Chapter text=F:book=5:letter=4
Hellenistic Cicero, Marcus Tullius LatinScr. in itinere Patris Alyziam iii Non. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO MEVS ET FRATER ET FRATRIS F.
Paulo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi videor qui a te discesserim; sed quia tua voluntas ea videbatur esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum consilium neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, postea quam cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu morarere, statim ad me rediret.
autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere. statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant. valetudini tuae maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae.
pro tuo ingenio considera. ita te desideramus, ut amemus; amor ut valentem videamus hortatur, desiderium ut quam primum; illud igitur potius. ergo potissimum ut valeas. tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc gratissimum. III.
Scr. Alyziae Non. Nov. a. 704 (50). TVLLIVS TIRONI SVO S.
queo ad te nec libet scribere quo animo sim adfectus; tantum scribo et tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die abs te ad Alyziam accesseramus (is locus est citra Leucadem stadia cxx); Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. me diligis, is tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi.. Nov. Alyzia.
Scr. Alyziae a. d. viii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. D. ET Q. PATER ET FILIVS.
apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat. dies fuit. Nov. Inde ante lucem proficiscentes ante diem viii Idus Nov. has litteras dedimus. si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te.
valde suspenso animo exspecto primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. cupimus, ego in primis, quam primum te videre sed, mi Tiro, valentem. re nihil properaris; satis cito te videro, si valebis. tuis possum carere; te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro..
Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50). TVLLIVS TIRONI SVO S. P. D. ET CICERO ET Q. FRATER ET Q. F.
Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina perturbatus, paulum altera recreatus. re nunc quidem non dubito quin, quoad plane valeas, te neque navigationi neque viae committas. te mature videro, si plane confirmatum videro. medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio; sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit, quom kakosto/maxos esses. tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem.
Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret; Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit. eum tu laudas; tu igitur quid faciendum sit iudicabis., mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior.
tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris; omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum. inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. in re iam te festinare volo; nihil laboro, nisi ut salvus sis.
habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti; nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori servi. diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo., mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes.. VII. Nov. Leucade.
Scr. Leucade vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI HVMANISSIMO ET OPTIMO S. P. D.
quanta sit in te suavitas. horas Thyrrei fuimus. Xenomenes hospes tam te diligit quam si vixerit tecum. omnia pollicitus est quae tibi essent opus; facturum puto. placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, ut ibi te plane confirmares. quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat. ad te Marionem remittere quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed cogitavi unas litteras Marionem adferre posse, me autem crebras exspectare.
igitur et facies, si me diligis, ut cotidie sit Acastus in portu. erunt quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter perferant; equidem Patras euntem neminem praetermittam. omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. te totum trade. te paulo post valentem quam statim imbecillum videre. igitur nihil aliud nisi ut valeas; cetera ego curabo. atque etiam vale. Leucade so proficiscens vii Id. Nov.
Scr. Acti vii Id. Nov. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI S. P. D.
Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. illa: me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis;
in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura, cura te, mi Tiro. non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas. atque etiam vale. viI Idus Nov. Actio vesperi.
Scr. Corcyrae xv K. Dec. a. 704 (50).
TVLLIVS ET CICERO S. D. TIRONI SVO.
iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti. eramus de tua valetudine mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum; iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non sederemus. igitur te et confirma et, cum commode et per valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. nos amat qui te non diligat; carus omnibus exspectatusque venies. ut valeas. atque etiam, Tiro noster, vale. xv K. Dec. Corcyra.
Scr. in Campania vel ex. m. Ian. vel Febr. a. 705 (49).
Q. CICERO TIRONI S. D.
nobis est sollicitudini valetudo tua. tametsi qui veniunt a)ki/nduna me\n xroniw/tera de\ nuntiant, tamen in magna consolatione ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus es is, cuius usum et suavitatem desiderando sentimus. tamen quamquam videre te tota cogitatione cupio, tamen te penitus rogo ne te tam longae navigationi et viae per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate.
in ipsis tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit facile abesse ab iniuria temporis.
yu=xos de\ leptw=| xrwti\ polemiw/taton, inquit Euripides; cui tu quantum credas nescio; ego certe singulos eius versus singula testimonia puto., si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac valens quam primum venias. nos et vale. Quintus f. tibi salutem dicit.
