Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Philippicae

    Chapter 1

    Cicero, Marcus Tullius

    quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem convocati sumus. quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui.

    tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. his principiis reliqua consentiebant. deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperiebatur; summa constantia ad ea quae quaesita erant respondebat.

    qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. immunitates datae? ‘’ respondebat. etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. praetereo eaque praeclara; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio., quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus. senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.

    quaedam videbatur oblata non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicae datum, se liberam civitatem esse velle, cum dictatoris nomen, quod saepe iustum fuisset, propter perpetuae dictaturae recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset.

    periculo caedis paucis post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi qui in Mari nomen invaserat. haec omnia communiter cum conlega; alia porro propria Dolabellae quae, nisi conlega afuisset, credo eis futura fuisse communia. cum serperet in urbe infinitum malum idque manaret in dies latius, idemque bustum in foro facerent qui illam insepultam sepulturam effecerant, et cotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minarentur, talis animadversio fuit Dolabellae cum in audacis sceleratosque servos, tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratae columnae ut mihi mirum videatur tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse.

    enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mutata omnia: nihil per senatum, multa et magna per populum et absente populo et invito. designati negabant se audere in senatum venire; patriae liberatores urbe carebant ea cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules in contionibus et in omni sermone laudabant. qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime caverat, non ad conservationem earum rerum quas habebant, sed ad spem novarum praedarum incitabantur. cum audire mallem quam videre haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.

    , patres conscripti, profectionis consilium: nunc reversionis, quae plus admirationis habet, breviter exponam. Brundisium iterque illud quod tritum in Graeciam est non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Graeciam laudabatur: quae tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. sum ne meus repentinus ad meos necessarios adventus suspicionis aliquid adferret, si essem commoratus. autem me ex Sicilia ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, venti detulissent, ab eo loco conscendi ut transmitterem; nec ita multum provectus reiectus sum in eum ipsum locum unde conscenderam.

    Cumque intempesta nox esset mansissemque in villa P. Valeri, comitis et familiaris mei, postridieque apud eundem ventum exspectans manerem, municipes Regini complures ad me venerunt, ex eis quidam Roma recentes: a quibus primum accipio M. Antoni contionem, quae mihi ita placuit ut ea lecta de reversione primum coeperim cogitare. ita multo post edictum Bruti adfertur et Cassi, quod quidem mihi, fortasse quod eos plus etiam rei publicae quam familiaritatis gratia diligo, plenum aequitatis videbatur. praeterea—fit enim plerumque ut ei qui boni quid volunt adferre adfingant aliquid quo faciant id quod nuntiant laetius—rem conventuram: Kalendis senatum frequentem fore; Antonium, repudiatis malis suasoribus, remissis provinciis Galliis, ad auctoritatem senatus esse rediturum.

    vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum ut mihi nulli neque remi neque venti satis facerent, non quo me ad tempus occursurum non putarem, sed ne tardius quam cuperem rei publicae gratularer. ego celeriter Veliam devectus Brutum vidi: quanto meo dolore non dico. mihi ipsi videbatur in eam urbem me audere reverti ex qua Brutus cederet, et ibi velle tuto esse ubi ille non posset. vero illum similiter atque ipse eram commotum esse vidi. enim maximi ac pulcherrimi facti sui conscientia nihil de suo casu, multa de vestro querebatur.

    eo primum cognovi quae Kalendis Sextilibus in senatu fuisset L. Pisonis oratio: qui quamquam parum erat—id enim ipsum a Bruto audieram—a quibus debuerat adiutus, tamen et Bruti testimonio—quo quid potest esse gravius?—et omnium praedicatione quos postea vidi magnam mihi videbatur gloriam consecutus. igitur ut sequerer properavi quem praesentes non sunt secuti, non ut proficerem aliquid—nec enim sperabam id nec praestare poteram—sed ut, si quid mihi humanitus accidisset—multa autem impendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum—huius tamen diei vocem testem rei publicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis.

    utriusque consili causam, patres conscripti, probatam vobis esse confido, prius quam de re publica dicere incipio, pauca querar de hesterna M. Antoni iniuria: cui sum amicus, idque me non nullo eius officio debere esse prae me semper tuli. tandem erat causae cur die hesterno in senatum tam acerbe cogerer? aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est.

    supplicationibus referebatur, quo in genere senatores deesse non solent. enim non pignoribus, sed eorum de quorum honore agitur gratia; quod idem fit, cum de triumpho refertur. sine cura consules sunt ut paene liberum sit senatori non adesse. cum mihi mos notus esset cumque e via languerem et mihimet displicerem, misi pro amicitia qui hoc ei diceret. ille vobis audientibus cum fabris se domum meam venturum esse dixit. iracunde hoc quidem et valde intemperanter. enim malefici tanta ista poena est ut dicere in hoc ordine auderet se publicis operis disturbaturum publice ex senatus sententia aedificatam domum? autem umquam tanto damno senatorem coegit? aut quid est ultra pignus aut multam? si scisset quam sententiam dicturus essem, remisisset aliquid profecto de severitate cogendi.

    me censetis, patres conscripti, quod vos inviti secuti estis, decreturum fuisse, ut parentalia cum supplicationibus miscerentur, ut inexpiabiles religiones in rem publicam inducerentur, ut decernerentur supplicationes mortuo? dico cui. ille L. Brutus qui et ipse dominatu regio rem publicam liberavit et ad similem virtutem et simile factum stirpem iam prope in quingentesimum annum propagavit: adduci tamen non possem ut quemquam mortuum coniungerem cum deorum immortalium religione; ut, cuius sepulcrum usquam exstet ubi parentetur, ei publice supplicetur. vero eam sententiam dixissem ut me adversus populum Romanum, si qui accidisset gravior rei publicae casus, si bellum, si morbus, si fames, facile possem defendere; quae partim iam sunt, partim timeo ne impendeant. hoc ignoscant di immortales velim et populo Romano qui id non probat, et huic ordini qui decrevit invitus.

    ? de reliquis rei publicae malis licetne dicere? vero licet et semper licebit dignitatem tueri, mortem contemnere. modo veniendi in hunc locum sit: dicendi periculum non recuso. utinam, patres conscripti, Kalendis Sextilibus adesse potuissem! non quo profici potuerit aliquid, sed ne unus modo consularis, quod tum accidit, dignus illo honore, dignus re publica inveniretur. quidem ex re magnum accipio dolorem, homines amplissimis populi Romani beneficiis usos L. Pisonem ducem optimae sententiae non secutos. nos populus Romanus consules fecit ut in altissimo gradu dignitatis locati rem publicam pro nihilo haberemus? modo voce nemo L. Pisoni consulari sed ne voltu quidem adsensus est.

    , malum, est ista voluntaria servitus? quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metu, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. re primum maximas gratias et ago et habeo Pisoni, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quid facere ipse deberet. a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhuc, audiatis.

    igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enim id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. adesset M. Antonius, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuit —doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, ne prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?

    existimo nihil tam esse in actis Caesaris quam leges Caesaris., si cui quid ille promisit, id erit fixum quod idem facere non potuit? ut multis multa promissa non fecit: quae tamen multo plura illo mortuo reperta sunt quam a vivo beneficia per omnis annos tributa et data. ea non muto, non moveo: summo studio illius praeclara acta defendo. utinam ad Opis maneret! cruenta illa quidem, sed his temporibus, quoniam eis quorum est non redditur, necessaria. ea quoque sit effusa, si ita in actis fuit.

    est quod tam proprie dici possit actum eius qui togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit quam lex? acta Gracchi: leges Semproniae proferentur; quaere Sullae: Corneliae.? Pompei tertius consulatus in quibus actis constitit? in legibus. Caesare ipso si quaereres quidnam egisset in urbe et in toga, leges multas responderet se et praeclaras tulisse, chirographa vero aut mutaret aut non daret aut, si dedisset, non istas res in actis suis duceret. haec ipsa concedo; quibusdam etiam in rebus coniveo; in maximis vero rebus, id est in legibus, acta Caesaris dissolvi ferendum non puto.

    lex melior, utilior, optima etiam re publica saepius flagitata quam ne praetoriae provinciae plus quam annum neve plus quam biennium consulares obtinerentur? lege sublata videnturne vobis posse Caesaris acta servari?? lege quae promulgata est de tertia decuria nonne omnes iudiciariae leges Caesaris dissolvuntur? vos acta Caesaris defenditis qui leges eius evertitis? Nisi forte, si quid memoriae causa rettulit in libellum, id numerabitur in actis et, quamvis iniquum et inutile sit, defendetur: quod ad populum centuriatis comitiis tulit, id in actis Caesaris non habebitur.

    quae est ista tertia decuria? ‘’ inquit.? isti ordini iudicatus lege Iulia, etiam ante Pompeia, Aurelia non patebat? ‘praefiniebatur,’ inquit. centurioni quidem solum sed equiti etiam Romano; itaque viri fortissimi atque honestissimi qui ordines duxerunt res et iudicant et iudicaverunt. ‘quaero’ inquit ‘istos: quicumque ordinem duxit, iudicet.’ si ferretis quicumque equo meruisset, quod est lautius, nemini probaretis; in iudice enim spectari et fortuna debet et dignitas. ‘quaero’ inquit ‘ista: addo etiam iudices manipularis ex legione. enim nostri negant posse se salvos esse.’ O contumeliosum honorem eis quos ad iudicandum nec opinantis vocatis! enim est legis index ut ei res in tertia decuria iudicent qui libere iudicare non audeant. quo quantus error est, di immortales! eorum qui istam legem excogitaverunt! Vt enim quisque sordidissimus videbitur, ita libentissime severitate iudicandi sordis suas eluet laborabitque ut honestis decuriis potius dignus videatur quam in turpem iure coniectus.

    promulgata lex est ut et de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. utrum tandem lex est an legum omnium dissolutio? est enim hodie cuius intersit istam legem manere? reus est legibus illis, nemo quem futurum putemus. enim gesta numquam profecto in iudicium vocabuntur. ‘res popularis.’ Vtinam quidem aliquid velletis esse populare! enim iam cives de rei publicae salute una et mente et voce consentiunt. est igitur ista cupiditas legis eius ferendae quae turpitudinem summam habeat, gratiam nullam? enim turpius quam qui maiestatem populi Romani minuerit per vim, eum damnatum iudicio ad eam ipsam vim reverti propter quam sit iure damnatus?

    quid plura de lege disputo? vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici se multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. est aliud hortari adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? autem ad pestem furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestate sublatis?

    , quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei qui maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamen ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges Caesar tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis.

    exsilio reducti a mortuo; civitas data non solum singulis sed nationibus et provinciis universis a mortuo; immunitatibus infinitis sublata vectigalia a mortuo. haec uno, verum optimo auctore domo prolata defendimus: eas leges quas ipse nobis inspectantibus recitavit, pronuntiavit, tulit, quibus latis gloriabatur eisque legibus rem publicam contineri putabat, de provinciis, de iudiciis, eas, inquam, Caesaris leges nos qui defendimus acta Caesaris evertendas putamus?

    de his tamen legibus quae promulgatae sunt saltem queri possumus: de eis quae iam latae dicuntur ne illud quidem licuit. enim sine ulla promulgatione latae sunt ante quam scriptae. autem quid sit cur aut ego aut quisquam vestrum, patres conscripti, bonis tribunis plebi leges malas metuat. habemus qui intercedant; paratos qui rem publicam religione defendant: vacui metu esse debemus. ‘tu mihi’ inquit ‘intercessiones, quas religiones?’ scilicet quibus rei publicae salus continetur. ‘ista et nimis antiqua ac stulta ducimus: forum saepietur; omnes claudentur aditus; armati in praesidiis multis locis conlocabuntur.’ tum?

    quod ita erit gestum, id lex erit? et in aes incidi iubebitis, credo, illa legitima: consules populum iure rogaverunt —hocine a maioribus accepimus ius rogandi?— populusque iure scivit. populus? isne qui exclusus est? iure? an eo quod vi et armis omne sublatum est? haec dico de futuris, quod est amicorum ante dicere ea quae vitari possint: quae si facta non erunt, refelletur oratio mea. de legibus promulgatis, de quibus est integrum vobis, demonstro vitia: tollite! denuntio vim: arma removete!

    quidem vos mihi, Dolabella, pro re publica dicenti non oportebit. te quidem id facturum non arbitror—novi facilitatem tuam—conlegam tuum aiunt in hac sua fortuna quae bona ipsi videtur—mihi, ne gravius quippiam dicam, avorum et avunculi sui consulatum si imitaretur, fortunatior videretur—sed eum iracundum audio esse factum. autem quam sit odiosum habere eundem iratum et armatum, cum tanta praesertim gladiorum sit impunitas: sed proponam ius, ut opinor, aequum, quod M. Antonium non arbitror repudiaturum., si quid in vitam eius aut in mores cum contumelia dixero, quo minus mihi inimicissimus sit non recusabo; sin consuetudinem meam quam in re publica semper habui tenuero, id est si libere quae sentiam de re publica dixero, primum deprecor ne irascatur; deinde, si hoc non impetro, peto ut sic irascatur ut civi. utatur, si ita necesse est, ut dicit, sui defendendi causa: eis qui pro re publica quae ipsis visa erunt dixerint ista arma ne noceant. hac postulatione dici potest aequius?

    si, ut mihi a quibusdam eius familiaribus dictum est, omnis eum quae habetur contra voluntatem eius oratio graviter offendit, etiam si nulla inest contumelia, feremus amici naturam. idem illi ita mecum loquuntur: ‘non idem tibi adversario Caesaris licebit quod Pisoni socero,’ et simul admonent quiddam quod cavebimus: ‘nec erit iustior in senatum non veniendi morbi causa quam mortis..

    per deos immortalis!—te enim intuens, Dolabella, qui es mihi carissimus, non possum de utriusque vestrum errore reticere. enim vos nobilis homines magna quaedam spectantis non pecuniam, ut quidam nimis creduli suspicantur, quae semper ab amplissimo quoque clarissimoque contempta est, non opes violentas et populo Romano minime ferendam potentiam, sed caritatem civium et gloriam concupivisse. autem gloria laus recte factorum magnorumque in rem publicam fama meritorum, quae cum optimi cuiusque, tum etiam multitudinis testimonio comprobatur.

