Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to Atticus

    Chapter text=A:book=1:letter=13

    Cicero, Marcus Tullius

    Scr. in Tusculano x K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit nec magis quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios.

    re aut ista proficient aut aliud agamus. pecunia vero video a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. si efficis, a te hortos habebo. vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vincas. istuc iam pro facto habeo.

    quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. hortos inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. enim deerit.

    Scr. in Tusculano ix K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem mihi celeritas tua quam ipsa res. enim indignius? iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum tamen—

    Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. ab Erote. Ariarathes Ariobarzani filius Romam venit.

    , opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. eum Sestius noster parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras.

    Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem igitur auctio Peducaei. poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. tamen cum licebit. Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam diu. verbis scripsit ad me, credo item ad te. quidem videtur etiam diutius afuturus. nollem; valde enim hominem desidero. a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam.

    Scr. in Tusculano iii K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quod dubites de nominibus istis. Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. igitur utendum †espraes† aliquando factus esset in his quidem tabulis. a me igitur omnia. dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.

    Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. Bruti adventu eram factus certior. enim ab eo Aegypta libertus litteras. ad te epistulam, quia commode scripta erat.

    Scr. in Tusculano K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de Tuditano idem puto. filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. ante possis, si minus, utique simul simus quom Brutus veniet in Tusculanum. interest mea una nos esse. autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat.

    Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον) fratri fuisse. enim ad Corinthum. tibi Torquatum. tu quidem cum Silio, ut scribis, et urge. diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris.

    ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.

    Scr. Asturae med. m. Mart., ut videtur, a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor isse a Camillo commutatam esse legem.

    Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? coheredibus solum Herennianis sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem explicemus. reliquos coheredes convenisti, plane bene.

    epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum; sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.

    molestia ut caream videbis.

    Scr. in Tusculano prid. Non. Iun. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. enim hic Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!

    Scr. in Tusculano v Id. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est εὔλογον idque eram suspicatus. istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. omnia tu melius. igitur quicquid voles, dum modo aliquid. enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si Silium videris

    Scr. in Tusculano iv Id. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.

    Scr. in Tusculano vi Id. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. cures fasciculum ad Vestorium deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano

    Nolanove venalis sit. Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno Παναιτίου περὶ Προνοίασ. Idibus videbo cum tuis.

    Scr. in Tusculano xttv K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. mane Dolabella. sermo ad multum diem. possum dicere ἐκτενέστερον, nihil φιλοστοργότερον. est tamen ad Quintum. ἄφατα, ἀδιήγητα, sed unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere hactenus. εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem exposuit. enim egeram diligentissime; quae diligentia grata est visa Torquato.

    a te exspecto si quid de Bruto.

    Nicias confectum putabat sed divortium non probari. etiam magis laboro idem quod tu. quid est enim offensionis, haec res mederi potest. Arpinum eundum est. et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.

    Scr. in Tusculano inter a. d. xiiii et xi K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? igitur metuenda. illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem.? tibi Servius quid videtur? hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.

    Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. certe aliquid est; valde enim desiderat.

    Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. enim omnem aut restinxerit aut sedarit. enim qui loquantur etiam mecum. haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. est in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. Spintherem exspecto. enim Brutus ad me. litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? quid sit non intellego. igitur. nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. nimirum id fuit. enim non erat. eum petisse a Marcello aliquid et illum, †aut erat†, constantius respondisse.

    Scr. in Arpinati ix K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    οὐ ταὐτὸν εἶδοσ. esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum onus observantiae Bruto nostro imponerem. enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. autem tempore, cum ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani.

    igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. quam maturum sit. tamen quod commodo tuo fiat.

    Scr. in Arpinati vh i K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem tamen sanaverunt. enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem.

    Ligarianam praeclare vendidisti. quicquid scripsero tibi praeconium deferam.

    ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. autem quam haec coepi φιλολογώτερα, iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν. praeteriit cum ille Καλλιπίδησ adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ, si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit, αἴ κε δύνηαι. illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. illam Ἀκαδημικήν, in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. sunt Antiochia quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim.

    Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. Pisone Erotem habes. Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. adest.

    Scr. in Arpinati vi K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et ex duobus libris contuli in quattuor. sunt omnino quam erant illi sed tamen multa detracta. autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. hercle restabat! tamen scire pervelim. quidem ita exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes frustra descripta sunt. tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.

    autem ἀπορῶ quo me vertam.

    Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul αἰδέομαι Τρῶασ neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere. cessandum igitur aut aliquid excogitandum. quid haec levia curamus?