Scr. Brundisi iv K. Dec. a. 704 (50). TVLLIVS ET CICERO TIRONI SVO S. P. D.
a te, ut scis, discessimus a. d. iiii Non. Nov. Leucadem venimus a. d. viii Id. Nov., a. d. vii Actium. ibi propter tempestatem a. d. vi Id. morati sumus. Inde a. d. v Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad a. d. xvi K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. xv K. in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia cxx processimus. ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. viiii K., qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt.
eo die cenati solvimus; inde austro lenissimo caelo sereno nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus eodemque vento postridie (id erat a. d. vii K. Dec.) hora iiii Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi.
A. d. v K. Dec. servus Cn. Planci Brundisi tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt utinam omnino liberassent! tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore.
quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum ut nobiscum quam primum sis, sed tamen ita velim, ut ne quid properes. Lysonis vellem vitasses, ne in quartam hebdomada incideres; sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset me cui iussisset curaturum. Ecum et mulum Brundisi tibi reliqui. Romae vereor ne e x K. Ian. magni tumultus sint. agemus omnia modice.
est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus sis, mi Tiro (mare magnum et difficile tibi restat), si poteris, cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem steteris, omnia a te habebo. atque etiam, noster Tiro, vale. Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime., salve.
Scr. Cumano xv K. Mai a. 701 (53). TVLLIVS TIRONI S.
vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones esse ex gravibus morbis si quae culpa commissa est; iam ad id biduum, quod fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque. ego in Formiano a. d. III K. esse volo. te ut firmum offendam, mi Tiro, effice.
meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt, hac tamen epistula, quam Acastus attulit, oculos paulum sustulerunt. Pompeius erat apud me, cum haec scribebam, hilare et libenter. cupienti audire nostra dixi sine te omnia mea muta esse. Musis nostris para ut operas reddas. ad diem dictam fient; docui enim te fides e)/tumon quod haberet. plane ut valeas. adsumus.. xiiii K.
Scr. ad urbem pdd. Id. Ian. a. 705 (49).
TVLLIVS ET CICERO, TERENTIA, TVLLIA Q. Q. TIRONI S. P. D.
opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere; sed quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem fore; modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas. ignoro quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia facilia si valebis. te nolo, ne nauseae molestiam suscipias aeger et periculose hieme naviges. ad urbem accessi pr. Non. Ian.
mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius; sed incidi in ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli. cum cuperem mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedimento mihi fuerunt. et ipse Caesar, amicus noster, minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum incitabat; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione profecti erant, postea quam senatus consulibus, pr., tr. pl. et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat ut curaremus ne quid res p. detrimenti caperet.
maiore in periculo civitas fuit, numquam improbi cives habuerunt paratiorem ducem. ex hac quoque parte diligentissime comparatur. fit auctoritate et studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria de re p. dixit se relaturum. agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae sunt, quam quisque partem tueretur. Capuam sumpsimus. te scire volui. etiam atque etiam cura ut valeas litterasque ad me mittas, quotienscumque habebis cui des. atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.
Scr. Capuae iv K. Febr. a. 705 (49). TVLLIVS S. D. TIRONI SVO.
in discrimine versetur salus mea et honorum omnium atque universae rei p. ex eo scire potes quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam reliquimus. eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus.
ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent; sed mirus invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili misenus. cum Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet a disputari.
quidem in casu simus vides. omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui sunt habiti et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim obtigerunt) traditurum; ad consulatus petitionem is se venturum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam; se praesentem trinum nundinum petiturum. condiciones, sed ita, ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus
Romae senatus haberi possit. ille si fecerit, spes est pacis, non honestae (leges enim imponuntur); sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus. autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem possit accedere, quod sperabamus fieri posse. enim magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo., si insaniet, posse opprimi, modo ut urbe salva. autem plagam accepit quod, is qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus socius sceleris esse noluit. illum et est nobiscum multique idem facturi esse dicuntur.
adhuc orae maritimae praesum a Formiis. maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem valerent. autem erit bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem est.
tibi nota esse volui; quae cave ne te perturbent et impediant valetudinem tuam.
A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. omnia facturum confido; recepit enim et mecum locutus est suavissime. quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges. sero te venisse putabo, si salvus veneris. neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. non mirabar; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. ut valeas. iiii K. Febr. Capua.
Scr. in Cumano iv Id. Apr. a. 701 (55).
TVLLIVS TIRONI S.
a te data mihi putabo, si te valentem videro. cura exspectabam adventum Menandri, quem ad te miseram., si me diligis, ut valeas et, cum te bene confirmaris, ad nos venias.. iiii Id. Apr.
Scr. in Cumano iii Id. Apr. a. 701(53). TVLLIVS TIRONI S.
Andricus postridie ad me venit quam exspectaram; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. litteris nihilo sum factus certior quo modo te haberes, sed tamen sum recreatus. omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante quam te videro attingere non possum.