    , Dolabella, qui recte factorum fructus esset, nisi te praeter ceteros paulisper esse expertum viderem. potes recordari in vita inluxisse tibi diem laetiorem quam cum expiato foro, dissipato concursu impiorum, principibus sceleris poena adfectis, urbe incendio et caedis metu liberata te domum recepisti? ordinis, cuius generis, cuius denique fortunae studia tum laudi et gratulationi tuae se non obtulerunt? mihi etiam, quo auctore te in his rebus uti arbitrabantur, et gratias boni viri agebant et tuo nomine gratulabantur., quaeso, Dolabella, consensum illum theatri, cum omnes earum rerum obliti propter quas fuerant tibi offensi significarent se beneficio novo memoriam veteris doloris abiecisse.

    tu, P. Dolabella,— magno loquor cum dolore—hanc tu, inquam, potuisti aequo animo tantam dignitatem deponere? autem, M. Antoni, —absentem enim appello—unum illum diem quo in aede senatus fuit non omnibus his mensibus quibus te quidam multum a me dissentientes beatum putant anteponis? fuit oratio de concordia! quanto metu senatus, quanta sollicitudine civitas tum a te liberata est cum conlegam tuum, depositis inimicitiis, oblitus auspiciorum a te ipso augure populi Romani nuntiatorum, illo primum die conlegam tibi esse voluisti; cum tuus parvus filius in Capitolium a te missus pacis obses fuit!

    quo senatus die laetior, quo populus Romanus? qui quidem nulla in contione umquam frequentior fuit. denique liberati per viros fortissimos videbamur, quia, ut illi voluerant, libertatem pax consequebatur., altero, tertio, denique reliquis consecutis diebus non intermittebas quasi donum aliquod cotidie adferre rei publicae; maximum autem illud quod dictaturae nomen sustulisti. inusta est a te, a te, inquam, mortuo Caesari nota ad ignominiam sempiternam. Vt enim propter unius M. Manli scelus decreto gentis Manliae neminem patricium Manlium Marcum vocari licet, sic tu propter unius dictatoris odium nomen dictatoris funditus sustulisti.

    te, cum haec pro salute rei publicae tanta gessisses, fortunae tuae, num amplitudinis, num claritatis, num gloriae paenitebat? Vnde igitur subito tanta ista mutatio? possum adduci ut suspicer te pecunia captum. quod cuique libet loquatur, credere non est necesse. enim umquam in te sordidum, nihil humile cognovi. solent domestici depravare non numquam; sed novi firmitatem tuam. utinam ut culpam, sic etiam suspicionem vitare potuisses! magis vereor ne ignorans verum iter gloriae gloriosum putes plus te unum posse quam omnis et metui a civibus tuis quam diligi malis. si ita putas, totam ignoras viam gloriae. Carum esse civem, bene de re publica mereri, laudari, coli, diligi gloriosum est; metui vero et in odio esse invidiosum, detestabile, imbecillum, caducum.

    videmus etiam in fabula illi ipsi qui ‘, dum metuant’ dixerit perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate., ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.

    quid oratione te flectam? enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest.

    quidem Romani iudicia multa ambo habetis, quibus vos non satis moveri permoleste fero. enim gladiatoribus clamores innumerabilium civium? quid populi versus? quid Pompei statuae plausus infiniti? quid duobus tribunis plebis qui vobis adversantur? parumne haec significant incredibiliter consentientem populi Romani universi voluntatem?? Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani parum magna vobis videbantur? O beatos illos qui, cum adesse ipsis propter vim armorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant! Nisi forte Accio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari, non Bruto putabatis, qui ludis suis ita caruit ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribueret absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore leniret.

    is sum qui istos plausus, cum popularibus civibus tribuerentur, semper contempserim; idemque cum a summis, mediis, infimis, cum denique ab universis hoc idem fit, cumque ei qui ante sequi populi consensum solebant fugiunt, non plausum illum, sed iudicium puto. haec leviora vobis videntur quae sunt gravissima, num etiam hoc contemnitis quod sensistis tam caram populo Romano vitam A. Hirti fuisse? erat enim probatum illum esse populo Romano, ut est; iucundum amicis, in quo vincit omnis; carum suis, quibus est ipse carissimus: tantam tamen sollicitudinem bonorum, tantum timorem omnium in quo meminimus? in nullo.

    igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini?? eos de vestra vita cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit?

    fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reservabo. fere satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.

    meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? vero necesse est quemquam a me nominari: vobiscum ipsi recordamini. poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. hoc in aliis minus mirabar. enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti.

    putem? contemptumne me? video nec in vita nec in gratia nec in rebus gestis nec in hac mea mediocritate ingeni quid despicere possit Antonius. in senatu facillime de me detrahi posse credidit? qui ordo clarissimis civibus bene gestae rei publicae testimonium multis, mihi uni conservatae dedit. decertare mecum voluit contentione dicendi? quidem est beneficium. enim plenius, quid uberius quam mihi et pro me et contra Antonium dicere? profecto: non existimavit sui similibus probari posse se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus.

    prius quam de ceteris rebus respondeo, de amicitia quam a me violatam esse criminatus est, quod ego gravissimum crimen iudico, pauca dicam.

    rem suam me nescio quando venisse questus est. ego non venirem contra alienum pro familiari et necessario, non venirem contra gratiam non virtutis spe, sed aetatis flore conlectam, non venirem contra iniuriam quam iste intercessoris iniquissimi beneficio obtinuit, non iure praetorio? hoc idcirco commemoratum a te puto ut te infimo ordini commendares, cum omnes te recordarentur libertini generum et liberos tuos nepotes Q. Fadi, libertini hominis, fuisse. enim te in disciplinam meam tradideras—nam ita dixisti—domum meam ventitaras. tu, si id fecisses, melius famae, melius pudicitiae tuae consuluisses. neque fecisti nec, si cuperes, tibi id per C. Curionem facere licuisset.

    petitionem mihi te concessisse dixisti. O incredibilem audaciam, o impudentiam praedicandam! enim tempore me augurem a toto conlegio expetitum Cn. Pompeius et Q. Hortensius nominaverunt—nec enim licebat a pluribus nominari—tu nec solvendo eras nec te ullo modo nisi eversa re publica incolumem fore putabas. autem eo tempore auguratum petere cum in Italia Curio non esset, aut tum cum es factus unam tribum sine Curione ferre potuisses? cuius etiam familiares de vi condemnati sunt, quod tui nimis studiosi fuissent.

    beneficio sum tuo usus.? illud ipsum quod commemoras semper prae me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam minus prudenti non satis gratus videri. quo beneficio? quod me Brundisi non occideris? ipse victor qui tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset, eum tu occideres? potuisse. est aliud, patres conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? si esset beneficium, numquam qui illum interfecerunt a quo erant conservati, quos tu ipse clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. autem beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? in re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum me a te quam miserum te id impune facere potuisse.

    sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer? in illa querela misera quidem et luctuosa, sed mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum contumelia, quid non moderate, quid non amice? quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem abstinere maledicto, praesertim cum tu reliquias rei publicae dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur, intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica in domo cotidie susciperes vino lustrisque confectus.

    ego, tamquam mihi cum M. Crasso contentio esset, quocum multae et magnae fuerunt, non cum uno gladiatore nequissimo, de re publica graviter querens de homine nihil dixi. hodie perficiam ut intellegat quantum a me beneficium tum acceperit. etiam litteras, quas me sibi misisse diceret, recitavit homo et humanitatis expers et vitae communis ignarus. enim umquam qui paulum modo bonorum consuetudinem nosset, litteras ad se ab amico missas offensione aliqua interposita in medium protulit palamque recitavit? est aliud tollere ex vita vitae societatem, tollere amicorum conloquia absentium? multa ioca solent esse in epistulis quae, prolata si sint, inepta videantur, quam multa seria neque tamen ullo modo divolganda!

    hoc inhumanitatis: stultitiam incredibilem videte. habes quod mihi opponas, homo diserte, ut tamen Seio et Tironi Numisio videris? cum hoc ipso tempore stent cum gladiis in conspectu senatus, ego quoque te disertum putabo, si ostenderis quo modo sis eos inter sicarios defensurus. quid opponas tandem, si negem me umquam ad te istas litteras misisse? me teste convincas? chirographo? in quo habes scientiam quaestuosam. possis? sunt enim librari manu. invideo magistro tuo, qui te tanta mercede quantam iam proferam nihil sapere doceat.

    enim est minus non dico oratoris, sed hominis quam id obicere adversario quod ille si verbo negarit longius progredi non possit qui obiecerit? ego non nego, teque in isto ipso convinco non inhumanitatis solum sed etiam amentiae. enim verbum in istis litteris est non plenum humanitatis, offici, benevolentiae? autem crimen tuum est quod de te in his litteris non male existimem, quod scribam tamquam ad civem, tamquam ad bonum virum, non tamquam ad sceleratum et latronem. ego tuas litteras, etsi iure poteram a te lacessitus, tamen non proferam: quibus petis ut tibi per me liceat quendam de exsilio reducere, adiurasque id te invito me non esse facturum; idque a me impetras. enim me interponerem audaciae tuae, quam neque auctoritas huius ordinis neque existimatio populi Romani neque leges ullae possent coercere?

    tamen quid erat quod me rogares, si erat is de quo rogabas Caesaris lege reductus? videlicet meam gratiam voluit esse, in quo ne ipsius quidem ulla esse poterat lege lata.

    cum mihi, patres conscripti, et pro me aliquid et in M. Antonium multa dicenda sint, alterum peto a vobis ut me pro me dicentem benigne, alterum ipse efficiam ut, contra illum cum dicam, attente audiatis. illud oro: si meam cum in omni vita tum in dicendo moderationem modestiamque cognostis, ne me hodie, cum isti, ut provocavit, respondero, oblitum esse putetis mei. tractabo ut consulem: ne ille quidem me ut consularem. ille nullo modo consul, vel quod ita vivit vel quod ita rem publicam gerit vel quod ita factus est; ego sine ulla controversia consularis.

    Vt igitur intellegeretis qualem ipse se consulem profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit. enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius ordinis consilio, auctoritate, sententia? tu homo sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? autem meum consulatum praeter te et P. Clodium qui vituperaret inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni, manet, quoniam id domi tuae est quod fuit illorum utrique fatale.

    placet M. Antonio consulatus meus. placuit P. Servilio, ut eum primum nominem ex illius temporis consularibus qui proxime est mortuus; placuit Q. Catulo, cuius semper in hac re publica vivet auctoritas; placuit duobus Lucullis, M. Crasso, Q. Hortensio, C. Curioni, C. Pisoni, M'. Glabrioni, M'. Lepido, L. Volcatio, C. Figulo, D. Silano, L. Murenae, qui tum erant consules designati; placuit idem quod consularibus M. Catoni, qui cum multa vita excedens providit, tum quod te consulem non vidit. vero consulatum meum Cn. Pompeius probavit qui, ut me primum decedens ex Syria vidit, complexus et gratulans meo beneficio patriam se visurum esse dixit. quid singulos commemoro? senatui sic placuit ut esset nemo qui mihi non ut parenti gratias ageret, qui mihi non vitam suam, fortunas, liberos, rem publicam referret acceptam.

    quoniam illis quos nominavi tot et talibus viris res publica orbata est, veniamus ad vivos qui duo de consularium numero reliqui sunt. L. Cotta, vir summo ingenio summaque prudentia, rebus eis gestis quas tu reprehendis supplicationem decrevit verbis amplissimis, eique illi ipsi quos modo nominavi consulares senatusque cunctus adsensus est; qui honos post conditam hanc urbem habitus est togato ante me nemini.

    L. Caesar, avunculus tuus, qua oratione, qua constantia, qua gravitate sententiam dixit in sororis suae virum, vitricum tuum! tu cum auctorem et praeceptorem omnium consiliorum totiusque vitae debuisses habere, vitrici te similem quam avunculi maluisti. ego alienus consiliis consul usus sum: tu, sororis filius, ecquid ad eum umquam de re publica rettulisti? ad quos refert? di immortales! eos scilicet quorum nobis etiam dies natales audiendi sunt. non descendit Antonius.

