Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Letters to his Friends

    Chapter text=Q FR:book=1:letter=2

    Cicero, Marcus Tullius

    Scr. Romae m. Oct. a. 699 (55).

    M. CICERO S. D. M. MARIO.

    te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit quo minus ad ludos venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem posses, venire tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus oti tui; quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus. tamen dubito quin tu in illo cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic reliquerunt, spectarent communis mimos semisomni. vero partis dici tu consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas; nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius probavisset.

    , si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi; coniecturam enim facio de meo. primum honoris causa in scaenam redierant ii quos ego honoris causa de scaena decessisse arbitrabar. vero tuae, noster Aesopus, eius modi fuit ut ei desinere per omnis homines liceret. iurare cum coepisset, vox eum defecit in illo loco: ' sciens fallo.' tibi ego alia narrem? nosti enim reliquos ludos; qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent mediocres ludi. enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris. enim delectationis habent sescenti muli in 'Clytaemestra' aut in 'Equo Troiano' creterrarum tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent.

    si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dum modo is tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam quisquam nostrum delectationis habuisti. enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non ames ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse. sunt venationes binae per dies quinque, magnificae, nemo negat; sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur? tamen, si videnda sunt, saepe vidisti; neque nos, qui haec spectamus, quicquam novi vidimus. elephantorum dies fuit. quo admiratio magna vulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem.

    ego tamen diebus ludis scaenicis, ne forte videar tibi non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui. si tam facilem populum haberem quam Aesopus habuit, libenter me hercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem. me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur, et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita nulla est. enim fructum ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt defendere.

    quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas. si me relaxaro (nam, ut plane exsolvam, non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter vivere. modo istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis ut nostras villas obire et mecum simul lecticula concursare possis.

    ad te pluribus verbis scripsi quam soleo, non oti abundantia sed amoris erga te, quod me quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eius modi scriberem, quo minus te praetermisisse ludos paeniteret. si adsecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos venies nosque vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.

    Scr. Romae circ. id. m. Febr. 703 (51).

    M. CICERO S. D. M. MARIO.

    tuum curabo diligenter. homo acutus ei mandasti potissimum, cui expediret illud venire quam plurimo. eo vidisti multum, quod praefinisti quo ne pluris emerem. si mihi permisisses, qui meus amor in te est, confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, inlicitatorem potius ponam quam illud minoris veneat. de ioco satis est. negotium agam, sicuti debeo, diligenter.

    Bursa te gaudere certo scio; sed nimis verecunde mihi gratularis; putas enim, ut scribis, propter hominis sordis minus me magnam illam laetitiam putare. mihi velim magis me iudicio hoc quam morte inimici laetatum. enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria potius amici quam calamitate in primisque me deIectavit tantum studium bonorum in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi viri;

    postremo (vix veri simile fortasse videatur) oderam multo peius hunc quam illum ipsum Clodium. enim oppugnaram, hunc defenderam; et ille, cum omnis res p. in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam spectavit, nec sua sponte sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant, hic simiolus animi causa me in quem inveberetur delegerat persuaseratque non nullis invidis meis se in me emissarium semper fore. ob rem valde iubeo gaudere te. Magna res gesta est. ulli fortiores cives fuerunt quam qui ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant, condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor.

    hic in multitudine et celebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur ut cotidie vota faciamus ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.

    Scr. Romae ante K. Sept. a. 708 (56).

    M. CICERO S. D. M. MARIO.

    mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo; nam a. d. iiii Id. Mai. Lentulo et Marcello coss., cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi sollicito animo praesto fuisti. autem te habebat cogitatio cum offici tum etiam periculi mei. manerem in Italia, verebare ne officio dessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. tempore vidisti profecto me quoque ita conturbatum ut non is explicarem quid esset optimum factu. tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem ducere.

    me mei facti paenituit non tam propter periculum meum quam propter vitia multa, quae ibi offendi quo veneram, primum neque magnas copias neque bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum. quaeris? nihil boni praeter causam. cum vidissem, desperans victoriam primum coepi suadere pacem cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui ut bellum duceret. interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. eo tempore vir ille summus nullus imperator fuit. tirone et collecticio exercitu cum legionibus robustissimis contulit; victus turpissime amissis etiam castris solus fugit.

    ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non fuissemus, fractos superiores fore; discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria. nihil fuit praeterea, si te victori nolles aut non auderes committere. omnibus autem iis quae dixi incommodis nihil tolerabilius exsilio, praesertim innocenti ubi nulla adiuncta est turpitudo; addo etiam, cum ea urbe careas in qua nihil sit quod videre possis sine dolore. cum meis, si quicquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui. acciderunt,omnia dixi futura.

    domum, non quo optima vivendi condicio esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei p. tamquam in patria ut essem, si nulla, tamquam in exsilio. mihi cur consciscerem causa non visa est, cur optarem multae causae. est enim, ubi non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. tamen vacare culpa magnum est solacium, praesertim cum habeam duas res quibus me sustentem, optimarum artium scientiam et maximarum rerum gloriam; quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne mortuo quidem.

    ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum mei tum rei p. cognovi amantissimum. tibi omne meum consilium esse volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam rem p., postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus ut obsisti non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem fecisse belli; nunc autem si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem esse non incommodiore loco quam si Rhodum aut Mytilenas me contulissem.

    tecum coram malueram; sed quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut haberes quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses. enim qui, cum meus interitus nihil fuerit rei p. profuturus, criminis loco putent esse quod vivam; quibus ego certo scio non videri satis multos perisse. si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim inferiores, non causa fuissent.

    epistulam verbosiorem fortasse quam velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. si quae volo expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.

    Scr. in Cumano m. intercal. post a. 708 (46). M. CICERO S. D. M. MARIO.

    A. d. xiiii K. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. cum semper valere cupio tum certe, dum hic sumus; vides enim quanto post una futuri simus. re, si quod constitutum cum podagra habes, fac ut in alium diem differas. igitur ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.

    Scr. Romae m. Apr. 0. 700 (54). CICERO CAESARI IMP. S. D.

    quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent. C. Trebatium cogitaram, quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficus quam ornatissimum domum reducerem; sed, postea quam et Pompei commoratio diuturnior erat quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire profectionem meam videbatur aut certe tardare (vide quid mihi sumpserim), coepi velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque me hercule minus ei prolixe de tua voluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri.

    Casus vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor humanitatis tuae. cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum erat: M. †itfiuium, quem mihi commendas, vel regem Galliae faciam, vel hunc† Leptae delega, si vis. ad me alium mitte quem ornem. manus et ego et Balbus. fuit opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto igitur ad te Trebatium atque ita mitto ut initio mea sponte, post autem invitatu tuo mittendum duxerim.

    , mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre velis, in unum hunc conferas. quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quo modo homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem esse neminem; accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari memoria, summa scientia. ego neque tribunatum neque praefecturam neque ullius benefici certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto neque impedio quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, 'de manu,' ut aiunt, 'in manum' tuam istam et victoria et fide praestantem. enim putidiusculi, quamquam per te vix licet; verum, ut video, licebit. ut valeas, et me, ut amas, ama.

    Scr. ui Cumano aut Pompeiano m. Mai. a. 700 (54).

    CICERO S. D. TREBATIO.

    omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae. modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id adsiduitate et virtute consequere. tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,

    Corinthum arcem áltam habebant mátronae opulentae, óptimates, quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent, quod abesset a patria; nam

    Múlti suam rem béne gessere et públicam patriá procul;

    Múlti, qui domi aétatem agerent, própterea sunt ímprobati.

    in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus.

    plura scribemus alias., qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto et (quoniam Medeam coepi agere) illud semper memento:

    ípse sibi sapiéns prodesse nón quit, nequiquám sapit.

    ut valeas.

