Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Atticus

    Chapter text=A:book=1:letter=2

    Cicero, Marcus Tullius

    Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut videtur, a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. quibus acerbissime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima benevolentia. si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro.

    in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem. eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset. etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.

    Scr. in Epiro aliquanto post Non. Febr., ut videtur, a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento crevi hereditatem. multis meis miserrimis curis est una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.

    dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi molestum non erit facultatibus. quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.

    videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior uno iam fuit?, obsecro, ignosce. possum plura scribere. maerore urgear profecto vides. si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.

    ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit. tibi videbitur velim des litteras meo nomine. meos familiaris.

    signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.

    Scr. in castris Pompe i Id. Iun. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem.

    negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.

    apud Egnatium est. a me ut est.

    enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes ipse conficias. salutem dic. ut valeas. primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de qua scis me miserrimum esse. Idibus Iuniis ex castris.

    Scr. in castris Pompe i Id. Quint. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem ab Isidoro litteras et postea datas binas. proximis cognovi praedia non venisse. ergo ut sustentetur per te. Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! tua, ut possum, tueor apud hos. Celer. fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.

    Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem sit gestum novi quaeris. Isidoro scire poteris. non videntur esse difficiliora. id velim quod scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. conficit sollicitudo ex qua etiam summa infirmitas corporis. levata ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter. fuit quod caute a me scribi posset.. pensione altera, oro te, omni cura considera quid faciendum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit.

    Scr. Brundi%si pr. Non. Nov. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. quidem tantae ut id quod vides effecerint. nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides. ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere.

    scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.

    propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non voluntatem.

    de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. Corcyra filius venit. profectos eos una cum ceteris arbitror.

    Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO SALVTEM DICIT.

    esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio. quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. si ita putarem, levius dolerem.

    inquis mihi. equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. discessisse ab armis numquam paenituit. erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae.

    plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est. re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi iacere in omnis partis est molestum. accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. ego †non† paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret. † tempore me domo te nunc†.

    Oppium et Balbum scripsi quonam iis placeret modo propius accedere ut hac de re considerarent. fore auctores. enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. spondent, confirmant. quidem mihi exploratiora essent, si remansissem. ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.

    Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.

    Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi.

    Fannio consoler te? loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. enim qui in Italia manserant hostium numero habebantur. velim haec aliquando solutiore animo. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea litteras attulit. dicitur vidisse Quintum euntem an iam in Asia. litteras prout res postulat exspecto. velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K. Decembr.

    Scr. Brundisi xiv Kal. Ian. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad me pertinere arbitratus es. factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos. enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum facta sunt. re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores comprobare.

    quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim iussus? ad me misit Antonius exemplum Caesaris ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse Romae ut essent palam. sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat scriptum. Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse quin iis litteris pareret. ad eum misi L. Lamiam qui demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. sane nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi.

    o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere. autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse. quid tu in eo potes? scilicet. si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut hoc nunc accidit. debuisse cum Pompeio proficisci. illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem. ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam quod in Africam non ierim. hoc sum usus non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe victorem. probant fortasse; multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea. hoc loco urgeor. quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides., illis, si victi erunt? est plaga. me excruciant.

    Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. est eorum qui in Achaia sunt. tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum in Italiam venerint, domum statim venerint. tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis.

    te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. primisque hoc velim animadvertas. esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant. etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur. hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.

    est cur te nolim discedere, quod scribis Tulliam te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? faciam, lacrimae enim se subito profuderunt. permitto, tu consule; tantum vide ne hoc tempore isti obesse aliquid possit., obsecro te. possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.

    litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode. Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui prius illum viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!

    rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias quam saepissime.. x iiii K. Ian.

    Scr. Brundisi x iiii K. Ian. a. 706 (48).

    CICERO ATTICO salutem curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat.

    Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. genus, etiam expertus es fortasse. me id est omne conversum. augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. re ad illud redeo. ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. quos videbitur velim cures litteras meo nomine.. xiii Kal. Ian.

    Scr. Brundisi iii Non. Ian. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. si non essent sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in solitudines aliquas. ne id quidem licet. autem me iuvat quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? iam Balbi ad me litterae languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.

    meis vel potius parui. quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit. ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. est ad me fasciculus., si quid ad me esset litterarum. erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. ad eos deferri. ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. Ligurius furere, enim scire summo illum in odio fuisse Caesari. tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset. eiusdem generis. te misi. si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. me laedet. quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.

    omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. re te, ut polliceris, videre plane velim. enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.

    ad te die natali meo scripsi. utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! scribere fletu prohibeor.

    Scr. Brundisi xii K. Febr. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q. ad me adferuntur. P. Terentius meus necessarius operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. a se dicta contra eius amentiam. postea Patris simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.

    Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. enim firmius esse dicunt, nihil paratius. Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae res perditae. est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris.. xii K. Febr.

    Scr. Brundisi vir i Id. Mart. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. re tu quidem scribito, cum erit quoi des. tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.

    P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae accepi a Cn. Sallustio. videas ut sine mora curentur. ea re scripsi ad Terentiam. hoc ipsum iam prope consumptum est. re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. sit omnium rerum status noster vides. est mali quod non et sustineam et exspectem. rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. in Achaia non cessat de nobis detrahere. videlicet tuae litterae profecerunt.. viii Idus Mart.

    Scr. Brundisi viii Id. Mart. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem

    Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. vespere. autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam litteras. tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. opus est mihi nova ratione. enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. quom mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem lituum meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad Caesarem scripsi:

    Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. dumtaxat tamen audebo petere abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.

    re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui., ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis spem quam victoriae. utinam ita esset! longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania.

    me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. enim mihi venit in mentem quod scribendum putem. me audis erectiorem esse animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. enim adferunt aliquid mihi tuae litterae. Galeonis hereditatem crevi. enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est. viii Idus Martias.