    ? nataliciam in hortis.? nominabo: putate tum Phormioni alicui, tum Gnathoni, tum etiam Ballioni. O foeditatem hominis flagitiosam, o impudentiam, nequitiam, libidinem non ferendam! cum principem senatorem, civem singularem tam propinquum habeas, ad eum de re publica nihil referas, referas ad eos qui suam rem nullam habent, tuam exhauriunt? videlicet salutaris consulatus, perniciosus meus. pudorem cum pudicitia perdidisti ut hoc in eo templo dicere ausus sis in quo ego senatum illum qui quondam florens orbi terrarum praesidebat consulebam, tu homines perditissimos cum gladiis conlocavisti?

    etiam ausus es—quid autem est quod tu non audeas?—clivum Capitolinum dicere me consule plenum servorum armatorum fuisse. Vt illa, credo, nefaria senatus consulta fierent, vim adferebam senatui. O miser, sive illa tibi nota non sunt—nihil enim boni nosti—sive sunt, qui apud talis viros tam impudenter loquare! enim eques Romanus, quis praeter te adulescens nobilis, quis ullius ordinis qui se civem esse meminisset, cum senatus in hoc templo esset, in clivo Capitolino non fuit, quis nomen non dedit? quamquam nec scribae sufficere nec tabulae nomina illorum capere potuerunt.

    cum homines nefarii de patriae parricidio confiterentur, consciorum indiciis, sua manu, voce paene litterarum coacti se urbem inflammare, civis trucidare, vastare Italiam, delere rem publicam consensisse, quis esset qui ad salutem communem defendendam non excitaretur, praesertim cum senatus populusque Romanus haberet ducem, qualis si qui nunc esset, tibi idem quod illis accidit contigisset? sepulturam corpus vitrici sui negat a me datum. vero ne P. quidem Clodius dixit umquam: quem, quia iure ei inimicus fui, doleo a te omnibus vitiis iam esse superatum.

    autem tibi venit in mentem redigere in memoriam nostram te domi P. Lentuli esse educatum? verebare ne non putaremus natura te potuisse tam improbum evadere, nisi accessisset etiam disciplina? autem eras excors ut tota in oratione tua tecum ipse pugnares, non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime diiuncta atque contraria, ut non tanta mecum quanta tibi tecum esset contentio. tuum fuisse in tanto scelere fatebare, poena adfectum querebare. quod proprie meum est laudasti; quod totum est senatus reprehendisti. comprehensio sontium mea, animadversio senatus fuit. disertus non intellegit eum quem contra dicit laudari a se; eos apud quos dicit vituperari.

    illud cuius est, non dico audaciae—cupit enim se audacem —sed, quod minime volt, stultitiae, qua vincit omnis, clivi Capitolini mentionem facere, cum inter subsellia nostra versentur armati, cum in hac cella Concordiae, di immortales! in qua me consule salutares sententiae dictae sunt, quibus ad hanc diem viximus, cum gladiis homines conlocati stent? senatum; accusa equestrem ordinem qui tum cum senatu copulatus fuit; accusa omnis ordines, omnis civis, dum confiteare hunc ordinem hoc ipso tempore ab Ituraeis circumsederi. tu non propter audaciam dicis tam impudenter, sed quia tantam rerum repugnantiam non vides. profecto sapis. est enim dementius quam, cum rei publicae perniciosa arma ipse ceperis, obicere alteri salutaria?

    etiam quodam loco facetus esse voluisti. id te, di boni, non decebat! quo est tua culpa non nulla. enim salis a mima uxore trahere potuisti. ‘arma togae.’? tum nonne cesserunt? postea tuis armis cessit toga. igitur utrum melius fuerit libertati populi Romani sceleratorum arma an libertatem nostram armis tuis cedere. vero tibi de versibus plura respondebo: tantum dicam breviter, te neque illos neque ullas omnino litteras nosse; me nec rei publicae nec amicis umquam defuisse, et tamen omni genere monumentorum meorum perfecisse operis subsicivis ut meae vigiliae meaeque litterae et iuventuti utilitatis et nomini Romano laudis aliquid adferrent. haec non huius temporis: maiora videamus.

    P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro inspectante populo Romano gladio insecutus es negotiumque transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset? quidem ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu quidem dicis. Miloni ne favere quidem potui; prius enim rem transegit quam quisquam eum facturum id suspicaretur. ego suasi. is animus erat Milonis ut prodesse rei publicae sine suasore non posset. laetatus sum. ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me unum tristem esse oportebat?

    de morte Clodi fuit quaestio non satis prudenter illa quidem constituta— quid enim attinebat nova lege quaeri de eo qui hominem occidisset, cum esset legibus quaestio constituta?—quaesitum est tamen. igitur, cum res agebatur, nemo in me dixit, id tot annis post tu es inventus qui diceres?

    vero dicere ausus es idque multis verbis, opera mea Pompeium a Caesaris amicitia esse diiunctum ob eamque causam culpa mea bellum civile esse natum, in eo non tu quidem tota re sed, quod maximum est, temporibus errasti. M. Bibulo, praestantissimo civi, consule nihil praetermisi, quantum facere enitique potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem. quo Caesar felicior fuit. enim Pompeium a mea familiaritate diiunxit. vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? erat sperare, suadere impudentis.

    tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferri ut absentis eius ratio haberetur. si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. idem ego, cum iam opes omnis et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefarium, pacis, concordiae, compositionis auctor esse non destiti, meaque illa vox est nota multis: ‘Vtinam, Cn. Pompei, cum C. Caesare societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! alterum gravitatis, alterum prudentiae tuae.’ mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.

    haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio interfectum. vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret alienis. enim meum in ista societate gloriosissimi facti nomen audivit? autem qui in eo numero fuisset nomen est occultatum? dico? cuius non statim divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in ea societate viderentur, cum conscii non fuissent, quam ut quisquam celari vellet qui fuisset.

    veri simile porro est in tot hominibus partim obscuris, partim adulescentibus neminem occultantibus meum nomen latere potuisse? si auctores ad liberandam patriam desiderarentur illis actoribus, Brutos ego impellerem, quorum uterque L. Bruti imaginem cotidie videret, alter etiam Ahalae? igitur his maioribus ab alienis potius consilium peterent quam a suis et foris potius quam domo?? C. Cassius in ea familia natus quae non modo dominatum, sed ne potentiam quidem cuiusquam ferre potuit, me auctorem, credo, desideravit: qui etiam sine his clarissimis viris hanc rem in Cilicia ad ostium fluminis Cydni confecisset, si ille ad eam ripam quam constituerat, non ad contrariam navis appulisset. Cn.

    Domitium non patris interitus, clarissimi viri, non avunculi mors, non spoliatio dignitatis ad recuperandam libertatem, sed mea auctoritas excitavit? C. Trebonio ego persuasi? cui ne suadere quidem ausus essem. etiam maiorem ei res publica gratiam debet qui libertatem populi Romani unius amicitiae praeposuit depulsorque dominatus quam particeps esse maluit. L. Tillius Cimber me est auctorem secutus? quem ego magis fecisse illam rem sum admiratus quam facturum putavi, admiratus autem ob eam causam quod immemor beneficiorum, memor patriae fuisset. duos Servilios —Cascas dicam an Ahalas?—et hos auctoritate mea censes excitatos potius quam caritate rei publicae? est persequi ceteros, idque rei publicae praeclarum fuisse tam multos, ipsis gloriosum.

    quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. ‘Caesare interfecto’ inquit ‘statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.’ mihi potissimum? quia sciebam? ne illa causa fuerit appellandi mei quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudum exstitisse.

    autem, omnium stultissime, non intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? est igitur exceptis eis qui illum regnare gaudebant qui illud aut fieri noluerit aut factum improbarit? ergo in culpa. omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini.

    stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. enim dixit: ‘Brutus, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.’ ego sceleratus appellor a te quem tu suspicatum aliquid suspicaris; ille qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur?; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. faces admovendae sunt quae excitent tantae causae indormientem? intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene sint an vindices libertatis.

    enim paulisper cogitationemque sobrii hominis punctum temporis suscipe. qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut a te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidas, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente te legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, Cassio datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? haec acta per te. igitur homicidas. ut liberatores tuo iudicio, quando quidem tertium nihil potest esse.

    est? num conturbo te? enim fortasse satis quae diiunctius dicuntur intellegis. tamen haec summa est conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodem amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. iam retexo orationem meam. ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent sitne verum, ne cui negent. vereor ne aut celatum me illis ipsis non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum memoriae sempiternae? huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis?

    recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cum accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? vero ascribe me talem in numerum.

    unam rem vereor ne non probes: si enim fuissem, non solum regem sed etiam regnum de re publica sustulissem; et, si meus stilus ille fuisset, ut dicitur, mihi crede, non solum unum actum sed totam fabulam confecissem. si interfici Caesarem voluisse crimen est, vide, quaeso, Antoni, quid tibi futurum sit, quem et Narbone hoc consilium cum C. Trebonio cepisse notissimum est et ob eius consili societatem, cum interficeretur Caesar, tum te a Trebonio vidimus sevocari. autem—vide quam tecum agam non inimice—quod bene cogitasti aliquando, laudo; quod non indicasti, gratias ago; quod non fecisti, ignosco.

    res illa quaerebat. si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum, ‘cui bono fuerit,’ vide, quaeso, ne haereas. illud quidem fuit, ut tu dicebas, omnibus bono qui servire nolebant, tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti; qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti; ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius domi quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum officina, agrorum, oppidorum, immunitatium, vectigalium flagitiosissimae nundinae.

    quae res egestati et aeri alieno tuo praeter mortem Caesaris subvenire potuisset? quid conturbatus esse videris: num quid subtimes ne ad te hoc crimen pertinere videatur? te metu: nemo credet umquam; non est tuum de re publica bene mereri; habet istius pulcherrimi facti clarissimos viros res publica auctores; ego te tantum gaudere dico, fecisse non arguo. maximis criminibus: nunc etiam reliquis respondendum est.

    mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. quidem tempore si, ut dixi, meum consilium auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi essemus; res publica non tot duces et exercitus amisisset. enim me, cum ea quae acciderunt providerem futura, tanta in maestitia fuisse quanta ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent., dolebam, patres conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi tempore esse perituram. vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. ego praestantissimos viros, lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis—mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur—rem publicam hodie teneremus.

    sententia si valuisset ac non ei maxime mihi quorum ego vitae consulebam spe victoriae elati obstitissent, ut alia omittam, tu certe numquam in hoc ordine vel potius numquam in hac urbe mansisses. vero Cn. Pompei voluntatem a me alienabat oratio mea. ille quemquam plus dilexit, cum ullo aut sermones aut consilia contulit saepius? quidem erat magnum, de summa re publica dissentientis in eadem consuetudine amicitiae permanere. quid ille et contra ille quid ego sentirem et spectarem videbat. incolumitati civium primum, ut postea dignitati possemus, ille praesenti dignitati potius consulebat. autem habebat uterque quid sequeretur, idcirco tolerabilior erat nostra dissensio.

    vero ille singularis vir ac paene divinus de me senserit sciunt qui eum de Pharsalia fuga Paphum persecuti sunt. ab eo mentio de me nisi honorifica, nisi plena amicissimi desideri, cum me vidisse plus fateretur, se speravisse meliora. eius viri nomine me insectari audes cuius me amicum, te sectorem esse fateare? omittatur bellum illud in quo tu nimium felix fuisti. de iocis quidem respondebo quibus me in castris usum esse dixisti: erant quidem illa castra plena curae; verum tamen homines, quamvis in turbidis rebus sint, tamen, si modo homines sunt, interdum animis relaxantur.

    autem idem maestitiam meam reprehendit, idem iocum, magno argumento est me in utroque fuisse moderatum.

    mihi negasti venire. Vtinam hoc tuum verum crimen esset! plures amici mei et necessarii viverent. qui istuc tibi venit in mentem? enim amplius sestertium ducentiens acceptum hereditatibus rettuli. in hoc genere fateor feliciorem esse te. nemo nisi amicus fecit heredem, ut cum illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur; te is quem tu vidisti numquam, L. Rubrius Casinas fecit heredem.

    quidem vide quam te amarit is qui albus aterne fuerit ignoras. filium praeterit, Q. Fufi, honestissimi equitis Romani suique amicissimi, quem palam heredem semper factitarat, ne nominat quidem: te, quem numquam viderat aut certe numquam salutaverat, fecit heredem. mihi dicas, nisi molestum est, L. Turselius qua facie fuerit, qua statura, quo municipio, qua tribu. ‘scio’ inquies ‘nisi quae praedia habuerit.’ fratrem exheredans te faciebat heredem. multas praeterea pecunias alienissimorum hominum vi eiectis veris heredibus, tamquam heres esset, invasit.

    hoc maxime admiratus sum, mentionem te hereditatum ausum esse facere, cum ipse hereditatem patris non adisses.

    ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendi causa declamitas. vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilis in te et in tuos dicta dicere. autem quid intersit inter te et avum tuum. sensim dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena.

    quanta merces rhetori data est!, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romani tanta mercede nihil sapere disceres. etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.

    igitur te inspiciamus a puero? opinor; a principio ordiamur. memoria praetextatum te decoxisse? ‘Patris’ inquies ‘ista culpa est.’. est pietatis plena defensio. tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutus, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. virilem, quam statim muliebrem togam reddidisti. volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certo conlocavit.

    umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. te pater eius domu sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demitterere. flagitia domus illa diutius ferre non potuit. me de rebus mihi notissimis dicere? tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut se contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. autem amore ardens confirmabat, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturum.

    tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tua familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses.

    iam stupra et flagitia omittamus: sunt quaedam quae honeste non possum dicere; tu autem eo liberior quod ea in te admisisti quae a verecundo inimico audire non posses. reliquum vitae cursum videte, quem quidem celeriter perstringam. haec enim quae in civili bello, in maximis rei publicae miseriis fecit, et ad ea quae cotidie facit, festinat animus. peto ut, quamquam multo notiora vobis quam mihi sunt, tamen, ut facitis, attente audiatis. enim talibus in rebus excitare animos non cognitio solum rerum sed etiam recordatio; etsi incidamus, opinor, media ne nimis sero ad extrema veniamus.

    erat in tribunatu Clodio qui sua erga me beneficia commemorat; eius omnium incendiorum fax, cuius etiam domi iam tum quiddam molitus est. dicam ipse optime intellegit. Inde iter Alexandream contra senatus auctoritatem, contra rem publicam et religiones; sed habebat ducem Gabinium, quicum quidvis rectissime facere posset. tum inde reditus aut qualis? in ultimam Galliam ex Aegypto quam domum. autem domus? Suam enim quisque domum tum obtinebat nec erat usquam tua. dico? erat in terris ubi in tuo pedem poneres praeter unum Misenum quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas.

    e Gallia ad quaesturam petendam. dicere te prius ad parentem tuam venisse quam ad me. iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. sum cultus a te, tu a me observatus in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus., si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebam quam ad meam gratiam.

    es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilare quod statim effundas, advolasti egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses.

    nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decus impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis.

    cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. te, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. genus hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod quidem erit, si per te licebit, sempiternum—tua illa pestifera intercessio nominabitur.

    cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semel, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne deleri et everti rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendo neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuit? illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum est quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo:

    tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses., tu, inquam, M. Antoni, princeps C. Caesari omnia perturbare cupienti causam belli contra patriam ferendi dedisti. enim aliud ille dicebat, quam causam sui dementissimi consili et facti adferebat, nisi quod intercessio neglecta, ius tribunicium sublatum, circumscriptus a senatu esset Antonius? quam haec falsa, quam levia, praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra patriam arma capiendi. nihil de Caesare: tibi certe confitendum est causam perniciosissimi belli in persona tua constitisse.

