem ista aestimatione alter sublevarat aratores, alter everterat. nisi omnis frumenti ratio ex temporibus esset et annona, non ex numero neque ex summa consideranda, numquam tam grati hi sesquimodii, Q. Hortensi, fuissent, quos tu cum ad mensurae tam exiguam rationem populo Romano in capita descripsisses, gratissimum omnibus fecisti; caritas enim annonae faciebat ut istuc, quod re parvum videtur, tempore magnum videretur. istuc si in vilitate populo Romano largiri voluisses, derisum tuum beneficium esset atque contemptum.

    igitur dicere istum idem fecisse quod Sacerdotem, quoniam non eodem tempore neque simili fecit annona: dicito potius, quoniam habes auctorem idoneum, quod Antonius uno adventu et vix menstruis cibariis fecerit, id istum per triennium fecisse, et istius innocentiam M. Antoni facto atque auctoritate defendito. de. quidem Peducaeo, fortissimo atque innocentissimo viro, quid dicetis? de quo quis umquam arator questus est? aut quis non ad hoc tempus innocentissimam omnium diligentissimamque praeturam illius hominis existimat? provinciam obtinuit. alter annus in vilitate, alter in summa caritate fuerit, num aut in vilitate nummum arator quisquam dedit aut in caritate de aestimatione frumenti questus est? uberiora cibaria facta sunt caritate.

    ; neque id est novum neque reprehendendum. C. Sentium vidimus, hominem vetere illa ac singulari innocentia praeditum, propter caritatem frumenti quae fuerat in Macedonia permagnam ex cibariis pecuniam deportare. ob rem non ego invideo commodis tuis, si quae ad te lege venerunt: iniuriam queror, improbitatem coarguo, avaritiam in crimen et in iudicium voco. suspiciones inicere velitis ad pluris homines et ad pluris provincias crimen hoc pertinere, non ego istam defensionem vestram pertimescam, sed me omnium provinciarum defensorem esse profitebor. hoc dico, et magna voce dico, Vbicumque hoc factum est, improbe factum est; quicumque hoc fecit, supplicio dignus est.

    , per deos immortalis, videte, iudices, et prospicite animis quid futurum sit. magnas pecunias ab invitis civitatibus atque ab invitis aratoribus ista ratione cellae nomine coegerunt,—omnino ego neminem video praeter istum, sed do hoc vobis et concedo, esse multos: in hoc homine rem adductam in iudicium videtis. facere potestis? utrum, cum iudices sitis de pecunia capta conciliata, tantam pecuniam captam neglegere, an, cum lex sociorum causa rogata sit, sociorum querimonias non audire?

    hoc quoque vobis remitto; neglegite praeterita, si vultis; sed ne reliquas spes turbetis atque omnis provincias evertatis, id providete, ne avaritiae, quae antehac occultis itineribus atque angustis uti solebat, auctoritate vestra viam patefaciatis inlustrem atque latam. si hoc probatis et si licere pecunias isto nomine capi iudicatis, certe hoc, quod adhuc nemo nisi improbissimus fecit, posthac nemo nisi stultissimus non faciet. sunt qui pecunias contra leges cogunt, stulti qui quod licere iudicatum est praetermittunt.

    , iudices, videte, quam infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum daturi., ternos denarios qui coegit erit absolutus, quaternos, quinos, denos denique aut vicenos coget alius. erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas atque improbitas reprehendatur? enim a vobis summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis non licere. Vbi enim semel ab annonae ratione et ab aratorum voluntate res ad praetoris libidinem translata est, non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum atque avaritia positus modus aestimandi.

    , si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis, scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatis et avaritiae reliquisse.

    igitur quam multa simul a vobis postulentur. eum qui se fateatur maximas pecunias cum summa sociorum iniuria cepisse. est satis: sunt alii quoque complures qui idem fecerint. etiam illos, si qui sunt, ut uno iudicio quam plurimos improbos liberetis. id quidem satis est: facite ut ceteris posthac idem liceat.: adhuc parum est. ut liceat quanti quisque velit tanti aestimare. est: stultissimus quisque posthac minimo aestimabit. iam profecto, iudices, hac aestimatione a vobis comprobata neque modum posthac avaritiae cuiusquam neque poenam improbitatis futuram.

    ob rem quid agis, Hortensi? es designatus, provinciam sortiturus es; de aestimatione frumenti cum dices, sic te audiemus quasi id quod ab isto recte factum esse defendes te facturum profiteare, et quasi quod isti licitum esse dices vehementer cupias tibi licere., si id licebit, nihil est quod putetis quemquam posthac commissurum ut de pecuniis repetundis condemnari possit. enim quisque concupierit pecuniam, tantam licebit per cellae nomen aestimationis magnitudine consequatur.