    Attica mea, obsecro te, quid agit? me valde angit. crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. exspecto novas.

    Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes se et Sabinum Albium ad me venire. ego plane nolo. tanti non est. tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit praeterea scribes.

    Scr. in Arpinati v K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etiam ad te aliquid pertinet. scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. igitur consideremus. nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt.

    agit, obsecro te, Attica nostra? triduo abs te nullas acceperam; nec mirum. enim venerat nec fortasse causa fuerat. ipse quod scriberem non habebam. autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.

    Scr. in Arpinati iv K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem traduximus. fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde quia παρὰ τὸ πρέπον videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in iis rebus ἀτριψία, simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. tuae litterae de Varrone. visa est aptior Antiochia ratio.

    tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum.? Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando?

    Caesare quid auditur? ad Nonas, quem ad modum dixi. cum Pisone, si quid poteris.

    Scr. in Arpinati iii K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem iv Kal. exspectabam Roma aliquid; †non imperassem. aliquid tuis†. eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.

    propinquitas quid habeat. vero conficiamus hortos. videbamur in Tusculano cum essem. tanta erat crebritas litterarum. id quidem iam erit. interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατοσ numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπεῖσ multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. haec coram.

    Scr. in Arpinati prid. K. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis.

    Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. igitur idem tu mihi antea scripseras.

    Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξοσ (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor. eis quae erant contra ἀκαταληψίαν praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset.

    in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi de re publica libris fecimus. etiam de oratore nostri tres mihi vehementer probati. eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius frater Catuli, Cotta, Sulpicius. me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit principatus. confeci quinque libros περὶ ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem. ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant.

    Academica, ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. in personas non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui. esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi delectari videtur, †easque† partis ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. enim vehementer πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis. tu dandosne putes hos libros Varroni etiam atque etiam videbis. quaedam occurrunt; sed ea coram.

    Scr. in Arpinati vi aut v Non. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal. Maias Hispali. urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam.

    Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim φιλαίτιοσ. quidem sane bellum habuisti.

    etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio. ut constitui adero. credo a te esse conventum. igitur studeo quid egeris.

    fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte nihil melius; curandum enim non est. hoc in omni vita sua quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere viden quam φιλοσόφωσ? tu nos frustra existimas haec in manibus habere? δεδῆχθαι te eo nollem, quod nihil erat. enim rursus eodem. me putas curare †in toto,† nisi ut ei ne desim? ago scilicet ut iudicia videar tenere. μὴ γὰρ αὐτοῖσ tam domestica ferre possem quam ista contemnere. autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? licet scilicet sententiam suam. tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. nimium multa de nugis.

    Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. quam tu mihi misisti rescribam alias.

    alia malo. possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? simul ac, continuo scietis. hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint, mittentur ad te. a Quinto exspecto. enim e Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.

    ad rem ut redeam, inhibere illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. enim verbum totum nauticum. id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. enim sustinent sed alio modo remigant. ab ἐποχῇ remotissimum est. re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. hoc idem Varroni, si forte mutavit. est melius quicquam quam ut Lucilius, currum ut bonus saepe agitator equosque.

    Carneades προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῇ. autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione.

    Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si quid †esset certe ne† de Metello et Balbino.

    Scr. in Arpinati prid. K. aut K. Quint. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo λόγοισιν.? illud rectumne existimas quoiquam ante quam Bruto, cui te auctore προσφωνῶ? enim Balbus ad me se a te quintum de finibus librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam. autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα Brutus. haec hactenus, ne videar περὶ. nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid est enim aliud? Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. si voles, statim habebis. enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est.

    modo autem fugit me tibi dicere? Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos ipsos de finibus habet. autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar.

    Dolabella tibi adsentior., ut scribis, in Tusculano. Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sextilis. Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλωσ.

    autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates. caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime., si quid hoc ad rem, εὐγενέστεροσ est etiam quam pater. igitur et quidem propenso animo ad probandum. enim quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque et merito et iam diu.

    Scr. in Arpinati iv Non. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. mihi quaedam. ea coram. autem ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius.

    enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.

    Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέροσ Servius. o rem acerbam!

    prima redeo. nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. et librarios tuos culpa libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. autem dubitarim, cum videro te, scies.

    quod appellas valde probe. de praedio Oviae exerceri moleste fero. Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. autem vix satis humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. ego in hanc rem statui conferre. et ego recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. hoc quoque ipsum continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet εὐλογίαν. hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia., ut constitui, adero, atque utinam tu quoque eodem die! quid (multa enim), utique postridie. coheredes †a quis sine te opprimi militia est†. iam litteris nihil ad me de Attica. id quidem in optima spe pono; illud accuso non te sed illam, ne salutem quidem. tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. Caesaris misi, si minus legisses.