    O miserum te, si haec intellegis, miseriorem, si non intellegis hoc litteris mandari, hoc memoriae prodi, huius rei ne posteritatem quidem omnium saeculorum umquam immemorem fore, consules ex Italia expulsos, cumque eis Cn. Pompeium quod imperi populi Romani decus ac lumen fuit, omnis consularis qui per valetudinem exsequi cladem illam fugamque potuissent, praetores, praetorios, tribunos plebis, magnam partem senatus, omnem subolem iuventutis, unoque verbo rem publicam expulsam atque exterminatam suis sedibus!

    Vt igitur in seminibus est causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli semen tu fuisti. tris exercitus populi Romani interfectos: interfecit Antonius. clarissimos civis: eos quoque vobis eripuit Antonius. huius ordinis adflicta est: adflixit Antonius. denique, quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa, causa pestis atque exiti fuit. partes tribunatus principi similes. perfecit quae senatus salva re publica ne fieri possent profecerat. tamen scelus in scelere cognoscite.

    multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? omitto ceteros: Licinium de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sed ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret. attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret?, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? horum. vir bonus et re publica dignus. id quidem ad rem; ego tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita esset, ignoscerem. omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur?

    eodem vero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio municipiorum! me in rebus celebratissimis omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus.

    in essedo tribunus plebis; lictores laureati antecedebant, inter quos aperta lectica mima portabatur, quam ex oppidis municipales homines honesti, obviam necessario prodeuntes, non noto illo et mimico nomine, sed Volumniam consalutabant. raeda cum lenonibus, comites nequissimi; reiecta mater amicam impuri fili tamquam nurum sequebatur. O miserae mulieris fecunditatem calamitosam! Horum flagitiorum iste vestigiis omnia municipia, praefecturas, colonias, totam denique Italiam impressit.

    factorum eius, patres conscripti, difficilis est sane reprehensio et lubrica. in bello est; saturavit se sanguine dissimillimorum sui civium: felix fuit, si potest ulla in scelere esse felicitas. quoniam veteranis cautum esse volumus, quamquam dissimilis est militum causa et tua—illi secuti sunt, tu quaesisti ducem—tamen, ne apud illos me in invidiam voces, nihil de genere belli dicam. Victor e Thessalia Brundisium cum legionibus revertisti. me non occidisti. Magnum beneficium! potuisse enim fateor. nemo erat eorum qui tum tecum fuerunt qui mihi non censeret parci oportere.

    est enim caritas patriae ut vestris etiam legionibus sanctus essem, quod eam a me servatam esse meminissent. fac id te dedisse mihi quod non ademisti, meque a te habere vitam, quia non a te sit erepta: licuitne mihi per tuas contumelias hoc tuum beneficium sic tueri ut tuebar, praesertim cum te haec auditurum videres.

    Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. est? num mentior? miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! te municipiorum non pudebat, ne veterani quidem exercitus? enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viam gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequam hominem secutus esset cognoscere?

    Italiae rursus percursatio eadem comite mima; in oppida militum crudelis et misera deductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerat. ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum in Cn. Pompei locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heres successerat. vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.

    haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculis hoc tibi accidisset, quis non turpe duceret? coetu vero populi Romani negotium publicum gerens, magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendida.

    Caesar Alexandrea se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelix, felix esse nemo potest. posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. Pompei —miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeret dolor—bona, inquam, Cn. Pompei Magni voci acerbissimae subiecta praeconis. Vna in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerentur, gemitus tamen populi Romani liber fuit. omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia.

    igitur te stupor oppressit vel, ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratum populo Romano, non detestabilem, non omnis tibi deos, non omnis homines et esse inimicos et futuros scias? quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior! eius igitur viri copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives., ut est apud poetam nescio quem ‘male parta male dilabuntur.'

    ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. Charybdis tam vorax?

    Charybdin dico? quae si fuit, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepe —non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratos videres. ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. idem aedis etiam et hortos.

    O audaciam immanem! tu etiam ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere? domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversari non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum. tu illa in vestibulo rostra cum aspexisti, domum tuam te introire putas? non potest. enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tua et tuos nosti. vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. est, quamvis sis, ut es, violentus et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem.

    quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quid nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. in sedibus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinae sunt. iam negat. quaerere; frugi factus est: illam suam suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavis ademit, exegit. porro spectatus civis, quam probatus! ex omni vita nihil est honestius quam quod cum mima fecit divortium.

    quam crebro usurpat: ‘et consul et Antonius!’ est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homo nequissimus. est enim aliud Antonius? si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se et consulem et Antonium. dixit. etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.

    bello cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praeterea qui e proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servasset, crudelissime persecutus trucidaras. rebus tantis talibus gestis quid fuit causae cur in Africam Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaret? quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamento, ut dicebas ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas.

    respondisti plane ferociter et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et iusta dicebas: ‘A me C. Caesar pecuniam? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? ne potuit quidem. ad illum belli civilis causam attuli; ego leges perniciosas rogavi; ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. sibi soli vicit? facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis?’ postulabas, sed quid ad rem?

    ille poterat. excussis tuis vocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata est. risus hominum, tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. vero miserabilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod videre possemus.

    tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. nebulo: quo se verteret non habebat. his ipsis temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. tum quidem sequeris. bonus gladiator rudem tam cito? igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fuerit pertimescat.

    est aliquando tandem in Hispaniam; sed tuto, ut ait, pervenire non potuit. modo igitur Dolabella pervenit? non suscipienda fuit ista causa, Antoni, aut, cum suscepisses, defendenda usque ad extremum. depugnavit Caesar cum civibus, in Thessalia, Africa, Hispania. adfuit his pugnis Dolabella; in Hispaniensi etiam volnus accepit. de meo iudicio quaeris, nollem; sed tamen consilium a primo reprehendendum, laudanda constantia. vero quid es? Cn. Pompei liberi tum primum patriam repetebant., fuerit haec partium causa communis. praeterea deos patrios, aras, focos, larem suum familiarem, in quae tu invaseras. cum peterent armis ei quorum erant legibus—etsi in rebus iniquissimis quid potest esse aequi?—tamen quem erat aequissimum contra Cn. Pompei liberos pugnare? quem? te sectorem.

    ut tu Narbone mensas hospitum convomeres Dolabella pro te in Hispania dimicaret?

    vero Narbone reditus! quaerebat cur ego ex ipso cursu tam subito revertissem. nuper, patres conscripti, causam reditus mei., si possem, etiam ante Kalendas Ianuarias prodesse rei publicae., quod quaerebas quo modo redissem, primum luce, non tenebris; deinde cum calceis et toga, nullis nec Gallicis nec lacerna. etiam aspicis me et quidem, ut videris, iratus. tu iam mecum in gratiam redeas, si scias quam me pudeat nequitiae tuae, cuius te ipsum non pudet. omnium omnibus flagitiis nullum turpius vidi, nullum audivi. magister equitum fuisse tibi viderere, in proximum annum consulatum peteres vel potius rogares, per municipia coloniasque Galliae, a qua nos tum cum consulatus petebatur, non rogabatur, petere consulatum solebamus, cum Gallicis et lacerna cucurristi.

    videte levitatem hominis. hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit capite involuto., ‘tu?’ ‘A Marco tabellarius.’ ad eam deducitur cuius causa venerat, eique epistulam tradidit. cum illa legeret flens—erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum sibi cum illa mima posthac nihil futurum; omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse—cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit, caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam! enim aliud dicam? magis proprie nihil possum dicere., ut te catamitum, nec opinato cum te ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?

    domi quidem causam amoris habuisti, foris etiam turpiorem ne L. Plancus praedes tuos venderet. autem in contionem a tribuno plebis cum respondisses te rei tuae causa venisse, populum etiam dicacem in te reddidisti. nimis multa de nugis: ad maiora veniamus.

    C. Caesari ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. isti, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. es ei rursus nescio quo modo familiaris. hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognorat, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat.

    igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. queror de Dolabella qui tum est impulsus, inductus, elusus. in re quanta fuerit uterque vestrum perfidia in Dolabellam quis ignorat? ille induxit ut peteret, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego.

    autem iratus quae dixit, di boni! cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurum—quem negant regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceret—sed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite.

    enim? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? ne etiam facilius. enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionem.: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. ante mensibus in senatu dixit se Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. divinare potest quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitis, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. implicata inscientia impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet.

    ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversam lecticam inserens, beneficia quae venderet a conlega petebat. Dolabellae comitiorum dies. praerogativae; quiescit.: tacet. classis vocatur, deinde ita ut adsolet suffragia, tum secunda classis, quae omnia sunt citius facta quam dixi.

    negotio bonus augur—C. Laelium diceres—'Alio die’ inquit. O impudentiam singularem! videras, quid senseras, quid audieras? enim te de caelo servasse dixisti nec hodie dicis. igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum Romanum; augur auguri, consul consuli obnuntiasti. plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite.

    diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cum ‘Alio die’ dixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit augur a conlega requiro.

    ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus. dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseet, faciat quod in porticu Minucia fecit. potest esse turpitudinis tantae defensio? audire, ut videam ubi rhetoris sit tanta merces, ubi campus Leontinus appareat.

    in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus., accedis ad sellam—ita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberes—diadema ostendis. toto foro. Vnde diadema? enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebat. ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quem conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset.

    etiam misericordiam captabas: supplex te ad pedes abiciebas. petens? ut servires? uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile servires; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? exspectas dum te stimulis fodiamus? te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. indignius quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit?

    etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. Antonium consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum de die sed etiam in diem bibere. Vbi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?

    ad auspicia redeamus, de quibus Idibus Martiis fuit in senatu Caesar acturus.: tum tu quid egisses? equidem te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. illum diem fortuna rei publicae. etiam tuum de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendum est. tua fuga, quae formido praeclaro illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti!

    O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. diem tertium veni in aedem et quidem invitus, cum omnis aditus armati obsiderent.

    tibi dies ille, Antoni, fuit? mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi invideris. tu vir, di immortales, et quantus fuisses, si illius diei mentem servare potuisses! haberemus, quae erat facta per obsidem puerum nobilem, M. Bambalionis nepotem. bonum te timor faciebat, non diuturnus magister offici, improbum fecit ea quae, dum timor abest, a te non discedit, audacia. tum, cum optimum te putabant me quidem dissentiente, funeri tyranni, si illud funus fuit, sceleratissime praefuisti.

    illa pulchra laudatio, tua miseratio, tua cohortatio; tu, tu, inquam, illas faces incendisti, et eas quibus semustilatus ille est et eas quibus incensa L. Bellieni domus deflagravit. illos impetus perditorum hominum et ex maxima parte servorum quos nos vi manuque reppulimus in nostras domos immisisti. tamen quasi fuligine abstersa reliquis diebus in Capitolio praeclara senatus consulta fecisti, ne qua post Idus Martias immunitatis tabula neve cuius benefici figeretur. ipse de exsulibus, scis de immunitate quid dixeris. vero quod dictaturae nomen in perpetuum de re publica sustulisti: quo quidem facto tantum te cepisse odium regni videbatur ut eius omnem propter proximum dictatorem metum tolleres. res publica videbatur aliis, mihi vero nullo modo, qui omnia te gubernante naufragia metuebam. igitur me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis? vobis toto Capitolio tabulae figebantur, neque solum singulis venibant immunitates sed etiam populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis totis dabatur. si haec manent quae stante re publica manere non possunt, provincias universas, patres conscripti, perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.

