Chapter text=A:book=1:letter=6
Hellenistic Cicero, Marcus Tullius LatinScr. Romae m. Iun. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur. autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quaeris? conturbavi Graecam nationem. vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam destiterunt., si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre.
autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερόσ τισ et πολιτικώτεροσ videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur. una est in senatu Kal. Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum provinciam in contione deposui, septima quom Catilinam emisi, octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Nonis Decembribus. praeterea duae breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae. totum σῶμα curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne poposcisses; ego enim tibi me non offerebam.
quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse significas neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere. abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos te fruimur et tu nobis cares. nunc quidem otium est, sed, si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem. praeclare Metellus impedit et impediet. quaeris? est consul φιλόπατρισ et, ut semper iudicavi, natura bonus.
autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. de re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum. cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse.
Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam. noctu introisti; idem ante. est itum obviam; ne tum quidem quom iri maxime debuit. quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. iam familiariter cum ipso cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare..
ego inquit novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat
, inquam de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas. consulare inquies dictum.; sed ego illam odi male consularem. est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.
de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse. me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse. a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret. de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest.? si etiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?
etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret. vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece sententiam. verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? hoc Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. et pervicit Cato. nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. ergo? istos inquies mercede conductos habebimus? faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus?, ut tu ais, ἅλισ σπουδῆσ.
Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. quod defendissem leviter suscensuit. tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.
Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio.? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?
Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. Gallia speramus esse otium. Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore. a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.
Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. illius munus in tua diligentia positum est. me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim. esse hoc munusculum putabo. Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. scripsi, ut debui, diligenter.
Scr. ad villam m. Dec., a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
, amabo te, Ciceronem nostrum. nos θεῖοι videmur.
Πελληναίων in manibus tenebam et hercule magnum acervum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum hominem et unde multo plura didiceris quam de Procilio! Κορινθίων et Ἀθηναίων puto me Romae habere. †credes lege hec doceo† mirabilis vir est. Ἡρώδησ, si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit. mallem quam restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem.
sanus non es; de vino laudo. heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? iudices cogi? ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. cave aliter facias. ut valeas.
Scr. ad villam m. Dec. a. 694 (60).
CICERO ATTICO salutem
, ut opinor, εὐαγγέλια. Valerius absolutus est Hortensio defendente. iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. sit sciemus cum veneris.
angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψισ μὲν ἡ α, to\ de\ o(rw/menon β, γ, a)kti=nes de\ δ kai\ ε. enim cetera. si κατ' εἰδώλων videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis. fit lepide illa ἔκχυσισ radiorum. si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.
nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν, in qua Σωκρατικῶσ εἰσ ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν. res sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem. adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret.
sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senectutis otium. me κατακλεὶσ mea illa commovet quae est in libro tertio:
cursus, quos prima a parte iuventae adeo consul virtute animoque petisti, retine atque auge famam laudesque bonorum.
mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶσ Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum quin semper nobis videatur εἷσ οἰωνὸσ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.
haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. pridie Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ adfer mihi de libris Quinti fratris.
Scr. Anti medio circ. m. Aprili a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego. eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus ferres. quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio quoquo modo poteris transigas. in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus. hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias.
Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! †Sirpiae† condicione; sed facile patior. enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus. quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipse non desciverim.
geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet.
quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes facito ut sciam. nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare.
Terentiae saltum perspeximus. quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.
circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in Pompeiano., si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito. et nobis erit periucundum et tibi non sane devium.
muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur. censeo tamen adhibeas Vettium. temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus αἰδέομαι Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ ἑλκεσιπέπλους.
enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo praemio de sententia esse deductum? Πουλυδάμασ μοι πρῶτοσ ἐλεγχείην ἀναθήσει, Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. vero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos., opinor, excipiamus et exspectemus. enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. hercule est in non accipiendo non nulla gloria. re si quid Θεοφάνησ tecum forte contulerit ne omnino repudiaris.
istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum. levitatem meam. quid ego haec quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito.
tamen de Curtio ad me rescribe certius, et nunc quis in eius locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum polliceris, ἐπὶ σχολῆσ scribe, et quo die Roma te exiturum putes velim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi. enim exspecto tuas litteras.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exstaret huius peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo divelli non queam. aut libris me delecto, quorum habeo Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tempestates non sunt idoneae); a scribendo prorsus abhorret animus. γεωγραφικὰ quae constitueram magnum opus est. valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. censes si Tyrannio accesserit? hercule sunt res difficiles ad explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt ἀνθηρογραφεῖσθαι quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse.
vero sapientior Buthroti domum parasti., mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes!, hic nimirum πολιτευτέον; nam istic non solum non licet sed etiam taedet.