    Scr. in Tusculano vi Id. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem meridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. aequius erat, cum illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti ut non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit συμβίωσισ), facile patiebar nos potius Romae una esse quam in Tusculano.

    ad Varronem non morabantur, sunt enim †deffecti†, ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. quos Bruto mittimus in manibus habent librarii.

    mandata, scribis, explica. ista retentione omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? domum. re confice εὐγαγώγωσ. est quam ego ista non curem. tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. enim doleo me non habere quoi tradam quam habere qui utar laetor. illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem veritus es fortasse ne ego invitus audirem. id quidem humanitatis, sed, mihi crede, iam ista non curo. re da te in sermonem et perseca et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. die tantum videto et id ipsum bono modo.

    Scr. in Tusculano v Id. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? enim audita tibi putaram. igitur ne ei quidem litterarum? non vidit? ergo ut sciam. tibi ego de Varrone rescribam? διφθέραι sunt in tua potestate. egeris id probabo. tamen αἰδέομαι. enim? ipsi quam res illa probaretur magis verebar. quoniam tu suscipis, in alteram aurem.

    retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione. fieri et oportet et opus est.

    Scr. in Tusculano iv Id. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Andromene ut scribis ita putaram. enim mihique dixisses. tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. autem illum putas? ego Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire., quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit. enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus esse. ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus.

    quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? nunc si dubitas, fac ut sciamus. est enim illis elegantius. Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis, δεινὸσ ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο. mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. nunc Alexionis epistulis cedimus. tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior teneri. etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc., quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? mi sit si umquam quicquam tam enitar. ne Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰσ persequi solet sed Spintharo syllabatim.

    Scr. in Tusculano prid. Id. Mai. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Vergili parte valde probo. ages igitur. quidem id erit primum, proximum Clodiae. si neutrum, metuo ne turbem et inruam in Drusum. sum in eius rei cupiditate quam nosti. revolvor identidem in Tusculanum. enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.

    , ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc ne relictus videar. autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. faciam te statim certiorem. litteras conficies. credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere. id quidem, ut tibi videbitur. tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. cras scies.

    Scr. in Tusculano viii K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut isti ante legerent. enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. autem ingenue; mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. de Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar? enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi κολακεία fuit?, si ea quae optima putarem suadere voluissem, oratio mihi defuisset? igitur litteris nihil opus est. ubi enim ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est παρακινδυνεύειν? praesertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil scripturum fuisse. etiam vereor ne putet me hoc quasi Catonis μείλιγμα esse voluisse. quaeris? valde me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam quod σπουδὴ nostra non est probata. etiam in illos, in eis in cognatum tuum.

    redeo ad hortos. illuc te ire nisi tuo magno commodo nolo; nihil enim urget. erit, operam in Faberio ponamus. die tamen auctionis, si quid scies. qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.

    Scr. in Tusculano Vii. K. Iun. a. 709 (45). CICERO ATTICO salutem quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet.

    Faberio autem, cum venerit.

    epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis!, ut coepi, non me hoc turpe deterret. vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. incensum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. deest oratio; ego quid possum? nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet. enim pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret.

    ? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse?? tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis laetaturum putas? vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. ut volet. illud quod tum me stimulabat quom tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιδήμου. me hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit. quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.

    manu mea. quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Thalnam. de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. hoc mihi non placuit. scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_. putavi te scire oportere.

    Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo. villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse. igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. est quod ego malim. hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον. est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. enim? pateretur? quid argumentor?

    Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam. hortis satis. aut te aut causam; quam quidem puto futuram Faberianam. si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.

    o te ferreum qui illius periculis non moveris! quoque accusat. tibi epistulam †misissem†. illam alteram de rebus gestis eodem exemplo puto. Cumanum hodie misi tabellarium. dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas.

    Scr. in Tusculano post op xxxi v K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO AT CO salutem ad te miseram Demean quom Eros ad me venit. in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum. ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. a te colendus est; istae autem κολακεῖαι?at non longe absunt a scelere.

    , ut spero, perendie.

    , sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. sane quadrat. aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.

    Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem., ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.

    poteris igitur. etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεωσ.

    epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.

    adgredere Othonem, ut scribis., mi Attice, istam rem. enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. ciↃ iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS c_x_v_. scilicet nunc minoris. accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si Canum haberes. o gulam insulsam! me patris. si quid voles.