    Vbi est septiens miliens quod est in tabulis quae sunt ad Opis? illius quidem pecuniae, sed tamen quae nos, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset vindicare. autem quadringentiens sestertium quod Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas Aprilis debere desisti? ea quidem innumerabilia quae a tuis emebantur non insciente te, sed unum egregium de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso dolore risum posset continere.

    enim cuiquam inimicior quam Deiotaro Caesar? aeque atque huic ordini, ut equestri, ut Massiliensibus, ut omnibus quibus rem publicam populi Romani caram esse sentiebat. a quo vivo nec praesens nec absens rex Deiotarus quicquam aequi boni impetravit, apud mortuum factus est gratiosus. hospitem praesens, computarat pecuniam, in eius tetrarchia unum ex Graecis comitibus suis conlocarat, Armeniam abstulerat a senatu datam. vivus eripuit, reddit mortuus.

    quibus verbis? aequum sibi videri, modo non iniquum. verborum complexio! ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro— quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum dixit videri. sesterti centiens per legatos, viros bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra, sine reliquorum hospitum regis sententia facta in gynaecio est, quo in loco plurimae res venierunt et veneunt. ex syngrapha quid sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit.

    homo sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent, ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent. igitur iure consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi dicet pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae. enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes ipse possedit. vir fuit; nos quidem contemnendi qui auctorem odimus, acta defendimus.

    ego de commentariis infinitis, quid de innumerabilibus chirographis loquar? quorum etiam institores sunt qui ea tamquam gladiatorum libellos palam venditent. tanti acervi nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur, non numerentur pecuniae. quam caeca avaritia est! fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium vectigalibus liberantur, statuiturque ne post M. Brutum pro consule sit Creta provincia. mentis compos, tu non constringendus? Caesaris decreto Creta post M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad Brutum Caesare vivo pertineret? huius venditione decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis. nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit hic venditor.

    de exsulibus legem quam fixisti Caesar tulit? insector calamitatem: tantum queror, primum eorum reditus inquinatos quorum causam Caesar dissimilem iudicarit; deinde nescio cur non reliquis idem tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui sunt. simili in calamitate sunt, cur tua misericordia non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram petendam impulisti, eamque petitionem comparasti quae et risus hominum et querelas moveret. autem ea comitia non habuisti?

    quia tribunus plebis sinistrum fulmen nuntiabat? tua quid interest, nulla auspicia sunt; cum tuorum, tum fis religiosus.? eundem in vii viratu nonne destituisti? intervenit enim cui metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in te pietas esset, colere debebas. eius, sororem tuam, eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. est quod addi possit? eo non fuisti: frequentissimo senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es quod ab eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum comperisses. interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris.

    ad chirographa redeamus. tua fuit cognitio? Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem Caesar egisset, non ea quae egisse Caesarem dixisset Antonius. Vnde ista erumpunt, quo auctore proferuntur? sunt falsa, cur probantur? si vera, cur veneunt? sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de Caesaris actis cum consilio cognosceretis. fuit consilium, quem umquam convocasti, quas Kalendas Iunias exspectasti? an eas ad quas te peragratis veteranorum coloniis stipatum armis rettulisti?

    O praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum cum etiam Capuam coloniam deducere conatus es! ad modum illinc abieris vel potius paene non abieris scimus.

    tu urbi minitaris. Vtinam conere, ut aliquando illud ‘paene’ tollatur! quam nobilis est tua illa peregrinatio! prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam? ista detrimenta sunt, illa nostra: agrum Campanum, qui cum de vectigalibus eximebatur ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae volnus putabamus, hunc tu compransoribus tuis et conlusoribus dividebas. dico et mimas, patres conscripti, in agro Campano conlocatos. iam querar de agro Leontino? quoniam quidem hae quondam arationes Campana et Leontina in populi Romani patrimonio grandiferae et fructuosae ferebantur. Medico tria milia iugerum: quid, si te sanasset? rhetori duo: quid, si te disertum facere potuisset.

    ad iter Italiamque redeamus. coloniam Casilinum, quo Caesar ante deduxerat. me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem: possesne ubi colonia esset, eo coloniam novam iure deducere. in eam coloniam quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deduci: colonos novos ascribi posse rescripsi. autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres; cuius quidem vomere portam Capuae paene perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur.

    hac perturbatione religionum advolas in M. Varronis, sanctissimi atque integerrimi viri, fundum Casinatem. iure, quo ore? ‘,’ inquies ‘quo in heredum L. Rubri, quo in heredum L. Turseli praedia, quo in reliquas innumerabilis possessiones.’ si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Casinatem fundum quis venisse dicit, quis hastam istius venditionis vidit, quis vocem praeconis audivit? te dicis Alexandream qui emeret a Caesare; ipsum enim exspectare magnum fuit.

    vero audivit umquam—nullius autem salus curae pluribus fuit— de fortunis Varronis rem ullam esse detractam?? si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia? Remove gladios parumper illos quos videmus: iam intelleges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. enim te dominus modo illis sedibus sed quivis amicus, vicinus, hospes, procurator arcebit. quam multos dies in ea villa turpissime es perbacchatus! hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipsa misera, ‘quam dispari domino'—quamquam quo modo iste dominus—sed tamen quam ab dispari tenebantur! enim suorum M. Varro voluit illud, non libidinum deversorium.

    in illa villa antea dicebantur, quae cogitabantur, quae litteris mandabantur! iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. vero te inquilino —non enim domino—personabant omnia vocibus ebriorum, natabant pavimenta vino, madebant parietes, ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres familias versabantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna: admissus est nemo. id quidem; in homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia.

    inde Romam proficiscens ad Aquinum accederet, obviam ei processit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. iste operta lectica latus per oppidum est ut mortuus. Aquinates: sed tamen in via habitabant. Anagnini?, cum essent devii, descenderunt ut istum, tamquam si esset consul, salutarent. dictu, sed inter omnis constabat neminem esse resalutatum, praesertim cum duos secum Anagninos haberet, et Laconem, quorum alter gladiorum est princeps, alter poculorum.

    ego illas istius minas contumeliasque commemorem quibus invectus est in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent? Magno quidem studio, iudicio, benevolentia, caritate, non, ut te et Basilum, vi et armis, et alios vestri similis quos clientis nemo habere velit, non modo illorum cliens esse. dum tu abes, qui dies ille conlegae tui fuit, cum illud quod venerari solebas bustum in foro evertit? re tibi nuntiata, ut constabat inter eos qui una fuerunt concidisti. evenerit postea nescio—metum credo valuisse et arma—conlegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem etiam nunc ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset sui.

    vero inde reditus Romam, quae perturbatio totius urbis! Cinnam nimis potentem, Sullam postea dominantem, modo Caesarem regnantem videramus. fortasse gladii, sed absconditi nec ita multi. vero quae et quanta barbaria est! quadrato cum gladiis sequuntur; scutorum lecticas portari videmus. his quidem iam inveteratis, patres conscripti, consuetudine obduruimus. Kalendis Iuniis cum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.

    iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam et potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est., tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.

    tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius? igitur cessas? non inauguraris? diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quod tyranni sacerdos es sive quod mortui! deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diem contaminari passus es, pulvinaria noluisti? undique religionem tolle aut usque quaque conserva.

    placeatne mihi pulvinar esse, fastigium, flaminem. vero nihil istorum placet: sed tu qui acta Caesaris defendis quid potes dicere cur alia defendas, alia non cures? Nisi forte vis fateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. ad haec tandem? exspecto enim eloquentiam. cognovi avum tuum, at te etiam apertiorem in dicendo. numquam nudus est contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. ad haec, aut omnino hiscere audebis? reperies ex tam longa oratione mea cui te respondere posse confidas? praeterita omittamus.

    hunc unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum temporis, quo loquor, defende, si potes. armatorum corona senatus saeptus est, cur me tui satellites cum gladiis audiunt, cur valvae Concordiae non patent, cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos, cum sagittis deducis in forum? sui causa se facere dicit. igitur miliens perire est melius quam in sua civitate sine armatorum praesidio non posse vivere? nullum est istuc, mihi crede, praesidium: caritate te et benevolentia civium saeptum oportet esse, non armis.

    et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam salvis nobis! quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus. ista tua minime avara coniunx quam ego sine contumelia describo nimium diu debet populo Romano tertiam pensionem. populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae deferat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa res publica, quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit. quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. volent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non modo bello sed morte etiam repellendum.

    si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. quod nemo fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum esse Romae licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati: hi primum cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. cum ipsum factum per se praeclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror contemnendam.

    igitur illum, M. Antoni, diem quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos laetitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione tua tuorumque: tum intelleges quantum inter laudem et lucrum intersit. nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinerosi verae laudis gustatum non habent. si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? non metuis: si propter innocentiam, laudo; sin propter vim, non intellegis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit?

    si non metuis viros fortis egregiosque civis, quod a corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, diutius non ferent. est autem vita dies et noctes timere a suis? Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos quam ille quosdam habuit ex eis a quibus est interfectus, aut tu es ulla re cum eo comparandus. in illo ingenium, ratio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia; res bello gesserat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas; multos annos regnare meditatus, magno labore, magnis periculis quod cogitarat effecerat; muneribus, monumentis, congiariis, epulis multitudinem imperitam delenierat; suos praemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. multa? iam liberae civitati partim metu partim patientia consuetudinem serviendi.

    illo ego te dominandi cupiditate conferre possum, ceteris vero rebus nullo modo comparandus es. ex plurimis malis quae ab illo rei publicae sunt inusta hoc tamen boni est quod didicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, quibus se committeret, a quibus caveret. non cogitas, neque intellegis satis esse viris fortibus didicisse quam sit re pulchrum, beneficio gratum, fama gloriosum tyrannum occidere?, cum illum homines non tulerint, te ferent?

    posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspectabitur.

    , quaeso, aliquando rem publicam, M. Antoni, quibus ortus sis, non quibuscum vivas considera: mecum, ut voles: redi cum re publica in gratiam. de te tu videris; ego de me ipse profitebor. rem publicam adulescens, non deseram senex: contempsi Catilinae gladios, non pertimescam tuos. etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis potest, ut aliquando dolor populi Romani pariat quod iam diu parturit! si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse consulari, quanto verius nunc negabo seni? vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus eis quas adeptus sum quasque gessi. modo haec opto, unum ut moriens populum Romanum liberum relinquam—hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest—alterum ut ita cuique eveniat ut de re publica quisque mereatur.

    omnino, patres conscripti, quam tempus rei publicae postulabat, aliquando tamen convocati sumus; quod flagitabam equidem cotidie, quippe cum bellum nefarium contra aras et focos, contra vitam fortunasque nostras ab homine profligato ac perdito non comparari, sed geri iam viderem. Kalendae Ianuariae, quas non exspectat Antonius qui in provinciam D. Bruti, summi et singularis viri, cum exercitu impetum facere conatur; ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur.

    est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio temporis? enim adsunt Kalendae Ianuariae, tamen breve tempus longum est imparatis. enim adfert vel hora potius, nisi provisum est, magnas saepe clades; certus autem dies non ut sacrificiis, sic consiliis exspectari solet. si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die quo primum ex urbe fugit Antonius, aut eae non essent exspectatae, bellum iam nullum haberemus. enim senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaciam. confido equidem consules designatos, simul ut magistratum inierint, esse facturos; sunt enim optimo animo, summo consilio, singulari concordia. autem festinatio non victoriae solum avida est sed etiam celeritatis.

    enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cum maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usus eo verbo quo debui; non enim effudit: in salute rei publicae conlocavit.

    quamquam gratia referri tanta non potest quanta debetur, habenda tamen est tanta quantam maximam animi nostri capere possunt. enim est tam ignarus rerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intellegat, si M. Antonius a Brundisio cum eis copiis quas se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, venire potuisset, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum fuisse? quippe qui in hospitis tectis Brundisi fortissimos viros optimosque civis iugulari iusserit; quorum ante pedes eius morientium sanguine os uxoris respersum esse constabat. ille crudelitate imbutus, cum multo bonis omnibus veniret iratior quam illis fuerat quos trucidarat, cui tandem nostrum aut cui omnino bono pepercisset?

    peste privato consilio rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. quidem hodierno die, patres conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illius beneficio possemus ea quae sentiremus libere dicere— tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. vero de legione Martia.

    quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? cum hostem populi Romani Antonium iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. ea legio consedit Albae. potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorum rei publicae civium?

    legionis virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore, civi optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque exercitum persecuta est. est igitur nobis, patres conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac auctoritate nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia, cum consules designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die spondeamus.

    ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudicio auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Caesaris secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. haec, ut dixi, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestate. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulso Antonio retinenda nobis.

    regibus parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patietur Antonium? Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferente eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat.

    autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabantur. vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi ad ccc fortissimos viros civisque optimos trucidavit.

    Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsus: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota ea quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis.

    autem est omnis servitus misera, tum vero intolerabile est servire impuro, impudico, effeminato, numquam ne in metu quidem sobrio. igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim consilio, iudicat verissimeque iudicat non esse consulem. est igitur nobis, patres conscripti, ut D. Bruti privatum consilium auctoritate publica comprobemus. vero M. Antonium consulem post Lupercalia debuistis putare: quo enim ille die, populo Romano inspectante, nudus, unctus, ebrius est contionatus et id egit ut conlegae diadema imponeret, eo die se non modo consulatu sed etiam libertate abdicavit. enim ipsi certe statim serviendum, si Caesar ab eo regni insigne accipere voluisset. igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hunc liberum, hunc denique hominem putem qui foedo illo et flagitioso die et quid pati C. Caesare vivo posset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit?

    vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. enim ille flos Italiae, illud firmamentum imperi populi Romani, illud ornamentum dignitatis. autem est consensus municipiorum coloniarumque provinciae Galliae ut omnes ad auctoritatem huius ordinis maiestatemque populi Romani defendendam conspirasse videantur.

    ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possint rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. enim tuto haberi senatum sine praesidio non posse iudicavistis, tum statuistis etiam intra muros Antoni scelus audaciamque versari.

    ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intellego, non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et fortissimis militibus spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul sed etiam hostis Antonius. si ille consul, fustuarium meruerunt legiones quae consulem reliquerunt, sceleratus Caesar, Brutus nefarius qui contra consulem privato consilio exercitus comparaverunt. autem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum divinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri quidem potest gratia, quis est qui eum hostem non existimet quem qui armis persequantur conservatores rei publicae iudicentur?

    quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem ut maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventute habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicit impurior? obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. ‘Aricina mater.’ Trallianam aut Ephesiam putes dicere. quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotus enim quisque nostrum non est? autem municipium non contemnit is qui Aricinum tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipum honestissimum?