ἀνέκδοτα quae tibi uni legamus Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur. aliud iam quicquam πολιτεύομαι nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate. ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. de muro statue quid faciendum sit. quid?. te proficisci istinc putes fac ut sciam.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem geographia etiam atque etiam deliberabimus. autem a me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui absciram†, alteram, ne laudarem eum quem non amabam. id quoque videbimus. aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse videamur.
Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. ante quam tuas legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent? quaeris? acueram me ad exagitandam hanc eius legationem. si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia data est. opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec ieiuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur. hominem, amabo te, quod potes. una spes est salutis istorum inter istos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec sanguinaria iuventus inimicissima est. vero, accedat etiam ista rixa auguratus. me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe missurum.
illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure iam etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam. id est? est enim aliquid, plus est boni quam putaram. haec sic velim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica. pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat; nunc vero cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, κἂν ὑπὸ στέγῃ
πυκνῆσ ἀκούειν ψακάδοσ εὑδούσῃ φρενί.
muro quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cciↃↃ IↃↃ scripserat, †non ad sororem tuam HS xxx. a.† Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti. Ἀμαλθείᾳ quod me admones non neglegemus. ut valeas.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma!, quaero ecquid litterarum.. ais? inquam nihilne a Pomponio? voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. si quid in ea epistula quam ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat; ipse vero mirandum in modum reges odisse superbos. narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. me est inertius.
cognosce itinera nostra, ut statuas ubi nos visurus sis. Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v Nonas Maias. enim Anti futuri sunt a iiii ad pr. Nonas Maias. Tullia spectare vult. cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias. aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi.
Scr. Anti medio m. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis, tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero qui nondum habitus est, quem illa βοῶπισ, cum e Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. exspecta divinam παλινῳδίαν. quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare. enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. tamen invehatur., mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.
iam quo invidia transeat et ubi sit habitatura. me existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra illa tempora videris. si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore? isti licet faciant quos volent consules, tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.
nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit, σοφιστεύειν cogitamus, si ille †cogitat tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι ἄνδρ' ἀπαμύνεσθαι ὅτε τισ πρότεροσ χαλεπήνῃ propitia sit. a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est. vehi malo alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare. haec coram commodius.
audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in Tusculanum. cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον.
Scr. ab Appi Foro xii K. Apr. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem ames meam constantiam. Anti spectare non placet; est enim ὑποσόλοικον, quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. re usque ad Nonas Maias te in Formiano exspectabo. fac ut sciam quo die te visuri simus. Appi Foro hora quarta. aliam paulo ante a Tribus Tabernis.
Scr. in Formiano circ. vi K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias. si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem? τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε
ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι.
igitur. ut valeas.
Scr. a Tribus Tabernis xiii K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem illi Publium plebeium factum esse? vero regnum est et ferri nullo pacto potest. ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi, Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse. o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas!
εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane fateor. vide συγκύρημα.
commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ilico puer abs te cum epistulis. ex me, nihilne audissem novi. negare. Publius inquit tribunatum pl. petit.
ais?
inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia inquit ista rescindat.
Caesar? inquam se quicquam de illius adoptione tulisse. suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius ἀσελγοῦσ! in curiositate ὀξύπεινοσ, sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.
me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ. si desederit, magis erunt liquata quae scribam. si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.
Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri ἀδικαίαρχοι. scripsi hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ.
Scr. in Formiano m. Apr. circ. v K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent.
Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit. mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. re, mihi crede, φιλοσοφῶμεν. tibi possum dicere nihil esse tanti. si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.
Scr. in Formiano circ. iv K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato convivio! ita fac venias ut ad sitientis auris. nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has actiones εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat. autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.
pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. habeo non villam frequentia Formianorum †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†. omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. me vertam? me hercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr. Nonas Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me fundum Formianum velit! tamen illud probem:
quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti? tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
Scr. in Formiano circ. iii K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam.
Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? in Publio spes est., fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. id quidem non dubium est quin si quid erit eius modi sis advolaturus. ut hoc non sit, tamen, sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat.
haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! plane ingemueram, salve inquit Arrius. est Roma decedere! ego homines effugi cum in hos incidi! vero montis patrios et ad incunabula nostra pergam. si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad iii Nonas Maias.
Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia Mulviana. omnino te communem causam defendere eorum qui agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. tibi igitur et Κικέρων,, salutem dicunt.
Scr. in Formiano in m. Maio a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem mihi et iam dormitanti pridie K. Maias epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti autem haec fere succurrebant. ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram. mihi eius modi non videbatur. ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager; ut dena iugera sint, non amplius homines quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. si ulla res est quae bonorum animos quos iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicensimam? quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura.
Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio. φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοισ ἔτι,
ἀλλ' ἀγρίαισ φύσαισι φορβειᾶσ ἄτερ qui quidem etiam istuc adduci potuerit. adhuc haec ἐσοφίζετο, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici; Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaerendum non fuisse; de publicanis voluisse illi ordini commodare; quid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se divinare non potuisse. vero, Sampsicerame, quid dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse?? hoc quem ad modum obtinebis? vos inquit tenebo exercitu Caesaris. me hercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt.
si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi viam. prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controversia est Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem τὸν θεωρητικόν utrique a me mos gestus esse videatur. enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit, sed reprehendit quia non semper quierim. re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur.
de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ —. dicam nescio; nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse. videlicet meas litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi. si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. possum discedere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis faciam publicanis; εἰ δὲ μὴ (vere tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehementer interest. ego sentio valde nobis opus esse. tu id videbis. autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubitant? si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam extremum est; in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.
Scr. in Formiano in m. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus. est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται. enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant? si essent extrema tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint. enim? eos haec ipsa per se delectare possunt? huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi compararent., ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi circiter Idus Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit; sed conferemus tranquillo animo.
immortales neque tam me εὐελπιστία consolatur ut antea quam ἀδιαφορία, qua nulla in re tam utor quam in hac civili et publica. etiam quod est subinane in nobis et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse), id adficitur quadam delectatione. enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra. quidem cura certe iam vacuus sum; iacet enim ille sic ut † phocis † Curiana stare videatur. haec coram.
tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et ad me ab eo quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum me geram. ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.
Scr. Romae m. Iun. aut in Quint. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi. undique neque iam quo minus serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora. hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo cuiusquam sublevatur. σκοπὸσ est, ut suspicor, illis qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere. loquitur et palam adversatur adulescens Curio. plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. ex rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam.
ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore. tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.
de re publica non libet plura scribere. mihi nec sine summo scribo dolore. tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur. haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom velim. ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam. lubet fugere, aveo pugnare. sunt hominum studia. nihil adfirmo; tu hoc silebis.
Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. ita te para ut, si inclamaro, advoles.
Scr. Romae medio m. Quint. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt; sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum;
meum imperium, ac mátto imperium, nón simultatém meam reverteri saltem!
quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo. autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo; tantum doleo ac mirifice quidem. † in magnis rebus†. Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt; etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse. fortasse:
ἅλισ tamquam δρυόσ, saluti, si me amas, consule. miserum! cur non ades? nihil profecto te praeteriret. fortasse τυφλώττω et nimium τῷ.
nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule quam vellem non modo quam putarem. isti iam etiam modestos homines sibilare docuerunt. Bibulus in caelo est nec qua re scio, sed ita laudatur quasi homo nobis cunctando restituit rem.
Pompeius, nostri amores, quod mihi summo dolori est, ipse se adflixit. tenent voluntate; ne metu necesse sit iis uti vereor. autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque approbo, ne omnia improbem quae antea gessi; utor via. sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est; nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi; ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus est; nóstra miseriá tu es magnus— miliens coactus est dicere; Éandem virtutem ístam veniet témpus cum gravitér gemes totius theatri clamore dixit itemque cetera. et eius modi sunt ii versus uti in tempus ab inimico Pompei scripti esse videantur:
neque leges neque mores cogunt—, et cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Caesar cum venisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus. ita plausum est ut salva re publica Pompeio plaudi solebat.
Caesar graviter. Capuam ad Pompeium volare dicebantur. erant equitibus qui Curioni stantes plauserant, hostes omnibus; Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur. res erat perturbata. malueram quod erat susceptum ab illis silentio transiri, sed vereor ne non liceat. ferunt homines quod videtur esse tamen ferendum; sed est iam una vox omnium magis odio firmata quam praesidio.
autem Publius mihi minitatur, inimicus est. negotium, ad quod tu scilicet advolabis. mihi nostrum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam sat bonorum habere firmissimum. Pompeius significat studium erga me non mediocre; idem adfirmat verbum de me illum non esse facturum; in quo non me ille fallit sed ipse fallitur. Cosconio mortuo sum in eius locum invitatus. erat vocari in locum mortui. me turpius apud homines fuisset neque vero ad istam ipsam ἀσφάλειαν quicquam alienius. enim illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos meam retinuissem invidiam, alienam adsumpsissem. Caesar me sibi vult esse legatum.
declinatio haec periculi; sed ego hoc non repudio. ergo est? pugnare malo. tamen certi. dico utinam adesses! tamen si erit necesse, arcessemus. aliud? quid? opinor. sumus perisse omnia; quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu? haec scripsi properans et me hercule timide. ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖσ. Caecilium colimus et observamus diligenter.