    Scr. Romae ex. m. Iun. a. 700 (54). CICERO TREBATIO.

    te commendare non desisto, sed quid proficiam ex te scire cupio. maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. soleo mirari, non me totiens accipere tuas litteras, quotiens a Quinto mihi fratre adferantur. Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti.

    si ita est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. autem sine Britannia tamen adsequi quod volumus possumus, perfice ut sis in familiaribus Caesaris. te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus, sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. † liberalissimum, aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem, ut tibi unum timendum sit ne ipse tibi defuisse videare.

    Scr. Romae ex. tu. Quint. a. 700 (54). CICERO TREBATIO.

    ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore. quidem ego rescripsi, quam mihi gratum esset futurum, si quam plurimum in te studi, offici, liberalitatis suae contulisset. ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem tuam et simul sum admiratus cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris.

    cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse profiteris. tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam reperietur? scribis de illo Preciano iure consulto, ego te ei non desino commendare; scribit enim ipse mihi te sibi gratias agere debere. eo quid sit, cura ut sciam. vestras Britannicas litteras exspecto.

    Scr. Romae ex. m. Sept. a. 700 (54). CICERO TREBATIO.

    diu ignoro quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te bis duobus mensibus scripseram. cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui darem nesciebam. scire quid agas et ubi sis hiematurus; equidem velim cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum tamen scripsi.

    tibi desse noli; serius potius ad nos, dum plenior. huc properes, nihil est, praesertim Battara mortuo. tibi consilium non dest. constitueris, cupio scire.

    Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus familiaris, summo genere natus, terrae filius. me quia scit tuum familiarem esse, crebro ad cenam invitat. non potuit perducere, sed mihi tamen gratum est.

    Scr. Romae ex. m. Dec. a. 700 (54). M. CICERO S. D. TREBATIO.

    tuas litteras ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iure consultum videri. quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere. si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset. tamen (rideamus licet; sum enim a te invitatus) subinvideo tibi ultro etiam accersitum ab eo, ad quem ceteri non propter superbiam eius sed propter occupationem aspirare non possunt.

    tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae me hercule mihi non minori curae sunt quam meae. metuo ne frigeas in hibernis. ob rem camino luculento utendum censeo (idem Mucio et Manilio placebat), praesertim qui sagis non abundares. vos nunc istic satis calere audio; quo quidem nuntio valde me hercule de te timueram. tu in re militari multo es cautior quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris studiosissimus homo natandi neque spectare essedarios, quem antea ne andabata quidem defraudare poteramus. iam satis iocati sumus.

    de te ad Caesarem quam diligenter scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed me hercule iam intermiseram, ne viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere. tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum. feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo consiliisque omnibus; scire enim cupio quid agas, quid exspectes, quam longum istum tuum discessum a nobis futurum putes.

    enim tibi persuadeas velim, unum mihi esse solacium qua re facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est 'stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles. me hercule nostra vel severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres nostri Haedui. re omnibus de rebus fac ut quam primum sciam.

    consolando aut consilio aut re iuvero.

    Scr. fort. in Tusculano (?) m. Ian. a. 701 (53). CICERO TREBATIO.

    Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot interregnis iure consultum desiderat? omnibus, unde petitur, hoc consili dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent. tibi videor abs te ius civile didicisse?

    heus tu! quid agis? ecquid fit? video enim te iam iocari per litteras signa meliora sunt quam in meo Tusculano. quid sit scire cupio. quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab illo consuli mallem. si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem ista sunt inaniora, recipe te ad nos. aut erit hic aliquid aliquando aut, si minus, una me hercule conlocutio nostra pluris erit quam omnes Samarobrivae., si cito te rettuleris, sermo nullus erit; si diutius frustra afueris, non modo Laberium sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim persona induci potest Britannici iure consulti.

    ego non rideo, quamvis tu rideas, sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. tamen quae vis et tua virtute profecto et nostro summo erga te studio consequere.