    Voconiae, hinc Atiniae leges; hinc multae sellae curules et patrum memoria et nostra; hinc equites Romani lautissimi et plurimi. si Aricinam uxorem non probas, cur probas Tusculanam? huius sanctissimae feminae atque optimae pater, M. Atius Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae coniugis, bonae feminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numero. illo contemptius qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. ‘avus nobilis.’ Tuditanus nempe ille qui cum palla et cothurnis nummos populo de rostris spargere solebat. hanc contemptionem pecuniae suis reliquisset! nobilitatem generis gloriosam.

    autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis videatur, cum tu eodem materno genere soleas gloriari? porro amentia est eum dicere aliquid de uxorum ignobilitate cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos? hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus qui Aricinae filiam: quos certo scio dignitatis optimarum feminarum non paenitere. etiam Q. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto, nec sentit amens commendationem esse compellationem suam. enim accidere huic adulescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse socium, Antoni furoris inimicum?

    etiam gladiator ausus est scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem! in eum adulescentem hoc scribere audere quem ego et frater meus propter eius suavissimos atque optimos mores praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibusque horis oculis, auribus, complexu tenemus? me isdem edictis nescit laedat an laudet. idem supplicium minatur optimis civibus quod ego de sceleratissimis ac pessimis sumpserim, laudare videtur, quasi imitari velit; cum autem illam pulcherrimi facti memoriam refricat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri putat.

    quid fecit ipse? tot edicta proposuisset, edixit ut adesset senatus frequens a. d. viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit. quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo: ‘quis non adfuerit, hunc existimare omnes poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum auctorem fuisse.’ sunt perdita consilia? an ea quae pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam? quorum consiliorum Caesari me auctorem et hortatorem et esse et fuisse fateor. ille non eguit consilio cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in eo salus et vita optimi cuiusque, libertas populi Romani dignitasque consisteret?

    cum tam atroci edicto nos concitavisset, cur ipse non adfuit? putatis aliqua re tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si illae epulae potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire neglexit: in ante diem iv Kalendas Decembris distulit. in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum ascendit. conrogati et quidem ampli quidam homines sed immemores dignitatis suae. enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. eos tamen ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre: scriptam attulerat consularis quidam sententiam.

    est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicare? erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. igitur Caesar hostis, cur consul nihil refert ad senatum? ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostem confessus sit? in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. in rebus tristissimis quantos excitat risus! edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeret quid dicere vellet adhuc neminem inveni.

    ' contumelia est quam facit dignus.’ quid est dignus? nam etiam malo multi digni, sicut ipse. quam facit is qui cum dignitate est? autem potest esse maior? est porro facere contumeliam? quis sic loquitur?: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publico campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam infatuet mercede publica.

    haec leviora fortasse: illud quaero cur tam mansuetus in senatu fuerit, cum in edictis tam fuisset ferus. enim attinuerat L. Cassio tribuno plebis, fortissimo et constantissimo civi, mortem denuntiare, si in senatum venisset; D. Carfulenum, bene de re publica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere; Ti. Cannutium, a quo erat honestissimis contionibus et saepe et iure vexatus, non templo solum verum etiam aditu prohibere Capitoli? senatus consulto ne intercederent verebatur? supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. id erat periculum, de cuius honore extraordinario cotidie aliquid cogitabamus, ne eius usitatus honos impediretur.

    ne sine causa videretur edixisse ut senatus adesset, cum de re publica relaturus fuisset, adlato nuntio de legione quarta mente concidit, et fugere festinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, cum id factum esset antea numquam. vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! tamen senatus consulta illo ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret.

    igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. idem fecit L. Philippus, vir patre, avo maioribusque suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius; idem fecit Sp. Oppius; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt.

    ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit. sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius, M. Gallius. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. quoque felicem! hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. M. Cusini Sicilia, Q. Cassi Hispania. habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.

    O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! enim haec fugiens fecit, quid faceret insequens? in contione dixerat se custodem fore urbis, seque usque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! urbis an direptor et vexator esset Antonius? quidem se introiturum in urbem dixit exiturumque cum vellet. illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?

    die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. autem id facere non possem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. vero taeterrimam beluam quis ferre potest aut quo modo? est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? his totus vitiis conglutinatus est. apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.

    , quoniam res in id discrimen adducta est utrum ille poenas rei publicae luat an nos serviamus, aliquando, per deos immortalis, patres conscripti, patrium animum virtutemque capiamus, ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominis recuperemus aut mortem servituti anteponamus. quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate: sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit, quae vis quaedam paene fatalis—quae tamen ipsa non tulimus—etiamne huius impuri latronis feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum.

    hic faciet, si poterit, iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit, refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit, ad se ex eis omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica factis reliquas res ad lucrum praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates liberaverit, provincias universas ex imperi populi Romani iure sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curaverit, earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit, populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis populum et magistratus foro excluserit, senatum stiparit armatis, armatos in cella Concordiae, cum senatum haberet, incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus?

    is ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris, consensu veteranorum, virtute legionum, ne fortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. Galliam mutilatum ducit exercitum; cum una legione et ea vacillante L. fratrem exspectat, quo neminem reperire potest sui similiorem. autem ex myrmillone dux, ex gladiatore imperator quas effecit strages, ubicumque posuit vestigium! apothecas, caedit greges armentorum reliquique pecoris quodcumque nactus est; epulantur milites; ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vino; vastantur agri, diripiuntur villae, matres familiae, virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. eadem, quacumque exercitum duxit, fecit M. Antonius.

    vos taeterrimis fratribus portas aperietis, hos umquam in urbem recipietis? non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini? erit tempus hoc amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. ille armis solum sed etiam decretis nostris urgendus est. Magna vis est, magnum numen unum et idem sentientis senatus. refertum forum, populumque Romanum ad spem recuperandae libertatis erectum? qui longo intervallo cum frequentis hic videt nos, tum sperat etiam liberos convenisse.

    ego diem exspectans M. Antoni scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intellegebat ad quod tempus me et meas viris reservarem. enim tum illi caedis a me initium quaerenti respondere voluissem, nunc rei publicae consulere non possem. vero nactus facultatem, nullum tempus, patres conscripti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertate populi Romani et dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem, quod agendum atque faciendum, id non modo non recusem sed etiam appetam atque deposcam. feci dum licuit; intermisi quoad non licuit. non solum licet sed etiam necesse est, nisi servire malumus quam ne serviamus animis armisque decernere.

    immortales nobis haec praesidia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. enim ille urbem opprimere potuisset, statim, si Galliam tenere, paulo post optimo cuique pereundum, reliquis serviendum. igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalis, patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consili principes vos esse aliquando recordamini. date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam esse profitetur. est quod moneam vos. est tam stultus qui non intellegat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis sed ignominiosam etiam et flagitiosam ferendam esse.

    Nostis insolentiam Antoni, nostis amicos, nostis totam domum., petulantibus, impuris, impudicis, aleatoribus, ebriis servire, ea summa miseria est summo dedecore coniuncta. si iam—quod di omen avertant!—fatum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, faciamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus.

    est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. decus et ad libertatem nati sumus: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. diu teximus quid sentiremus; nunc iam apertum est; omnes patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. impii cives—pro caritate rei publicae nimium multi, sed contra multitudinem bene sentientium admodum pauci—quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae potestatem et fortunam dederunt. ea enim praesidia quae habemus iam accedent consules summa prudentia, virtute, concordia, multos mensis de populi Romani libertate commentati atque meditati. auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. autem faciet libertatem servitutis recordatio.

    ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque de summa re publica libere dici possint, de ea re ita censeo uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent operam uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit. edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, propositum sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat;

    quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et fortissimorum amicissimorumque rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica fecisse et facere. ad summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque a ceteris qui provincias obtinent obtineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum successum sit, eosque dare operam ut eae provinciae eique exercitus in senati populique Romani potestate praesidioque rei publicae sint. Cumque opera, virtute, consilio C. Caesaris summoque consensu militum veteranorum, qui eius auctoritatem secuti rei publicae praesidio sunt et fuerunt, a gravissimis periculis populus Romanus defensus sit et hoc tempore defendatur;

    cumque legio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et fortissimo, seseque ad senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit; et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, L. Egnatuleio duce quaestore optimo, civi egregio, senatus auctoritatem populique Romani libertatem defendat ac defenderit, senatui magnae curae esse ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque referantur. placere uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, cum magistratum inissent, si eis videretur, primo quoque tempore de his rebus ad hunc ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua videretur.

    vestrum incredibilis, Quirites, contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et spem recuperandae. animus mihi quidem numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. si id ante facere conatus essem, nunc facere non possem. enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius.

    vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostem esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est.

    , laudo vos, Quirites, quod gratissimis animis prosequimini nomen clarissimi adulescentis vel pueri potius; sunt enim facta eius immortalitatis, nomen aetatis. memini, multa audivi, multa legi, Quirites: nihil ex omnium saeculorum memoria tale cognovi: qui cum servitute premeremur, in dies malum cresceret, praesidi nihil haberemus, capitalem et pestiferum a Brundisio tum M. Antoni reditum timeremus, hoc insperatum omnibus consilium, incognitum certe ceperit, ut exercitum invictum ex paternis militibus conficeret Antonique furorem crudelissimis consiliis incitatum a pernicie rei publicae averteret.

    est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium Romanorum quos Suessae, quos Brundisi occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaret. autem praesidium erat salutis libertatisque vestrae, si C. Caesaris fortissimorum sui patris militum exercitus non fuisset? de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur.

    decreto quis non perspicit hostem esse Antonium iudicatum? enim possumus appellare eum contra quem qui exercitus ducunt, eis senatus arbitratur singularis exquirendos honores?? legio Martia, quae mihi videtur divinitus ab eo deo traxisse nomen a quo populum Romanum generatum accepimus, non ipsa suis decretis prius quam senatus hostem iudicavit Antonium? si ille non hostis, hos qui consulem reliquerunt hostis necesse est iudicemus. et loco, Quirites, reclamatione vestra factum pulcherrimum Martialium comprobavistis: qui se ad senatus auctoritatem, ad libertatem vestram, ad universam rem publicam contulerunt, hostem illum et latronem et parricidam patriae reliquerunt.

    solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorum civium atque optimorum. legionis legio quarta imitata virtutem, duce L. Egnatuleio, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium.

    arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis.? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda.? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edicto perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? et vere negatis, Quirites. enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi Romani vel constituendam vel recipiendam.

    igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? provincia; exercitu obsistit; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. igitur utrum horum sit dubitare possumus? ut vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderet. A quo defenderet? ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio?

    laudatur provincia Gallia meritoque ornatur verbis amplissimis ab senatu quod resistat Antonio. si consulem illa provincia putaret neque eum reciperet, magno scelere se astringeret: omnes enim in consulis iure et imperio debent esse provinciae. hoc D. Brutus imperator, consul designatus, natus rei publicae civis; negat Gallia, negat cuncta Italia, negat senatus, negatis vos. illum igitur consulem nisi latrones putant? ne ei quidem ipsi, quod loquuntur, id sentiunt nec ab iudicio omnium mortalium, quamvis impii nefariique sint, sicut sunt, dissentire possunt. spes rapiendi atque praedandi occaecat animos eorum quos non bonorum donatio, non agrorum adsignatio, non illa infinita hasta satiavit; qui sibi urbem, qui bona et fortunas civium ad praedam proposuerunt; qui, dum hic sit quod rapiant, quod auferant, nihil sibi defuturum arbitrantur; quibus M. Antonius —o di immortales, avertite et detestamini, quaeso, hoc omen!—urbem se divisurum esse promisit.

    vero, Quirites, ei ut precamini eveniat atque huius amentiae poena in ipsum familiamque eius recidat! ita futurum esse confido. enim non solum homines sed etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis di immortales nobis futura praedicunt, ita sunt aperte pronuntiata ut et illi poena et nobis libertas appropinquet; sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare possimus?

    est, Quirites, ut vos in ista sententia quam prae vobis fertis perseveretis. igitur ut imperatores instructa acie solent, quamquam paratissimos milites ad proeliandum videant, ut eos tamen adhortentur, sic ego vos ardentis et erectos ad libertatem recuperandam cohortabor. est vobis, Quirites, cum eo hoste certamen cum quo aliqua pacis condicio esse possit. enim ille servitutem vestram, ut antea, sed iam iratus sanguinem concupiscit. ei ludus videtur esse iucundior quam cruor, quam caedes, quam ante oculos trucidatio civium.

    est vobis res, Quirites, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. enim illim emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iam habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. in causam, Quirites, ut facitis. maior consensus vester in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.

    mortem quidem natura omnibus proposuit; crudelitatem mortis et dedecus virtus propulsare solet, quae propria est Romani generis et seminis. retinete, quaeso, Quirites, quam vobis tamquam hereditatem maiores vestri reliquerunt. Alia omnia falsa, incerta sunt, caduca, mobilia: virtus est una altissimis defixa radicibus, quae numquam vi ulla labefactari potest, numquam demoveri loco. maiores vestri primum universam Italiam devicerunt, deinde Karthaginem exciderunt, Numantiam everterunt, potentissimos reges, bellicosissimas gentis in dicionem huius imperi redegerunt.

    maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?

    igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. quod se similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria inferior. cum exercitum nullum habuisset, repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.

    quantum cura, labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio, conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.

    umquam longius his Kalendis Ianuariis mihi visum est, patres conscripti: quod idem intellegebam per hos dies uni cuique vestrum videri. enim bellum cum re publica gerunt, hunc diem non exspectabant; nos autem, tum cum maxime consilio nostro subvenire communi saluti oporteret, in senatum non vocabamur. querelam praeteritorum dierum sustulit oratio consulum, qui ita locuti sunt ut magis exoptatae Kalendae quam serae esse videantur. ut oratio consulum animum meum erexit spemque attulit non modo salutis conservandae verum etiam dignitatis pristinae recuperandae, sic me perturbasset eius sententia qui primus rogatus est, nisi vestrae virtuti constantiaeque confiderem.

    enim dies vobis, patres conscripti, inluxit, haec potestas data est ut quantum virtutis, quantum constantiae, quantum gravitatis in huius ordinis consilio esset, populo Romano declarare possetis. qui dies nudius tertius decimus fuerit, quantus consensus vestrum, quanta virtus, quanta constantia; quantam sitis a populo Romano laudem, quantam gloriam, quantam gratiam consecuti. illo die, patres conscripti, ea constituistis ut vobis iam nihil sit integrum nisi aut honesta pax aut bellum necessarium.

    volt M. Antonius? arma deponat, roget, deprecetur. aequiorem reperiet quam me cui, dum se civibus impiis commendat, inimicus quam amicus esse maluit. est profecto quod possit dari bellum gerenti; erit fortasse aliquid quod concedi possit roganti; legatos vero ad eum mittere de quo gravissimum et severissimum iudicium nudius tertius decimus feceritis, non iam levitatis est, sed, ut quod sentio dicam, dementiae. duces eos laudavistis qui contra illum bellum privato consilio suscepissent; deinde milites veteranos qui, cum ab Antonio in colonias essent deducti, illius beneficio libertatem populi Romani anteposuerunt.