    Scr. in Tusculano iv K. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. vero age, quod scribis, de Faberio. eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice.

    Dicaearchi περὶ ψυχῆσ utrosque velim mittas et καταβάσεωσ. Τριπολιτικὸν non invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.

    Torquatus Romae est. ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. libris nova prohoemia sunt addita quibus eorum uterque laudatur. litteras volo habeas et sunt quaedam alia. quod ad te de decem legatis scripsi parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων scripseram. C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio coss. Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. autem est qui cos. cum L. Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. igitur, si poteris, ceteros, ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖσ προσώποισ.

    Scr. in Tusculano iii Non. Iun. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    O neglegentiam miram! putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. enim oportere dicebant. est Philotimus libertus., credo, librarium.

    scribes et quidem confectum. Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto te aliquid fecisse †H in Capitolio†. Vergilio mihi nulla est δυσωπία. enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.

    nomine tu videbis cum Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras. aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεωσ †exspecto†.

        • negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. Mummio coss. Tuditano autem quod putas, εὔλογον est tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil. fuisse, idque potius credo. de Antiocho scire poteris †vide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum †ea de† in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello.

    Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Varrone loquebamur: lupus in fabula. enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. ego ita egi ut non scinderem paenulam. enim tuum multi erant nosque imparati. refert? post C. Capito cum T. Carrinate. ego vix attigi paenulam. remanserunt ceciditque belle. casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. ais? inquam; at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.

    facias inquit; nam ista lex perferetur; vult enim Caesar. me facile passus sum, fieri autem moleste fero. tu quid ais? quid quaero? diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. concedit Camillo. me igitur certiorem de Idibus. enim me res adducebat. adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.

    tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.

    Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Asturam veni viii Kal. vesperi. enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. velim, si grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium Maximum), illud in primis, cum Publilio me absente conficias. quo quae fama sit scribes. populus curat scilicet! me hercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula. complere paginam volui. plura? ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. enim ad te de hortis.

    Scr. in Tusculano iii Id. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem o rem indignam! tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. de re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.

    igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo tuo! fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. igitur aveo quo modo res se habeat.

    Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.

    Scr. in Tusculano iv Non. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem alteras hodie litteras. Xenonis nomine et de Epiroticis x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.

    novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστωσ dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.

    Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.

    gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem., si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. is quidem adesse videtur. igitur considera; placet enim Vestorio.

    Scr. in Tusculano circ. prid. Non. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi; cuius est principium non sine maxima contumelia. fortasse οὐκ ἐπέστησεν. autem sic, enim quicquid non belle in te dici potest—. vult in me multa dici non belle sed ea se negat approbare. quicquam pote impurius? cetera leges (misi enim ad te) iudicabisque. Bruti nostri cotidianis adsiduisque laudibus quas ab eo de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt commotum istum aliquando scripsisse aliquid ad me credo et ad te, idque ut sciam facies. ad patrem de me quid scripserit nescio, de matre quam pie!, inquit ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram.. minus multum una erimus. ego istam domum videre non possum; qua de causa scis.

    autem causam pater odium matris esse dicebat. me iuva, mi Attice, consilio, πότερον id est utrum aperte hominem asperner et respuam, ἢ σκολιαῖσ ἀπάταις. ut enim Pindaro sic δίχα μοι νόοσ ἀτρέκειαν εἰπεῖν. moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. vereor maxime ne in Tusculano opprimar. turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? si Caesar subito? me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris.

    Scr. in Tusculano m. Non. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem o incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum propter matrem, ad matrem plenam pietatis. autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum.

    utar tuo consilio; σκολιὰ enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus; valde enim in scribendo haereo. Brutum inquis eadem.; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et.

    Scr. in Tusculano vii aut vi Id. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    ? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. ubi eos? nisi forte se suspendit. † autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, Ahalam et Brutum? quid faciat? optime, ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro. ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me, vellem aliquid degustasses de fabulis. coram, ut scribis.

    quid mi auctor es? advolone an maneo? et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa †acrimonia.† quam inimicus ibat ut ego obiurgarem. ego ipse κεκέπφωμαι. posthac. tamen vide quid de adventu meo censeas et τὰ ὅλα, cras si perspici potuerint, mane statim ut sciam.

    Scr. in Tusculano vi aut v Id. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem vero Quinto epistulam ad sororem misi. ille quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore tum enim mentio Canae.

    si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. coram. enim res et multae cautionis. igitur, nisi quid a te commeatus.