    enim est quiddam quod, etiamsi palam in defendendo 9 non dicet Hortensius, tamen ita dicet ut vos id suspicari et cogitare possitis, pertinere hoc ad commodum senatorium, pertinere ad utilitatem eorum qui iudicent, qui in provinciis cum potestate aut cum legatione se futuros aliquando arbitrentur. vero existimas iudices nos habere, quos alienis peccatis concessuros putes quo facilius ipsis peccare liceat. id volumus populum Romanum, id provincias, id socios nationesque exteras existimare, si senatores iudicent, hoc certe unum genus infinitae pecuniae per summam iniuriam cogendae nullo modo posse reprehendi? si ita est, quid possumus contra illum praetorem dicere qui cotidie templum tenet, qui rem publicam sistere negat posse nisi ad equestrem ordinem iudicia referantur?

    ille hoc unum agitare coeperit, esse aliquod genus cogendae pecuniae senatorium commune et iam prope concessum ordini, quo genere ab sociis maxima pecunia per summam iniuriam auferatur, neque id ullo modo senatoriis iudiciis reprehendi posse, idque, dum equester ordo iudicarit, numquam esse commissum, quis obsistet? quis erit tam cupidus vestri, tam fautor ordinis, qui de transferendis iudiciis possit recusare?

    utinam posset aliqua ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere: minore periculo vestro, minore periculo provinciarum omnium iudicaretis. hac aestimatione se usum, vos id credidissetis: homini credidisse, non factum comprobasse videremini. modo negare potest; urgetur a tota Sicilia; nemo est ex tanto numero aratorum a quo pecunia cellae nomine non sit exacta.

    etiam hoc posset dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores rem frumentariam esse administratam. id quidem ei licet dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad civitates de ternis denariis missae. est igitur defensio? ' quod arguis; coegi pecunias maximas cellae nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.' provinciis genus iniuriae confirmari iudicio, perniciosum nostro ordini populum Romanum existimare non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in iudicando religiose defendere. isto praetore, iudices,, non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne imperandi quidem; neque enim id quod debebatur, sed quantum commodum fuit imperavit. faciam vobis ex publicis litteris ac testimoniis civitatum frumenti in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices amplius istum quam quantum in cellam ei sumere licitum sit civitatibus imperasse. ad hanc impudentiam addi potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent, et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit?

    cognita tota re frumentaria, iudices, iam facillime perspicere potestis amissam esse populo Romano Siciliam, fructuosissimam atque opportunissimam provinciam, nisi eam vos istius damnatione recuperatis. est enim Sicilia si agri cultionem sustuleris et si aratorum numerum ac nomen exstinxeris? autem potest esse in calamitate residui quod non ad miseros aratores isto praetore per summam iniuriam ignominiamque pervenerit? quibus, cum decumas dare deberent, vix ipsis decumae relictae sunt; cum pecunia deberetur, soluta non est; cum optima aestimatione senatus frumentum eos in cellam dare voluisset, etiam instrumenta agrorum vendere coacti sunt.

    iam antea, iudices, ut has omnis iniurias tollatis, tamen ipsam rationem arandi spe magis et iucunditate quadam quam fructu atque emolumento teneri. ad incertum casum et eventum certus quotannis labor et certus sumptus impenditur. porro pretium nisi in calamitate fructuum non habet; si autem ubertas in percipiendis fructibus fuit, consequitur vilitas in vendendis, ut aut male vendendum intellegas, si bene processit, aut male perceptos fructus, si recte licet vendere. autem res rusticae eius modi sunt ut eas non ratio neque labor, sed res incertissimae, venti tempestatesque, moderentur. cum unae decumae lege et consuetudine detrahantur, alterae novis institutis propter annonae rationem imperentur, ematur praeterea frumentum quotannis publice, postremo etiam in cellam magistratibus et legatis imperetur, quid aut quantum praeterea est quod aut liberum possit habere ille arator ac dominus in potestate suorum fructuum aut in ipsis fructibus solutum?

    haec ferunt omnia, si potius vobis ac rei publicae quam sibi et suis commodis opera sumptu labore deserviunt, etiamne haec nova debent edicta et imperia praetorum et Aproni dominationem et Veneriorum servorum furta rapinasque ferre? etiamne frumentum pro empto gratis dare? etiamne in cellam cum cupiant gratis dare ultro pecuniam grandem addere? etiamne haec tot detrimenta atque damna cum maximis iniuriis contumeliisque perferre? haec, iudices, quae pati nullo modo potuerunt non pertulerunt. omnis tota Sicilia desertas atque a dominis relictas esse cognoscitis; neque quicquam aliud agitur hoc iudicio nisi ut antiquissimi socii et fidelissimi, Siculi, coloni populi Romani atque aratores, vestra severitate et diligentia me duce atque auctore in agros atque in sedes suas revertantur.