    ? legio Martia: quid? quarta, cur laudantur? si enim consulem suum reliquerunt, vituperandae sunt; si inimicum rei publicae, iure laudantur. cum consules nondum haberetis, decrevistis ut et de praemiis militum et de honoribus imperatorum primo quoque tempore referretur. eodem tempore praemia constituere eis qui contra Antonium arma ceperint et legatos ad Antonium mittere? ut iam pudendum sit honestiora decreta esse legionum quam senatus: si quidem legiones decreverunt senatum defendere contra Antonium, senatus decernit legatos ad Antonium. Vtrum hoc est confirmare militum animos an debilitare virtutem?

    dies duodecim profecerunt ut, quem nemo praeter Cotylonem inventus sit qui defenderet, is habeat iam patronos etiam consularis? utinam omnes ante me sententiam rogarentur!—quamquam suspicor quid dicturi sint quidam eorum, qui post me rogabuntur—facilius contra dicerem si quid videretur. enim opinio decreturum aliquem M. Antonio illam ultimam Galliam quam Plancus obtinet. est aliud omnia ad bellum civile hosti arma largiri, primum nervos belli, pecuniam infinitam qua nunc eget, deinde equitatum quantum velit? dico?, credo, gentis barbaras secum adducere. qui non videt, excors, qui cum videt decernit, impius est.

    civem sceleratum et perditum Gallorum et Germanorum pecunia, peditatu, equitatu, copiis instrues? istae excusationes sunt: ‘amicus est.’ patriae prius. ‘cognatus.’ potest cognatio propior ulla esse quam patriae in qua parentes etiam continentur? ‘pecuniam tribuit.’ videre qui id audeat dicere. autem agatur cum aperuero, facile erit statuere quam sententiam dicatis aut quam sequamini. utrum M. Antonio facultas detur opprimendae rei publicae, caedis faciendae bonorum, urbis, agrorum suis latronibus condonandi, populum Romanum servitute opprimendi, an horum ei facere nihil liceat. quid agatis. ‘non cadunt haec in Antonium.'

    ne Cotylo quidem dicere auderet. enim in eum non cadit qui, cuius acta se defendere dicit, eius eas leges pervertit quas maxime laudare poteramus? paludes siccare voluit; hic omnem Italiam moderato homini, L. Antonio, dividendam dedit.? hanc legem populus Romanus accepit? quid? per auspicia ferri potuit? augur verecundus sine conlegis de auspiciis. illa auspicia non egent interpretatione augurum; Iove enim tonante cum populo agi non esse fas quis ignorat? plebis tulerunt de provinciis contra acta C. Caesaris: ille biennium, hi sexennium. hanc legem populus Romanus accepit? quid? promulgata fuit? quid? non ante lata quam scripta est? quid? non ante factum vidimus quam futurum quisquam est suspicatus? Vbi lex Caecilia et Didia, ubi promulgatio trinum nundinum, ubi poena recenti lege Iunia et Licinia? hae leges esse ratae sine interitu legum reliquarum? potestas in forum insinuandi fuit? porro illa tonitrua, quae tempestas! ut, si auspicia M. Antonium non moverent, sustinere tamen eum ac ferre posse tantam vim tempestatis, imbris, turbinum mirum videretur. legem igitur se augur dicit tulisse non modo tonante Iove sed prope caelesti clamore prohibente, hanc dubitabit contra auspicia latam confiteri?

    ? quod cum eo conlega tulit quem ipse fecit sua nuntiatione vitiosum, nihilne ad auspicia bonus augur pertinere arbitratus est? auspiciorum nos fortasse erimus interpretes qui sumus eius conlegae: num ergo etiam armorum interpretes quaerimus? omnes fori aditus ita saepti ut, etiam si nemo obstaret armatus, tamen nisi saeptis revolsis introiri in forum nullo modo posset; sic vero erant disposita praesidia ut quo modo hostium aditus urbe prohibentur castellis et operibus, ita ab ingressione fori populum tribunosque plebis propulsari videres.

    de causis eas leges quas M. Antonius tulisse dicitur omnis censeo per vim et contra auspicia latas eisque legibus populum non teneri. quam legem de actis Caesaris confirmandis deve dictatura in perpetuum tollenda deve coloniis in agros deducendis tulisse M. Antonius dicitur, easdem leges de integro ut populum teneant salvis auspiciis ferri placet. enim res bonas vitiose per vimque tulerit, tamen eae leges non sunt habendae, omnisque audacia gladiatoris amentis auctoritate nostra repudianda est.

    vero dissipatio pecuniae publicae ferenda nullo modo est per quam sestertium septiens miliens falsis perscriptionibus donationibusque avertit, ut portenti simile videatur tantam pecuniam populi Romani tam brevi tempore perire potuisse.? illi tot immanes quaestus ferendine quos M. Antoni exhausit domus? falsa vendebat, regna, civitates, immunitates in aes accepta pecunia iubebat incidi. se ex commentariis C. Caesaris, quorum ipse auctor erat, agere dicebat. in interiore aedium parte totius rei publicae nundinae; mulier sibi felicior quam viris auctionem provinciarum regnorumque faciebat; restituebantur exsules quasi lege sine lege; quae nisi auctoritate senatus rescinduntur, quoniam ingressi in spem rei publicae recuperandae sumus, imago nulla liberae civitatis relinquetur.

    solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceret, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquam facta ad aerarium deferebantur. turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerum falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. rebus tanta pecunia una in domo coacervata est ut, si hoc genus pecuniae iure redigatur, non sit pecunia rei publicae defutura. etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. quo nos fefellit. et manipularis et iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!

    animus apud consilium illud pro reo dicere! Cydam amo Cretensem, portentum insulae, hominem audacissimum et perditissimum. fac non esse: num Latine scit? num est ex iudicum genere et forma? num, quod maximum est, leges nostras moresve novit? num denique homines? enim Creta vobis notior quam Roma Cydae. autem et notatio iudicum etiam in nostris civibus haberi solet; Cortynium vero iudicem quis novit aut quis nosse potuit? Lysiaden Atheniensem plerique novimus; est enim Phaedri, philosophi nobilis, filius; homo praeterea festivus, ut ei cum M'. Curio consessore eodemque conlusore facillime possit convenire.

    igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? Atheniensium antiquissimas leges negleget? porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. ad modum ad hunc reus adleget, quo modo accedat? natio est. Athenienses misericordes. ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidie facit. item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.

    ille demens iudices legisset, horum nomina ad aerarium detulisset, his magnam partem rei publicae credidisset, si ullam speciem rei publicae cogitavisset? ego de notis iudicibus dixi: quos minus nostis nolui nominare: saltatores, citharistas, totum denique comissationis Antonianae chorum in tertiam decuriam iudicum scitote esse coniectum. causam cur lex tam egregia tamque praeclara maximo imbri, tempestate, ventis, procellis, turbinibus, inter fulmina et tonitrua ferretur, ut eos iudices haberemus quos hospites habere nemo velit. magnitudo, conscientia maleficiorum, direptio eius pecuniae cuius ratio in aede Opis confecta est hanc tertiam decuriam excogitavit; nec ante turpes iudices quaesiti quam honestis iudicibus nocentium salus desperata est.

    illud os, illam impuritatem caeni fuisse ut hos iudices legere auderet! quorum lectione duplex imprimeretur rei publicae dedecus: unum, quod tam turpes iudices essent; alterum, quod patefactum cognitumque esset quam multos in civitate turpis haberemus. ergo et reliquas eius modi leges, etiam si sine vi salvis auspiciis essent rogatae, censerem tamen abrogandas: nunc vero cur abrogandas censeam, quas iudico non rogatas?

    illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbem palam secum habuerit armatos? quod neque reges nostri fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.

    hanc pestem agmen armatorum sequebatur; Crassicius,, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditu, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; de templo carcerem fieri; opertis valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere.

    nisi venirem Kalendis Septembribus, etiam fabros se missurum et domum meam disturbaturum esse dixit. Magna res, credo, agebatur: de supplicatione referebat. postridie: ipse non venit. sum de re publica, minus equidem libere quam mea consuetudo, liberius tamen quam periculi minae postulabant. ille homo vehemens et violentus, qui hanc consuetudinem libere dicendi excluderet—fecerat enim hoc idem maxima cum laude L. Piso xxx diebus ante —inimicitias mihi denuntiavit; adesse in senatum iussit a. d. xiii. Kalendas Octobris. interea xvii dies de me in Tiburtino Scipionis declamitavit, sitim quaerens; haec enim ei causa esse declamandi solet.

    is dies quo me adesse iusserat, venisset, tum vero agmine quadrato in aedem Concordiae venit atque in me absentem orationem ex ore impurissimo evomuit. die, si per amicos mihi cupienti in senatum venire licuisset, caedis initium fecisset a me; sic enim statuerat; cum autem semel gladium scelere imbuisset, nulla res ei finem caedendi nisi defetigatio et satietas attulisset. aderat Lucius frater, gladiator Asiaticus, qui myrmillo Mylasis depugnarat; sanguinem nostrum sitiebat, suum in illa gladiatoria pugna multum profuderat. pecunias vestras aestimabat; possessiones notabat et urbanas et rusticas; huius mendicitas aviditate coniuncta in fortunas nostras imminebat; dividebat agros quibus et quos volebat; nullus aditus erat privato, nulla aequitatis deprecatio. quisque habebat possessor quantum reliquerat divisor Antonius.

    quamquam, si leges inritas feceritis, rata esse non possunt, tamen separatim suo nomine notanda censeo, iudicandumque nullos vii viros fuisse, nihil placere ratum esse quod ab eis actum diceretur. M. vero Antonium quis est qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem?

    autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassent, domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletium qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsit.

    ille furens infesta iam patriae signa a Brundisio inferebat; cum C. Caesar deorum immortalium beneficio, divina animi, ingeni, consili magnitudine, quamquam sua sponte eximiaque virtute, tamen approbatione auctoritatis meae colonias patris adiit, veteranos milites convocavit, paucis diebus exercitum fecit, incitatos latronum impetus retardavit. vero quam legio Martia ducem praestantissimum vidit, nihil egit aliud nisi ut aliquando liberi essemus; quam est imitata quarta legio. ille nuntio audito cum senatum vocasset adhibuissetque consularem qui sua sententia C. Caesarem hostem iudicaret, repente concidit.

    autem neque sacrificiis sollemnibus factis neque votis nuncupatis non profectus est, sed profugit paludatus. quo? provinciam firmissimorum et fortissimorum civium qui illum, ne si ita quidem venisset ut nullum bellum inferret, ferre potuissent, impotentem, iracundum, contumeliosum, superbum, semper poscentem, semper rapientem, semper ebrium. ille cuius ne pacatam quidem nequitiam quisquam ferre posset bellum intulit provinciae Galliae; circumsedet Mutinam, firmissimam et splendidissimam populi Romani coloniam; oppugnat D. Brutum, imperatorem, consulem designatum, civem non sibi, sed nobis et rei publicae natum.