    Scr. Romae in. Febr. a. 701 (53). CICERO TREBATIO.

    quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! tu fecisses, si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? tum mihi non placebas, cum idem tuebare quod †Zeius, familiaris meus.

    quonam modo ius civile defendes, cum omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: 'VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET? †quis enim est, qui facit nihil nisi sua causa? ius statues 'COMMVNI DIVIDVNDO,' quom commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? modo autem tibi placebit 'IOVEM LAPIDEM IVRARE,' cum scias Iovem iratum esse nemini posse? fiet porro populo Ulubrano, si tu statueris politeu/esqai non oportere? re si plane a nobis deficis, moleste fero, sin Pansae adsentari commodumst, ignosco; modo scribe aliquando ad nos quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.

    Scr. Romae iv Non. Mart. a. 701 (53). M. CICERO S. D. TREBATIO.

    me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam. tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis?, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?

    ut ad rem redeam, te istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est iucundum. metuo ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio, istic ex iure manum consertum, sed magis ferro repetunt, et tu soles ad vim faciundam adhiberi, neque est quod illam exceptionem in interdicto pertimescas: 'QVOD TV PRIOR vi HOMINIBVS ARMATIS NON VENERIS'; scio enim te non esse procacem in lacessendo. ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus, Treviros vites censeo. capitalis esse; mallem 'aere, argento, auro' essent. alias iocabimur. ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam diligentissime. D. IIII. Mart

    Scr. Romae circ. m. Quint. a. 701 (53). CICERO TREBATIO.

    Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus fecit ut te non immemorem putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat. iam lautus es qui gravere litteras ad me dare homini praesertim prope domestico. si scribere oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent si nostri oblitus es, dabo operam ut istuc veniam ante quam plane ex animo tuo effluo; sin aestivorum timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia.

    quidem perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed me hercule mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime cognoscerem. certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium iura perdiscere. haec iocati sumus et tuo more et non nihil etiam nostro. valde amamus nosque a te amari cum volumus tum etiam confidimus.

    Scr. Romae m. Iun. a. 701 (53). CICERO TREBATIO.

    sint morosi qui amant, vel ex hoc intellegi potest: ferebam antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic libenter. enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc angor quicquam tibi sine me esse iucundum.

    hoc tamen malo ferre nos desiderium quam te non ea quae spero consequi. vero in C. Mati, suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest quam valde gaudeam. fac ut te quam maxime diligat. crede, nihil ex ista provincia potes quod iucundius sit deportare. ut valeas.

    Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54).

    M. CICERO S. D. TREBATIO.

    'Equo Troiano' scis esse in extremo 'sero sapiunt.' tamen, mi vetule, non sero. illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in Britannia non nimis filoqe/wron te praebuisti, plane non reprehendo. vero in hibernis iniectus mihi videris itaque te commovere non curas.

    Usquequaque sapere oportet; id erit telum acerrimum.

    si foris cenitarem, Cn. Octavio, familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret: ' te, quis tu es?' me hercules extra iocum homo bellus est; vellem eum tecum abduxisses.

    agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum. utrum Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an quo modo Stoici dicunt, omnis esse divites qui caelo et terra frui possint, postea videbo. istinc veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere. tamen est quod gaudeas; constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse.

    Scr. Romae ex. m. Od. a. 700 (54). CICERO TREBATIO S.

    tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando conlaudare possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse. primorum mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum (pace tua dixerim) levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est, subimpudens videbare. enim syngrapham ad imperatorem non epistulam attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem veniebat eos ipsos qui cum syngraphis venissent Alexandream nummum adhuc nullum auferre potuisse.

    si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse maxime vellem; non enim mediocri adficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra vel utilitate ex consilio atque opera tua; sed cum te ex adulescentia tua in amicitiam et fidem meam contulisses; semper te non modo tuendum mihi sed etiam augendum atque ornandum putavi. quoad opinatus sum me in provinciam exiturum, quae ad te ultro detulerim meminisse te credo. quam ea mutata ratio est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te commendavi et tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui. ille ita et accepit et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit mea commendatione sese valde esse commotum. tu virum nactus, si me aut sapere aliquid aut velle tua causa putas, ne dimiseris et, si quae te forte res aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate tardior tibi erit visus, perferto et ultima exspectato; quae ego tibi iucunda et honesta praestabo.

    te hortari non debeo; tantum moneo, neque amicitiae confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris provinciae neque aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum. ',' quem ad modum vos scribere soletis in vestris libris, 'idem Q. Cornelio videbatur.' Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et qua spe aut condicione perscribas ad me velim.