Bibuli audio ad te missa. ardet dolore et ira noster Pompeius.
Scr. Romae in Quint. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem
Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet.? inquies.; prorsus mihi persuadet; sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique cavere iubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut non credam facere non possum.
Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri. res. et quid erit certi, scribam ad te. erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo.
re publica breviter ad te scribam; iam enim charta ipsa ne nos prodat pertimesco. posthac, si erunt mihi plura ad te scribenda, ἀλληγορίαισ obscurabo. quidem novo quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent, querantur, doleant, varietas nulla in re sit, aperteque loquantur et iam, clare gemant, tamen medicina nulla adferatur. enim resisti sine internecione posse arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.
Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est; edicta eius et contiones describunt et legunt. quodam genere in summam gloriam venit. nunc nihil tam est quam odium popularium. quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero scribam ad te apertius. si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse. scripseram †et† Furio scripturum, nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim.
Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse †centiens†. Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem xv Kal. Novembr. distulit. a Vibio libros accepi. ineptus et tamen scit nihil, sed est non inutilis. et remitto.
Scr. Romae post viii K. Sext., ante xv K. Nov. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem re publica quid ego tibi subtiliter? periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent. cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt.
ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit; progressum praecipitem, inconstantem reditum videt; bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos. vide mollitiem animi. tenui lacrimas cum illum a. d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem. antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!
o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret, magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. nemo putabat propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria. Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.
Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili gloria est. cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere. magis vis nobis est timenda.
Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me. periculosum est credere, ad resistendum me paro. spero me summa habiturum omnium ordinum. cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pompeius loquitur divinitus. nos aut cum summa gloria aut certe sine molestia discessuros. quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.
Scr. Romae post viil K. Sext., ante xv K. Nov. a. 69; (59): fort. m. Sext.
CICERO ATTICO salutem vellem Romae mansisses!
profecto si haec fore putassemus. Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. se res sic habet., furit; nihil habet certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum vim tum iudicium minatur.
hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum. postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. si non faceret tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus.
ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera, sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.
mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. re advola. mihi erunt omnia si te habebo. per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.
illud tibi persuadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat magistratum. Pompeium Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. nostris et cohortatione non indiges; quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.
re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. tamen spes nulla., quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet. provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec aliquo eruptura.
Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.
Scr. Romae ante xv K. Nov. a. 695 (59): fort. medio m. Sext.
CICERO ATTICO salutem ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. eo colligere poteris quanta occupatione distinear. cum vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans.
igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse.
autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus. quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. βοῶπιδοσ nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. non est quantum ego in consiliis et prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. nostra interest te, si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. ut valeas.
Scr. Romae ammte xv K. Nov. a. 695 (59): fort. m Sext.
CICERO ATTICO salutem
Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset. illam celeritatem adde etiam si quid potes. ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius)—sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu.
Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum eo ut res indicat, saepe congressus rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. delata ad senatum est. Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publicam postulavit. est. exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a Bibulo attulisse. totum inrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a. d. iii Idus Maias Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias; in quo ei Pompeius gratias egerat.
Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut in foro gladiatoribus Gabini Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. senatus consultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula coniceretur; qui emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. ita factum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent. senatus consultum in contione recitatum est. autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. ille omnia quae voluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset.
Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit, L. Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium, illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse a Curione his de rebus consciunt esse Pisonem generum meum et M. Laterensem.
reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus. si impetrasset, iudicia fore videbantur. nos, utpote qui nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non pertimescebamus. quidem summa erga nos studia significabantur; sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q. Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†, subito exorta est. quaeris? nihil me infortunatius, nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum †hoc† tempore. tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.
Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam omni oratione significat. habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. re ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. respiraro si te videro.
Scr. Romae ante K. a. 695 (59): fort. m. Oct.
CICERO ATTICO salutem aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ. nos tenemus praeceptum illud τὰσ τῶν κρατούντων. hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici. te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo.
quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio., ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. ut valeas.