Chapter text=A:book=1:letter=8
Hellenistic Cicero, Marcus Tullius LatinScr. Menturnis iii aut prid. Non. Mai. a. 703 (49).
CICERO ATTICO salutem vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. Annio Saturnino curasti probe.
satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.
venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. res se sic habet. ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. sic dies. ax Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. hunc fundum. ut venimus, humanissime Quintus
Pomponia inquit tu invita mulieres, ego viros accivero. potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. illa audientibus nobis ipsa sum inquit hic hospita, id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. Quintus inquit mihi haec ego patior cotidie.
quaeso istuc erat?; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dolens. omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. reiecit. multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim.
Scr. in Pompeiano vi Id. Mai. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
A. d. vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium. cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. ad eam causam etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore.
in Cumano quasi pusillam Romam. erat in his locis multitudo; cum interim Rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam ad me non accessit.? cum Hortensius veniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit?, inquam. vidisti igitur hominem? inquies. potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter facerem? quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset. hominem parum gratum quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit?
redeo ad illud. putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. re publica scribas ad me velim si quid erit quod †operare†. enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos iussos iiii viros creare. si ita est, magnos motus timeo. aliquid ex Pompeio sciam.
Scr. in Trebulano v Id. Mai. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad Pontium. mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem. de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem sed multa inania. de his cogites et quando scire velim.
quas litteras tibi rescribi velis nescio. enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. vereor ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi quibus rescribi vis!
Lentulum ponam te in gratia.
Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie. continentia et diligentia †esse satis faciemus satis. a Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias.
Scr. Beneventi iv Id. Mai a. 701 (51).
CICERO ATTICO salutem
Beneventum veni a. d. v Idus Majas. accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaveras te dedisse; ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a Pontio. binas quidem tuas Beneventi accepi quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. †me ille illud labat†, non quo—, sed inopia cogimur eo contenti esse. illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut nostra possit, et tu ais δυσδιάγνωστον esse. sum facilis, sed tu aberis et me absente res haerebit. mei rationem. posset aliquid, si utervis nostrum adesset, agente Servilia Servio fieri probabile. si iam res placeat, agendi tamen viam non video.
venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. Marcello fecisti diligenter. senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi. Torquato probe. Masone et Ligure, cum venerint. illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque πρόσνευσιν sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est? curandus autem hactenus ne quid ad senatum consule! aut numera! de ceteris — sed tamen commode, quod cum Scrofa.
Pomptino recte scribis. enim ita ut, si ante Kal. Iunias Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'. Anneius et L. Tullius.
de Sicinio audisti ea mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum. considerabimus, rem enim probo. nostro itinere quod statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro faciam ut scias. Oppio bene curasti quod ei de d_c_c_c_ exposuisti idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et ut agam planius, si me amas, prius quam proficiscaris effice. Magna me cura levaris.
ad omnia. paene praeterii chartam tibi deesse. captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis. vero aufer ducentos; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat. acta et rumores vel etiam si qua certa babes de Caesare exspecto. et aliis et Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis.
Scr. Venusiae ii aut prid. Id. Mai. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. tamen scito, Idibus Maiis nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. autem die credo aliquid actum in senatu. igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.
Tarenti quos cum Pompeio διαλόγουσ de re publica habuerimus ad te perscribemus. id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS x_x_ et d_c_c_c_. velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.
Scr. Tarenti xiv K. Iun. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias.
Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. concessi libenter. enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium.
ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus. tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. cum aliquid habebo novi. tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae.
Scr. Tarenti xi K. Iun. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cotidie enim magis suspicor te in Epirum iam profectum. tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa. cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. xi Kal. Iunias. illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. litteras exspectabo cum ut quid agas tum ut ubi sis sciam.
Scr. Brundisi iv aut iii Nonis Iun. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus.
si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram. autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset. etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus.
rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nobis fuerat tanti. haec leviora sunt, tu iudicabis. cum Duronio. etiam ad Camillum, ad Caelium, ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse. erit haec. ut ex fide, fama reque mea videbitur.
Scr. Acti xvii. K. Quint. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
Actium venimus a. d. xvii Kal. Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum., ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra praestabimus.
quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. unis diligenter litteris datis quae ad me utique perferantur consequere. tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur. tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit.
Scr. Athenis prid. K. aut K. Quint. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam. autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te.
tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. sunt. sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. est omnibus meis serviendum esse famae meae. adhuc. animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. haec tum laudemus cum erunt perorata.
sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum ἔρδοι τισ!
adhuc? nondum enim in negotio versaris? scio et puto molestiora restare. haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεξείλητα sunt. admirabere meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.
haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.
est praeterea? sane nisi illud. me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram.
Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus. velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.
Scr. Athenis pr. Non. Quint. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri poterit provide. dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.
Marcellus foede in Comensi. ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. mihi videtur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse. hoc ipse viderit.
Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere.
Graecus incumbet. autem auctoritas eius apud illum plurimum.
has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων. Parthis erat silentium. superest, di iuvent!
adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae. superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ, certe permanebunt. enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.
redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio iis†, quos voles deferto. ero tam μετέωροσ quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito tuo feci. mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. cum Patro mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri. enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.
velim Piliam meis verbis consolere. enim tibi, tu illi nihil dixeris. fasciculum in quo erat epistula Piliae., aperui, legi. scripta est συμπαθῶσ. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem. illam † νομαναρια † me excusationem ne acceperis. ut omnia sciam sed maxime ut valeas.
Scr. in medio mari med. m. Quint. a. 703 (51). CICERO ATTICO salutem magnum est navigare atque id mense Quintili. die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.
Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων. tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. haec leges, habebimus consules. perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis.
autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. tu id conficies. si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. scribam ad te cum constitero. eram plane in medio mari.
Scr. Ephesi vii K. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut ad me attinet? tamen decumani quasi venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.
negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnia se facturum recepit. praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. haec quoque hactenus.
ad urbana. fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes.
Scr. Trallibus vi K. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. Epheso pridie; has dedi Trallibus. provincia mea fore me putabam Kal. Sextilibus. ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto. tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum.
Asia accepit admirabiliter. noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui. meos omnis servire laudi meae. magno timore sum sed bene speramus. iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni.
velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud ἐνδόμυχον, quo mihi scis nihil esse carius. epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt.
Scr. Laodiceae il i Non. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. hoc die clavum anni movebis. exoptatius adventu meo, nihil carius. est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset., ius Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium? haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. feram ut potero, sit modo annuum. prorogatur, actum est. perfacile resisti potest, tu modo Romae sis.
quid hic agam. vivam ut maximos sumptus facio. delector hoc instituto. abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt.
Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sextilis, cum has litteras dabam, in castra in Lycaoniam. ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem.
bovi súnt impositae; pláne non est nóstrum onus.
feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. scribam †tarde tibi redditu iri†, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.
Scr. in itinere a Synnada ad Philomelium inter a. d. v et iii Id. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem.
exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade.. nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quaeris? taedet omnino eos vitae.
tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam. non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. hercule etiam adventa nostro reviviscunt., abstinentia, clementia tui Ciceronis opiniones omnium superavit.
Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit Tarsum usque. forum agit. Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet decedere. in castra properabamus quae aberant tridui.
Scr. in itinere ad castra inter iv Id. a prid. Id. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam. epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui. diebus habebam certos homines quibus darem litteras. eo me servavi.
tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae. Lepta noster mirificus est. nunc propero. ad te paucis diebus omnia.
Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab senatu appellatus est, secum in regnum. in aestivis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximus.
Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura locutus et quid tibi esset visum. te, incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu censeas.
scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid. in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat. quicquam me amas, hunc locum muni. non potest quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui solos novem mensis Asiae praefuit.
Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea. forum agit, cum ego sim in provincia. eius iniuriam non insector. enim habeo negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia. hoc Bruto nostro velim dicas, illum fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit.
Scr. in castris ad Cybistra xi K. Oct. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem vellem Romae esses, si forte non es! enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. x iiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil. sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cum cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae meae. de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. si venerit nec illi ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere. si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.
igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. consedimus copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. habetur civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur. fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.
re bono animo es. enim te et, quasi coram adsis, ita cerno συμπάθειαν amoris tui. te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ianuarias manserit, ut Romae sis mense Ianuario. nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. est necessarium. turpe est me pluribus verbis agere tecum.
Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum. si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.
Scr. in castris ad Cybistra x K. Oct. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem iam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. xi Kal. Octobris septimo quadragesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras reddidit. quibus non dubito quin tu Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et iam in Epirum profectus sis, magisque vereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret Messallam.
nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. tuam tibi †iam Romae† iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. atque etiam vale.
Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita laboravi ea tibi grata esse gaudeo. scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum. me etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non venerat.
credo inquis. ut libet; sed plane gaudeo, quoniam τὸ interest τοῦ φθονεῖν.