    Scr. in Pomptino vi Id. Apr. a. 701 (53). CICERO TREBATIO S.

    a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas. quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam., mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. quoniam vestrae cautiones infirmae sunt,. Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.

    ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.

    te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. ut valeas. VI. April. de Pomptino.

    tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset. et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.

    Scr. Reg iv K. Sext. u. 710 (44). CICERO TREBATIO S.

    quanti apud me sis; etsi iure id quidem; non enim te amore vinco. tamen quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe id absenti debere non potui. ut primum Velia navigare coepi, institui Topica Aristotelea conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui. Eum librum tibi misi Regio, scriptum quam planissime res illa scribi potuit. tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. longe abieris; num ius civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt, doctorem tamen usumque desiderant., tu, si attente leges, si saepius, per te omnia consequere ut certe intellegas; ut vero etiam ipsi tibi loci proposita quaestione occurrant exercitatione consequere; in qua quidem nos te continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus. v K. Sextil. Regio.

    Scr. Veliae xiii K. Sext. a. 710 (44). CICERO TREBATIO S.

    mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari. quid ego dicam 'te,' quem quis non amat? medius fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. te ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam traduxeris. enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. si me audies, quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio quid enim Velienses verebantur) neque Haletem, nobilem amnem, relinques nec Papirianam domum deseres; quamquam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris.

    in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, habere perfugium primum eorum urbem quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante brumam exspectabis.

    a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli *ni/kwnos peri\ *polufagi/as. O medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! Bassus noster me de hoc libro celavit, te quidem non videtur. increbrescit. ut valeas. xiii K. Sext. Velia.

    Scr. in Tusculano ex. m. Iun. a. 710 (44). CICERO TREBATIO S.

    Sili causam te docui. postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse, 'SI BONORVM TVRPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT,' negare aiebat Servium tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is qui factionem testamenti non habuerit; hoc idem Ofilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit ut se et causam suam tibi commendarem. vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto. mihi igitur feceris si ad eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum. te vehementer etiam atque etiam rogo.

    Scr. in Tusculano m. Iun. ut videtur, a. 710 (44). CICERO TREBATIO S.

    heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere. etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse. tamen Scaevolae et Testae adsentior.

    Scr. Romae ex. a. 692 (62) aut paulo post, ut videtur.

    CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

    quod ex Arpinati veneram cum mihi a te litterae redditae sunt, ab eodemque accepi Aviani litteras, in quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se facturum, cum venisset, qua ego vellem die., quaeso, qui ego sum esse te estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die, deinde plus annua postulare? essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses quae ego desiderabam et ad eam summam quam volueram. tamen ista ipsa, quae te emisse scribis, non solum rata mihi erunt sed etiam grata; plane enim intellego te non modo studio sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coemisse.

    velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus nullam desidero. autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas istas cum Musis Metelli comparas. simile? ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me locus? pulchellae sunt. Novi optime et saepe vidi. tibi signa mihi nota mandassem, si probassem. enim signa ego emere soleo quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis vero signum quo mihi pacis auctori? nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa putarem mihi aes alienum attulisse. Mercuri mallem aliquod fuisset; felicius, puto, cum Avianio transigere possemus.

    tibi destinaras trapezophorum, si te delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper hospiti molestus sim. liberti mei video esse culpam, cui plane res certas mandaram, itemque Iuni, quem puto tibi notum esse, Aviani familiarem. Exhedria quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculam. volebam tabellis ornare; etenim si quid generis istius modi me delectat, pictura delectat. tamen si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias ubi sint, quando arcessantur, quo genere vecturae. enim Damasippus in sententia non manebit, aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus.