    Scr. Brundisi circ. med. m. Mart. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser reddiderat eas quibus rescribo. Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est. certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. quantum id mea intersit existimare te posse certo scio. cum omnia sint intolerabilia ad dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui. P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque Alexandream C. Cassium profectum esse constat.

    Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum gravissime accusabat. enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit; sed se iure fecisse. perscribit spurcissime quas ob causas fecerit. neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nec ubi nec quando te sim visurus possum suspicari.

    coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.

    fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam. tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri videbatur, tamen in eadem sum voluntate. quem ad modum fiat tu videbis. velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus necessarii. quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus. tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus. velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti.

    ne scribam dolore impedior. quid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me litteras nolim praetermittas..

    Scr. Brundisii circ. vi K. Mai. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.

    me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.

    Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.

    Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. extremum concluditur; †ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare†..

    Scr. Brundisi prid. Id. Mai. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso, cogita quid sit mihi faciendum. enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. mihi igitur putas agendum? difficile esse consilium. enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.

    Minucium X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. fingi potest mali quo non urgear. tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est et aeternus. peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. habet aliorum omnium ratio exitum, mea nullum. capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent, recipientur. minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. quid me id levat? C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.

    ad te scribo, non ut †quem tuam demere† sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. etiam Aesopi filius me excruciat. nihil abest quin sim miserrimus. ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. hic maneri diutius non potest

    Fufidianis qua re nihil potuit confici? enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. ego non sine causa quaero. enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle.. Pr. Idus Maias.

    Scr. Brundisi. iii Nou. luot. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista epistula nihil consoletur. et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. obviam itione ita faciam ut suades. enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in Italia. vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.

    autem scribis quandam laetitiam bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.

    ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin iactor, eo minus. tuas litteras exspecto easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo.

    suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. quidam scripsit ad me his verbis, ut in his malis Patris sum non invitus; essem libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem. ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi. eas Cephalioni dedi qui multos mensis tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi.

    est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam moneatis de testamento. monent ut videat ut satis faciat quibus debeat. ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est. omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. enim mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.

    Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem tabellariis alienis hanc epistulam dedi. brevior est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. a te neque consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.

    Scr. Brundisi xvii K. Quint. a. 707 (47). CICERO ATTICO salutem cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus. Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†, putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.

    Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. tamen utar moderatione qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.

    iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras. quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis, quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. enim per Nasidium emissus esse. quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. HS X_, ut scribis, faciam.. xvii Kal. Quintilis.

    Scr. Brundisi xii K. Quint. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. nec mitto, ut constitueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. enim supplicium levius est hac permansione. de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. enim bellum in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.

    omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas.. xii Kal. Quintil.

    Scr. Brundisi xi K. Sext. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non habebam. ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. tamen velim si quid erit, qualecumque erit, scribas. autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe; sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.

    Philotimus dicitur Id. Sext. habeo de illo amplius. velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus aliquid caveam qui nihil umquam cavi.. xi Kal. Sextil.

    Scr. Brundisi xvi K. Sept. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea Pieria C. Treboni libertus qui se Antiocheae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. et alia timenda sunt ab aliis Quintis que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate.

    Sallustio ignovit.

    dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. venit ut legiones in Siciliam traduceret. protinus iturum Caesarem Patris. si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto.. xvi Kal. Septembris.

    Scr. Brundisii vi aut v K. Sept. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem vi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula gravissimum cepi. etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo. nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis.

    ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. putant se commoturam. arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. si hoc ita est, huc veniat necesse est. mallem †illum†; aliquo enim modo hinc evasissem. metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserrimae perferenda.

    me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. autem eius modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit melius quam quorum utilitatem meam iunxi. ad me tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. scribis illum per me Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem..

    Scr. Brundisi circ. K. Sept., ut videtur, a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem nec, si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me vis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.

    Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint. ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. mihi igitur censes? enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi languorem adfert in dolore. his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius?, attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva. rem difficilem esse, sed ut in malis etiam illud mea magni interest te ut videam. aliquid profecero, si id acciderit. testamento, ut scribis, animadvertes.

    Scr. Brundisi vii Id. Quint. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit te secum locutum. litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari.

    Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum iiii Kal. Iun., Philotimum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. Agusium audies. tardius iter faciebat. feci ut celeriter eunti darem. sit in iis litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.

    oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. fecissemus ut viri vel tabularum novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit. quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? mihi igitur et item tibi nuntium remitti. fortasse tertiam pensionem. igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim..

    Scr. Brundisi viii Id. Sext. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem dudum ad me et quae etiam †ad me visat† Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. re istuc feramus. cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo exitum habitura videatur.

    ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda., quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa †querere† coeperat., credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quidem celo miseram me hoc timere. illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.

    quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse reliquum de argento. illa CCIↃↃ mihi et adscripsit tantum esse reliquum. hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit.

    Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me in malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. quam ob rem te intellegere certo scio.

    me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ad te, si quid audiero citius, scribam.. viii Idus Sextil.

    Scr. Brundisi iii Non. Quint. a. 707 (47).

    CICERO ATTICO salutem adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium quo a te possim iuvari. certe nulla est quae levare possit dolorem meum. est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit.

    discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.

    ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim ut possim adversas.† huius miserrimae †facultate† confectus conflictor. umquam simile atum puto. si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri. eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante. hoc me magis sollicitat quam omnia. pensione secunda caeci fuimus. mallem; sed praeteriit. oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex supellectile, des operam. enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune. queo omnia scribere.. iii Non. Quintil.