Scr. in Cilicia inter a. d. xii et iv K. Ian. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem
Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. malum! isti Pindenissitae qui sunt? inquies; nomen audivi numquam. ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? iam sic habeto nec hoc exercitu nec hic tanta negotia geri potuisse. cognosce ἐν ἐπιτομῇ; sic enim concedis mihi proximis litteris. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis.
in oppidis iis †quae erant† mirabiliter accepti Laodiceam pridie Kal. Sextilis venimus. morati biduum perinlustres fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem Colossis, dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus. ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.
in castra veni a. d. VII Kalendas Septembris. A. d. III exercitum lustravi apud Iconium. his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent. dies quinque ad Cybistra castra habuissem, certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse, Ciliciae magis imminere. confestim iter in Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum veni a. d. III Nonas Octobris.
ad Amanum contendi qui Syriam a Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum. a. d. iii Idus Octobr. magnum numerum hostium occidimus. munitissima nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, incendimus. appellati sumus. paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus. (scis enim dici quaedam πανικά, dici item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου) rumore adventus nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et Parthis timor iniectus est. eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit. in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. in Syria nostrum nomen in gratia.
interim Bibulus; credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par. eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum. plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus. sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis reliquam praedam concessimus. venibant Saturnalibus tertiis. haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_. exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.
adhuc. ad praeterita revertamur. me maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius. iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur. in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat. quaeris? fuit tanti. ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. πεφυσίωμαι. est praeequis. haec λαμπρά. Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me non modo ἀδωροδόκητον praebui regem regnumque servavi. e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.
omnia. publice litteras Romam mittere parabam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. te Romae non fore! est totum in eo quid Kalendis Martiis futurum sit. enim ne cum de provincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur. tu si adesses, nihil timerem.
ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d. v Kal. Ianuarias denique cognovi. diligentissime Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas. quas Laeni pueris scribis datas non acceperam. de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras. ille si cedit, salvi sumus. Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero. Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire.
cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus cuius auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur., ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur κέρασ. haec hactenus. ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. atque etiam vale.
tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum tui. velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur. utrique nostrum honestum existimo; tum mihi erit pergratum.
Scr. Laodiceae Id. Febr. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero. me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere.
C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. et Orodi regis Parthorum filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.
his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. ut velim ita sit; sed omnia metuo. bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto,, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora.
ut video, nihil opus fuit ut spero.
autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. quas Hermonis centurionis caculae ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.
litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris. te amo quod respondisti M. Octavio te non putare. posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia. putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus sit, cum terruncium nego sumptus factum. eum accepit nemo. a nostro Q. Titinio sordis accepimus.
aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula
Cyprios non licet. in Asiam profectus sum Tarso Nonis Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. veroquam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica cc; qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. haec beneficia quibus illi obstupescunt nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas, fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me., si me amas; tu enim me haec facere voluisti.
igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit. iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.
Idibus Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Idibus Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam κέρασ, Lycaonium, Isauricum; ex Idibus Maiis in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur, velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in itinere est per provinciam redeuntibus consumendus. enim in provinciam Laodiceam Sulpicio et Marcello consulibus pridie Kalendas Sextilis. nos oportet decedere a. d. III Kalendas Sextilis. contendam a Quinto fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim. enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia.
consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi, Scaptius ad me in castra venit. sum curaturum me Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent. gratias. petivit. me cuiquam negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminios. equites ex Cypro decedere iussi. tulit Scaptius.
multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam solverent. de syngrapha, de Scapti iniuriis. me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere. enim praetori dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio. homines.
inquit Scaptius, sed subducamus summam. cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas.
ais? inquam, possumne contra meum edictum? ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, ut qui Ciliciam obtineret ius ex illa sungrapha diceret.
primo; etenim erat interitus civitatis. duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur. gratia Bruti senatus consultum, ut neve salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset. pecuniam numerarunt. postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur, non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem. haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. ut eos ad ducenta perducam.
inquam. illos ad me remoto Scaptio.
? vos quantum inquam debetis?
cvi. ad Scaptium. clamare.
? opus est inquam rationes conferatis., subducunt; ad nummum convenit. se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. omnes qui aderant, alii nihil impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. autem impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat. meam causam.
si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus. avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. quo quidem, ὁδοῦ πάρεργον, L. Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. ad rem redeo. adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.
sunt domestica. ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur. vellem adesses. a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari. scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses sed tamen exspecto.