    ad me de domo scribis iterum, iam id ego proficiscens mandabam meae Tulliae; ea enim ipsa hora acceperam tuas litteras. etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis, familiariter Cassio. redii autem prius quam tuas legi has proximas litteras, quaesivi de mea Tullia quid egisset. Liciniam se egisse dicebat (sed opinor Cassium uti non ita multum sorore); eam porro negare se audere, cum vir abesset (est enim profectus in Hispaniam Dexius), illo et absente et insciente migrare. mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me sed plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. ne vivam, si tibi concedo ut eius rei tu cupidior sis quam ego sum. omnia experiar; video enim quid mea intersit, quid utriusque nostrum. quid egero, faciam ut scias. et ad omnia rescribes et quando te exspectem facies me, si tibi videtur, certiorem.

    Scr. in Tusculano circa xiii K. Sept. a. 709 (45). M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

    quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi enim ex litteris tuis valde te laborasse. igitur voluntatem. pauca de re. Cipius opinor, olim: ' omnibus dormio.' ego non omnibus, mi Galle, servio. quae est haec servitus? cum regnare existimabamur, non tam ab ullis quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus praeter istum. ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua; eumque addictum iam totum puto esse Calvi

    Licini Hipponacteo praeconio. vide quid suscenseat. Phameae causam receperam ipsius quidem causa; erat enim mihi sane familiaris. ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare constituisse eo ipso die quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat. nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior. 'Sardos venalis alium alio nequiorem.' Cognosti meam causam et istius salaconis iniquitatem. 'Catonem' tuum mihi mitte; cupio enim legere. adhuc non legisse turpe utrique nostrum est.

    Scr. in Tusculano circ. ix K. Sept. a. 709 (45).

    CICERO S. D. M. FADIO GALLO.

    epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est; domo petes, cum libebit. autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo; videris enim mihi vereri, †nisi istum habuerimus, rideamus ge/lwta sarda/nion. heus tu, manum de tabula! magister adest citius quam putaramus; vereor ne in catomum Catonianos.

    Galle, cave putes quicquam melius quam epistulae tuae partem ab eo loco: ' labuntur.' hoc audi, tecum habeto, ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris. duo nos loquitur isto modo nemo; bene malene videro, sed, quicquid est, nostrum est. igitur nec 'transversum unguem,' quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex. equidem aliquantum iam etiam noctis adsumo.

    Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46).

    CICERO S. D. GALLO.

    Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri putavi meum. autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat ' straggourika\ kai\ dusenterika\ pa/qh ' sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. dusenteri/an pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur lito/thta attulisse ea mihi fraudi fuit. dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse suavius. eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me dia/rroia adripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere. ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. igitur erimus cautiores.

    tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi. hic cogito commorari quoad me reficiam, nam et viris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, ut spero, illa revocabo.

    Scr. Romae, ut videtur, post m. Mart. a. 702 (52).

    M. CICERO S. D. GALLO.

    cur me accuses, cum tibi id facere non liceat. si liceret, tamen non debebas. ' enim te in consulatu observaram,' et ais fore ut te Caesar restituat. tu quidem dicis, sed tibi nemo credit. plebei dicis te mea causa petisse. semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. me audere quod sentiam dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.

    tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse vis, te nihil esse cognosceres. si humaniter mecum questus esses, libenter tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt quae fecisti, sed quae scripsisti, molesta. autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non visum demiror. si falsa fuerunt quae tu ad me, ut ais, 'detulisti,' quod tibi ego debeo? si vera tu es optimus testis quid mihi p. R. debeat.

    Scr. Romae in. m. Sext. a. 708 (46)

    M. CICERO S. D. CVRIO..

    cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam nobiscum. enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs, aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae. contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rebus te in Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam beatus. quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest?

    quod tu cui licebat, pedibus es consecutus ut ibi esses, 'ubi nec Pelopidarum' (nosti cetera), nos idem prope modum consequimur alia ratione. Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam frequentius quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sentientem civem videre, abdo me in bibliothecam. opera efficio tanta quanta fortasse tu senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum desiderare.

    me hercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga me sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore, quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse dilapsam ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. vero nunc quidem culpa in eo est in cuius potestate omnia sunt (nisi forte id ipsum esse non debuit), sed alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt ut de praeteritis non sit querendum. spem nullam video. re ad prima redeo: haec reliquisti, si consilio, feliciter. si casu.