Medico, mercedis quantum poscet, promitti iubeto. scripsi ad Ummium. te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare. me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque, propter quam mihi es carissimus. opus est te animo valere, ut corpore possis. cum tua tum mea causa facias a te peto. Acastum retine, quo commodius tibi ministretur. te mihi. promissorum adest, quem etiam repraesentabo, si adveneris. atque etiam vale. iii Idus h. vi.
Scr. in Cumano pr. Id. Apr. a. n. c. 701 (53). TVLLIVS TIRONI S.
Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. etsi mihi nuntiavit te plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. sum sollicitudine de tua valetudine; qua si me liberaris, ego te omni cura liberabo. scriberem, si iam putarem libenter te legere posse. tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum; cura te etiam atque etiam diligenter..
iam epistula Hermia venit. tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo. ad te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum, quo uterere..
Scr. in Gallia transalpina ex. m. Maio a. 701 (53).
QVINTVS MARCO FRATRI S.
Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam Tulliolam tuumque filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quom eum indignum illa fortuna ac nobis amicum quam servum esse maluisti. crede, tuis et illius litteris perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor.
enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec eadem bona debent additis litteris, sermonibus humanitate, quae sunt his ipsis commodis potiora! te omnibus equidem de maximis causis, verum etiam propter hanc vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. totum in litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
Scr. Asturae iv K. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI S.
quid agas; tuas quoque epistulas vis referri in volumina. heus tu, qui kanw/n esse meorum scriptorum soles, unde illud tam a)/kuron 'valetudini fideliter inserviendo'? unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo domicilium est proprium in officio, migrationes in alienum multae; nam et doctrina et domus et ars et ager etiam. 'fidelis' dici potest, ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. haec coram.
Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu a)fwmi/lhsa satis scite. eum videlicet non potuisti videre. aderit; videbis igitur; nam ego hinc perendie mane cogito. tua me valde sollicitat; sed inservi et fac omnia. te mecum esse, tum mihi cumulatissime satis facere putato. Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est; valde enim eius causa volo..
Scr. Romae inter med. m. Oct. a. 707 (47) et Id. Mai. a. 710 (44). TVLLIVS TIRONI S.
igitur? non sic oportet? censeo si&, addendum etiam 'SVO.', si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe contempsi. diafo/rhsin gaudeo profuisse; si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non satis. quid postulet non ignoras, pe/yin, a)kopi/an, peri/paton su/mmetron, tri=yin, eu)lusi/an koili/as. bellus revertare; non modo te sed etiam Tusculanum nostrum plus amem. Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem ipsum commovebis.
Helico nequissimus HS co dabat nullo aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. nos tanta impensa derideat? Calface hominem ut ego Mothonem; itaque abutor coronis.
Crabra quid agatur, etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. mittam et libros, si erit sudum. tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo et nobis amicus. quando exspectemus fac ut sciam. te diligenter..
Scr. in Tusculano paulo post in. m. Sext. a. 709 (45).
TVLLIVS TIRONI SVO S.
tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde nostrum et aliud, si quid potest boni. Aufidiano nomine nihil te hortor; scio tibi curae esse; sed confice., si ob eam rem moraris, accipio causam; si id te non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto..
Scr. eodem loco et tempore quo ep. xviii. TVLLIVS TIRONI S.
, ita vivam, me tu a, mi Tiro, valetudo; sed confido, si diligentiam quam instituisti adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone; indicem cum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum holitore, ut videtur. potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire, et ita censeo; verum ut videbitur. te, si me amas, diligenter..
Scr. Athenis inter ex. m. Quint. et ex. Oct. a. 710 (44).
CICERO F. TIRONI SVO DVLCISSIMO S.
Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant. mihi fuit adventus exoptatissimus; nam cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi gaudi attulerunt. me iam non paenitebat intercapedinem scribendi fecisse sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio mearum litterarum. igitur gaudeo te meam sine dubitatione accepisse excusationem.
tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. re, quod polliceris te bucinatorem fore existiluationis meae, firmo id constantique animo facias licet; tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non solum animus a factis sed aures quoque a commemoratione abhorreant. te sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id mirum; nam cum omnia mea causa velles mihi successa tum etiam tua; socium enim te meorum commodorum semper esse volui.
igitur tum ex me doluisti, nunc ut duplicetur a tuum ex me gaudium praestabo. Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse coniunctissimum; nam cum audio illum libenter tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. totos dies cum eo noctisque saepe numero partem; exoro enim ut mecum quam saepissime cenet. introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. re da operam ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.
quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere; cuius cum frugi severaque est vita tum etiam iucundissima convictio non est enim seiunctus iocus a filologi/a| et cotidiana suzhth/sei. ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius sustento tenuitatem.
declamitare Graece apud Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo. familiaribus et cotidianis convictoribus, quos secum Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi probatissimis. etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. ta\ me\n ou)=n kaq' h(ma=s ta/de.
Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in cotidiana declamatione utilis, sed omnia postposui, dum modo praeceptis patris parerem; diarrh/dhn enim scripserat ut eum dimitterem statim. nolui, ne mea nimia modo praeceptis patris parerem; diarrh/dhn spoudh\ suspicionem ei aliquam importaret; deinde illud etiam mihi succurrebat, grave esse me de iudicio patris iudicare.
tamen studium et consilium gratum acceptumque est mihi.
angustiarum tui temporis accipio; scio enim quam soleas esse occupatus. te praedium vehementer gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio (hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem).; deponendae tibi sunt urbanitates; rusticus Romanus factus es, quo modo ego mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum propono; videor enim videre ementem te rusticas res, cum vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo. noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem nobis emptum esse istum fundum.
mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum; sed peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime quidem Graecus; multum enim mihi eripitur operae in exscribendis hypomnematis. velim in primis cures ut valeas, ut una sumfilologei=n possimus. Anterum tibi commendo.
Scr. Asturae vi K. Sext. a. 709 (45). TVLLIVS TIRONI SVO S.
ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. quidem rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere quod non sis mecum. es, si te curas. re malo te valetudini tuae servire quam meis oculis et auribus. enim et audio te et video libenter, tamen hoc multo erit, si valebis, iucundius. hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego autem libentissime. istic si quid librarii mea manu non intellegent monstrabis. omnino interpositio difficilior est, quam ne ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publius rogatus sit.
Demetrius iste numquam omnino
Phalereus fuit sed nunc plane Billienus est. te do vicarium tu eum observabis. —verum tamen de illis nosti cetera. tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam., mi Tiro, ut valeas; hoc gratius mihi facere nihil potes..
Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44). CICERO TIRONI S.
vero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est, ut professione non egeat. tamen-. Balbus ad me scripsit tanta se e)pifora=| oppressum, ut loqui non possit. Antonius de lege quod egerit—liceat modo rusticari. Bithynicum scripsi.
Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. Atticus noster, quia quondam me commoveri panikoi=s intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis philosophiae saeptus sim; et hercle, quod timidus ipse est, qorubopoiei=. tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro. tamen te avoco a syngrapha; go/nu knh/mhs. exspecto Leptam et †n. ad cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est..
Scr. in Arpinati paulo post a. d. iii Id. Nov. a. 710 (44). TVLLIVS TIRONI S.
mane Harpalum miseram tamen cum haberem cui recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. 'prora et puppis,' ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut rationes nostras explicares. Ofilio et Aurelio utique satis fiat. A Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio K. Ian. attributione conficies, de repraesentatione videbis.
domesticis rebus hactenus, de publicis omnia mihi certa, quid Octavianus, quid Antonius, quae hominum opinio, quid futurum putes. vix teneor quin accurram; sed litteras tuas exspecto. scito Balbum tum fuisse Aquini cum tibi est dictum, et postridie Hirtium. utrumque ad aquas; sed quod egerint—. Dolabellae procuratores fac ut admoneantur. etiam Papiam..
Scr. Athenis inter med. m. Sept. et Oct. a. 710 (44). CICERO F. TIRONI SV0 S.
iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum, tamen id ne saepius facias rogo. etsi de re p. rumoribus et nuntiis certior fio et de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater, tamen de quavis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. re cum in primis tuas desiderem litteras, noli committere ut excusatione potius expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum...
Scr. loco et mense incerto a. 710 (44). QVINTVS TIRONI SV0 P. S. D.
te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. potes effugere huius culpae poenam te patrono; Marcus' est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse.
te rogo, sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanis obsignabat, ne dicerentur inanes aliquae fuisse quae furtim essent exsiccatae, sic tu etiam si quod scribas non habebis, scribito tamen, n e furtum cessationis quaesivisse videaris. enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis nuntiantur. nos et vale.
Scr. loco incerto ex. m. Dec. a. 710 (44). Q. CICERO TIRONI SVO S. P. D.
mi verberationem cessationis epistula dedisti; nam quae parcius frater perscripserat verecundia videlicet et properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scripsisti, et maxime de coss. designatis, quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui nisi a gubernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est.
est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda; nam isti duo vix sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum fundamenta credas., ut dixi, fero in oculis. vos a. d. III K. videbo tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, dissaviabor. ama..