    Scr. in Tusculano ex. m. Dec. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem ille ad me καὶ. ego, σὺ δὲ δὴ τί σύννους;

    ? inquit, quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!

    vis igitur? inquam.

    inquit alienum et tamen ne viaticum quidem. loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. ille, me maxime angit avunculus.

    ? inquam. mihi inquit iratus est.

    pateris? inquam, malo enim ita dicere quam cur committis?

    patiar inquit, causam enim tollam. ego, quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.

    , dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nihil mihi tanti est. quod volunt.

    velim inquam teque laudo. quando?

    ad me inquit de tempore, quoniam rem probo.

    ego inquam censeo prius quam proficiscaris. patri quoque morem gesseris.

    inquit ut censes. dialogus sic conclusus est.

    heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. te igitur.

    Scr. in Tusculano prid. Id. Quint. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis scriberes. omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur biduo post.

    Scr. in Tusculano xiii aut xii K. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem.; sed pompa deterret.

    tamen ausus es Varroni dare! quid iudicet. autem pelleget? Attica probo. quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama.

    Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum., ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.

    Scr. in Tusculana iii Id. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.

    feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.

    me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire.

    Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere. ad me velim quid tibi placeat. si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror. quidem hoc satis videtur. quid dicis? enim pungit ne neglegentiores esse videamur. igitur tuas litteras.

    Scr. ia Tusculano prid. Id. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Pollex quidem, ut dixerat ad Idus Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto fuit, sed plane pollex, non index.

    igitur ex ipso. Balbum conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido tradidit. eo hoc primum, Paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos. epistulam. de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum.

    ex eo cognovi cretionem Cluvi Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta diebus. ne ille arcessendus esset. mittendum est ut meo iussu cernat. igitur Pollex. de hortis Cluvianis egi cum Balbo. liberalius. enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis., quaeso, Vestorium. minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? Cossinio doleo; dilexi hominem.

    Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti.

    Scr. in Tusculano Id. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem quam abs te, Agamemno, non ut venirem (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem tetigit auris nuntius, extemplo instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. moderabimur diligentius. Pollex remittendus est ut ille cernat. Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum!

    Scr. Asturae ih. K. SexA a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. ibi erat. enim domum quam nos vendidimus. magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. equidem nihil esse. enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger. tamen malui venire frustra quam desiderari, si opus esset. ferrem postea. hodie Anti cras ante meridiem domi. velim, nisi te impedivisti, apud nos pr. Kal. cum Pilia.

    spero cum Publilio confecisse. Kal. in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. videbis.

    Scr. in Tusculano t%u Non. Sext. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγωσ omnino, sed veretur tamen. igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. Pollicem, cum poteris.

    Porciae tibi misi correctam. properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique. illam legi, volo tamen regustare. enim vix mihi credo legisse me.

    Scr. in Tusculano circ xiii K. Sept. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. Tigellio, si quid novi. quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. non ignorare eum quid ego deberem Sestio. vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. tum ille discessit iratus. me tibi narrasse. laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.

    Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. suum negotium Gallus ut scribit. illum dicere me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire. me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.

    Scr. in Tusculano circ. xi K. Sept. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. mihi rescripserunt nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.

    Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium.

    adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. te nihildum cum Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec tamen flocci facio.

    quid cogitem de obviam itione. censes nisi Alsium? quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur urgebitur.

    iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse. igitur utamur.

    Silius culcitas non habet. Dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit.

    Scr. in Tusculano ix K. Sept. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem

    Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule †micillus†, nec me hercule scripsi aliter ac si πρὸσ ἴσον ὅμοιόν que scriberem. enim existimo de illis libris, ut tibi coram. scripsi et ἀκολακεύτωσ et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius.

    Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi. tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. scripsit Romam viii Kal. misi qui invitaret. hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.

    Scr. in Puteolano xiv K. Ian. a. 709 (45).

    CICERO ATTICO salutem o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον! enim periucunde. cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↃ ciↃ. sum commotus quid futurum esset postridie; ac mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. in agro, villa defensa est. tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h. vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. ambulavit in litore. h. viii in balneum. audivit de Mamurra, vultum non mutavit. est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. et edit et bibit ἀδεῶσ et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed bene cocto et condito sermone bono et, si quaeris, libenter.

    tribus tricliniis accepti οἱ περὶ valde copiose. minus lautis servisque nihil defuit. lautiores eleganter accepi. multa? homines visi sumus. tamen non is quoi diceres, te, eodem ad me cum revertere. satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in sermone, φιλόλογα multa. quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias. hospitium sive ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam. paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. ex Nicia.