    Scr. Patris a. d. iiii K. Nov. a. 709 (45). CVRIVS M. CICERONI SVO S.

    S. V. B.; sum enim xrh/sei me\n tuus, kth/sei de\ Attici nostri. fructus est tuus, mancipium illius; quod quidem si inter senes comptionalis venale proscripserit, egerit non multum. illa nostra praedicatio quanti est, nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere! re, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpici successori nos de meliore nota commenda, quo facilius tuis praeceptis obtemperare possimus teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus.

    , amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare., patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. a. d. iiii K. Nov.

    Scr. Romae in. m. Ian. a. 710 (44)

    CICERO CVRIO S. D.

    vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire, 'ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita esset; quo mortuo nuntiato sella sublata est. autem, qui comitiis tributis esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui usque ad K. Ian. esset quae erant futurae mane postridie. Caninio consule scito neminem prandisse. tamen eo consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit.

    tibi ridicula videntur; non enim ades. si videres, lacrimas non teneres., si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem; quae quidem ego non ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium studiorum meorum Atticum nostrum. quoniam proprium te esse scribis mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum. enim est cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. haec alias pluribus.

    Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost (bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus) et est homo non ingratus meque vehementer observat. eum de te diligentissime scripsi eamque epistulam cum hac epistula coniunxi. ille quo modo acceperit et quid tibi pollicitus sit velim ad me scribas.

    Scr. Romae ut Febr. a. 710 (44). 5 CICERO CVRIO S. D.

    perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi fieri et te intellegere quam mihi carus esses. quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos; quibus aequo animo vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras facile patior;

    Sulpici tibi operam intellego ex tuis litteris non multum opus fuisse propter tuas res ita contractas ut quem ad modum scribis, 'nec caput nec pedes.' vellem uti pedes haberent, ut aliquando redires. enim exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:

    Nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam.

    is tibi, nos ei succedimus. igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re p. intereat.

    Scr. Laudiceae post iii Id. Febr. a. 704 (50).

    M. CICERO S. D. VOLVMINO.

    sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti, primum addubitavi an a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus; deinde eu)trapeli/a litterarum fecit ut intellegerem tuas esse. in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur. enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in his etiam Sestiana, in me conferri.? tu id pateris? non me defendis, non resistis? sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent;

    sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit a)ku/qhron quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta a)mfiboli/a, nisi elegans u(perbolh/, nisi para/gramma bellum, nisi ridiculum para\ prosdoki/an, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro 'de oratore' per Antoni personam disputata de ridiculis, e)/ntexna et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. Trabantur per me pedibus omnes rei, sit vel Selius tam eloquens ut possit probare se liberum; non laboro; urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. te putas; nunc demum intellego te sapere.

    me hercules extra iocum: valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. quàmvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam., mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re p. est mihi sermo litterarum tuarum. Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me hercule quo quicquam desit; sed quàa valde ei cupio, non videor nimium laborare.

    Scr. in Tusculano circ. med. m. Quint. a. 708 (46)

    M. CICERO S. D VOLVMNIO.

    declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres, nisi eum amares non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis quam quod me audiret invideres. enim plane, mi suavissime Volumni, aut nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te plaudente vigebamus, ami_is, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine emisimus, ingemescamus, quod haec 'pinnigero, non armigero in corpore tela exerceantur,' ut ait Philoctetes apud Accium, 'abiecta gloria.'

    tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venis, ut ipse intellegis, in maximarum quasi concursum occupationum. si, ut volumus, exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum multum et cum communibus nostris amatoribus. et Cassius tuus et Dolabella noster vel potius uterque noster studiis iisdem tenentur et meis aequissimis utuntur auribus. est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis interioribus litteris Emeisi, quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis. enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui.

    vellem ne veritus esses ne †pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.