    Hannibal hostis, civis Antonius? ille fecit hostiliter quod hic non aut fecerit aut faciat aut moliatur et cogitet? iter Antoniorum quid habuit nisi depopulationes, vastationes, caedis, rapinas? quas non faciebat Hannibal, quia multa ad usum suum reservabat: at hi, qui in horam viverent, non modo de fortunis et de bonis civium, sed ne de utilitate quidem sua cogitaverunt.

    hunc, di boni! legatos mitti placet? Norunt isti homines formam rei publicae, iura belli, exempla maiorum, cogitant quid populi Romani maiestas, quid senatus severitas postulet? decernis?, ut deprecere, contemnet; si, ut imperes, non audiet; denique quamvis severa legatis mandata dederimus, nomen ipsum legatorum hunc quem videmus populi Romani restinguet ardorem, municipiorum atque Italiae franget animos. Vt omittam haec quae magna sunt, certe ista legatio moram et tarditatem adferet bello.

    dicant quod quosdam audio dicturos: ‘proficiscantur: bellum nihilo minus paretur,’ tamen legatorum nomen ipsum et animos molliet et belli celeritatem morabitur. momentis, patres conscripti, maximae inclinationes temporum fiunt, cum in omni casu rei publicae tum in bello et maxime civili quod opinione plerumque et fama gubernatur. quaeret quibuscum mandatis legatos miserimus: nomen ipsum legationis ultro missae timoris esse signum videbitur. a Mutina, desinat oppugnare Brutum, decedat ex Gallia; non est verbis rogandus, cogendus est armis.

    enim ad Hannibalem mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat olim senatus P. Valerium Flaccum et Q. Baebium Tampilum —qui, si Hannibal non pareret, Carthaginem ire iussi sunt: nostros quo iubemus ire, si non paruerit Antonius?—ad nostrum civem mittimus, ne imperatorem, ne coloniam populi Romani oppugnet. vero? hoc per legatos rogandum est? interest, per deos immortalis, utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum, coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. ad eum legati missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis hostibus, nostris sociis. simile tandem? ad civem mittimus ne imperatorem populi Romani, ne exercitum, ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur, ne sit hostis.

    , si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? diem xiii. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastis eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit, tum milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. Bruti, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastis, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastis.

    igitur illo die aliud egistis nisi ut hostem iudicaretis Antonium? vestris decretis aut ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine dolore summo videbitis? illum a re publica, distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. si legatis paruerit Romamque redierit, num umquam perditis civibus vexillum quo concurrant defuturum putatis? hoc minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem. parebit ille legatis. Novi hominis insaniam, adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille est deditus.

    Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre depugnarit, familiam ducit. per se ipse sanus, quod numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est adhuc bellum tractum nisi ex retardatione et mora? Vt primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam libere senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur. die primum convocati sumus, adfui ipse, cum designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam decuit—nec enim ante potui —sed tamen si ex eo tempore dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.

    malum nascens facile opprimitur: inveteratum fit plerumque robustius. tum exspectabantur Kalendae Ianuariae, fortasse non recte. praeterita omittamus: etiamne hanc moram, dum proficiscantur legati, dum revertantur? quorum exspectatio dubitationem belli adfert. autem dubio quod potest studium esse dilectus?

    ob rem, patres conscripti, legatorum mentionem nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendam; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam tota.

    si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. partium? victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. vero bellum non est ex dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionem distributae.

    epistulam Antoni quam ad quendam vii virum, capitalem hominem, conlegam suum, miserat. ‘concupiscas tu videris: quod concupiveris certe habebis.’ ad quem legatos mittamus, cui bellum moremur inferre: qui ne sorti quidem fortunas nostras destinavit, sed libidini cuiusque nos ita addixit ut ne sibi quidem quicquam integrum quod non alicui promissum iam sit reliquerit. hoc, patres conscripti, bello, inquam, decertandum est, idque confestim; legatorum tarditas repudianda est.

    ne multa nobis cotidie decernenda sint, consulibus totam rem publicam commendandam censeo eisque permittendum ut rem publicam defendant provideantque ne quid res publica detrimenti accipiat, censeoque ut eis qui in exercitu M. Antoni sunt ne sit ea res fraudi, si ante Kalendas Februarias ab eo discesserint. si censueritis, patres conscripti, brevi tempore libertatem populi Romani auctoritatemque vestram recuperabitis. autem lenius agetis, tamen eadem, sed fortasse serius decernetis. re publica quoad rettulistis satis decrevisse videor.

    res est de honoribus: de quibus deinceps intellego esse dicendum. qui ordo in sententiis rogandis servari solet, eundem tenebo in viris fortibus honorandis. A Bruto igitur, consule designato, more maiorum capiamus exordium. ut superiora omittam, quae sunt maxima illa quidem sed adhuc hominum magis iudiciis quam publice laudata, quibusnam verbis eius laudes huius ipsius temporis consequi possumus? enim ullam mercedem tanta virtus praeter hanc laudis gloriaeque desiderat; qua etiam si careat, tamen sit se ipsa contenta: quamquam in memoria gratorum civium tamquam in luce posita laetetur. igitur iudici testimonique nostri tribuenda Bruto est.

    ob rem his verbis, patres conscripti, senatus consultum faciendum censeo: ‘cum D. Brutus, imperator, consul designatus, provinciam Galliam in senatus populique Romani potestate teneat, cumque exercitum tantum tam brevi tempore summo studio municipiorum coloniarumque provinciae Galliae, optime de re publica meritae merentisque, conscripserit, compararit, id eum recte et ordine exque re publica fecisse, idque D. Bruti praestantissimum meritum in rem publicam senatui populoque Romano gratum esse et fore: itaque senatum populumque Romanum existimare, D. Bruti imperatoris, consulis designati, opera, consilio, virtute incredibilique studio et consensu provinciae Galliae rei publicae difficillimo tempore esse subventum.'

    tanto merito Bruti, patres conscripti, tantoque in rem publicam beneficio quis est tantus honos qui non debeatur? si M. Antonio patuisset Gallia, si oppressis municipiis et coloniis imparatis in illam ultimam Galliam penetrare potuisset, quantus rei publicae terror impenderet?, credo, homo amentissimus atque in omnibus consiliis praeceps et devius non solum cum exercitu suo sed etiam cum omni immanitate barbariae bellum inferre nobis, ut eius furorem ne Alpium quidem muro cohibere possemus. igitur habenda gratia est D. Bruto qui illum, nondum interposita auctoritate vestra, suo consilio atque iudicio, non ut consulem recepit, sed ut hostem arcuit Gallia seque obsideri quam hanc urbem maluit. ergo huius tanti facti tamque praeclari decreto nostro testimonium sempiternum; Galliaque quae semper praesidet atque praesedit huic imperio libertatique communi merito vereque laudetur, quod se suasque viris non tradidit, sed opposuit Antonio.

    etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam meritis decernendos honores quam amplissimos censeo. ille populum Romanum liberum voluit maximumque signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis, quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa quae tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset. vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat oratio.

    enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cum bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordia id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducere? si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperi populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius.

    omnia mihi videntur deorum immortalium iudicio expiata. Pompeio rei publicae conservato. ob causam iustam atque magnam et quod periculosissimum civile bellum maximumque humanitate et sapientia sua M. Lepidus ad pacem concordiamque convertit, senatus consultum his verbis censeo perscribendum: ‘cum a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, saepe numero res publica et bene et feliciter gesta sit, populusque Romanus intellexerit ei dominatum regium maxime displicere, cumque eius opera, virtute, consilio singularique clementia et mansuetudine bellum acerbissimum civile sit restinctum,

    Sextusque Pompeius, Gnaei filius, Magnus, huius ordinis auctoritate ab armis discesserit et a M. Lepido imperatore, pontifice maximo, summa senatus populique Romani voluntate civitati restitutus sit, senatum populumque Romanum pro maximis plurimisque in rem publicam M. Lepidi meritis magnam spem in eius virtute, auctoritate, felicitate reponere oti, pacis, concordiae, libertatis, eiusque in rem publicam meritorum senatum populumque Romanum memorem fore, eique statuam equestrem inauratam in rostris aut quo alio loco in foro vellet ex huius ordinis sententia statui placere.’ honos, patres conscripti, mihi maximus videtur, primum quia iustus est; non enim solum datur propter spem temporum reliquorum sed pro amplissimis meritis redditur; nec vero cuiquam possumus commemorare hunc honorem a senatu tributum iudicio senatus soluto et libero.

    ad C. Caesarem, patres conscripti, qui nisi fuisset, quis nostrum esse potuisset? ad urbem a Brundisio homo impotentissimus, ardens odio, animo hostili in omnis bonos cum exercitu Antonius. huius audaciae et sceleri poterat opponi? ullos duces habebamus, non copias; nullum erat consilium publicum, nulla libertas; dandae cervices erant crudelitati nefariae; fugam quaerebamus omnes, quae ipsa exitum non habebat.

    tum nobis, quis populo Romano obtulit hunc divinum adulescentem deus? qui, cum omnia ad perniciem nostram pestifero illi civi paterent, subito praeter spem omnium exortus prius confecit exercitum quem furori M. Antoni opponeret quam quisquam hoc eum cogitare suspicaretur. Magni honores habiti Cn. Pompeio, cum esset adulescens, et quidem iure. enim rei publicae, sed aetate multo robustior et militum ducem quaerentium studio paratior et in alio genere belli. enim omnibus Sullae causa grata. multitudo proscriptorum, tot municipiorum maximae calamitates.

    Caesar autem annis multis minor veteranos cupientis iam requiescere armavit; eam complexus est causam quae esset senatui, quae populo, quae cunctae Italiae, quae dis hominibusque gratissima. Pompeius ad L. Sullae maximum imperium victoremque exercitum accessit: Caesar se ad neminem adiunxit, ipse princeps exercitus faciendi et praesidi comparandi fuit. adversariorum partibus agrum Picenum habuit inimicum: hic ex Antoni amicis sed amicioribus libertatis contra Antonium confecit exercitum. opibus Sulla regnavit: huius praesidio Antoni dominatus oppressus est.

    igitur imperium Caesari sine quo res militaris administrari, teneri exercitus, bellum geri non potest: sit pro praetore eo iure quo qui optimo. honos quamquam est magnus illi aetati, tamen ad necessitatem rerum gerendarum, non solum ad dignitatem valet. illa quaeramus quae vix hodierno die consequemur. saepe spero fore huius adulescentis ornandi et nobis et populo Romano potestatem;

    hoc autem tempore ita censeo decernendum: ‘quod C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio Martia quartaque summo studio optimoque in rem publicam consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam, libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit, ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque loco praetorio dicere, eiusque rationem, quemcumque magistratum petet, ita haberi ut haberi per leges liceret, si anno superiore quaestor fuisset.’ est enim, patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essent petitionis inter aequalis. saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta est.

    vero apud antiquos Rulli, Decii, Corvini multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. Flamininus admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerint, nomen ornarint.? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio et tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. quo iudicari potest virtutis esse quam aetatis cursum celeriorem. quod ei qui Caesari invident simulant se timere, ne verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur.

    natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carum haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimus! cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus carus est, tum optimo cuique carissimus. hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt.

    igitur singularem prudentiam admiramur, eius stultitiam timemus? enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et lubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae? hoc vidit puer: si aetate processerit, non videbit? ‘est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus.’ iste timor esse debet. Caesar inimicitias rei publicae condonavit; hanc sibi iudicem constituit, hanc moderatricem omnium consiliorum atque factorum. enim ad rem publicam accessit ut eam confirmaret, non ut everteret. habeo cognitos sensus adulescentis. est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius.

    ob rem ab eo non modo nihil timere sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo qui ad D. Brutum obsidione liberandum profectus sit timere ne memoria maneat domestici doloris quae plus apud eum possit quam salus civitatis. etiam obligare fidem meam, patres conscripti, vobis populoque Romano reique publicae; quod profecto, cum me nulla vis cogeret, facere non auderem pertimesceremque in maxima re periculosam opinionem temeritatis., recipio, spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper fore civem qualis hodie sit qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.

    cum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum habebo. vero de L. Egnatuleio, fortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitror; sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae esset: ob eam causam placere uti L. Egnatuleio triennio ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. quo, patres conscripti, non tantum commodum tribuitur L. Egnatuleio quantus honos: in tali enim re satis est nominari.

    exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernendum: ‘senatui placere, militibus veteranis qui Caesaris pontificis pro praetore auctoritatem secuti libertatem populi Romani auctoritatemque huius ordinis defenderint atque defendant ipsis liberisque eorum militiae vacationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, cognoscerent qui ager eis coloniis esset quo milites veterani deducti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur; de agro Campano separatim cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et eis militibus qui de legione secunda, tricesima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules venissent suaque nomina edidissent, quod eis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et fuerit, vacationem militiae ipsis liberisque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Italicumque: easque legiones bello confecto missas fieri placere; quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. Caesar, pontifex, pro praetore pollicitus sit, tantam dari placere; utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, rationem agri haberent qui sine iniuria privatorum dividi posset, eisque militibus, legioni Martiae et legioni quartae ita darent, adsignarent ut quibus militibus amplissime dati, adsignati essent.’ ad ea omnia, consules, de quibus rettulistis: quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea quae tempus et necessitas flagitat. autem opus est: qua si essemus usi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemus.

    vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in senatu, quae fuerit cuiusque sententia. enim ex Kalendis Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus quidem illa severe quam decuit, non tamen omnino dissolute. est adlata bello, non causa sublata. ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis nosse possitis. fortissimis optimisque consulibus Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex eo quod a. d. xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.

    die primum, Quirites, fundamenta sunt iacta rei publicae: fuit enim longo intervallo ita liber senatus ut vos aliquando liberi essetis. quidem tempore, etiam si ille dies vitae finem mihi adlaturus esset, satis magnum ceperam fructum, cum vos universi una mente atque voce iterum a me conservatam esse rem publicam conclamastis. vestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in senatum ut meminissem quam personam impositam a vobis sustinerem. bellum nefarium inlatum rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi, hominemque audacissimum qui multis nefariis rebus ante commissis hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam vestram fidissimam fortissimamque obsideret, bello censui persequendum: tumultum esse decrevi; iustitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent.

    haec sententia, Quirites, sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur.

    , Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. quem enim legatos? ad eumne qui pecunia publica dissipata atque effusa per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit; ab eis relictus cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat? vobis potest cum hoc gladiatore condicionis, aequitatis, legationis esse communitas?

    , Quirites, non est illa legatio, sed denuntiatio belli, nisi paruerit: ita enim est decretum ut si legati ad Hannibalem mitterentur. enim qui nuntient ne oppugnet consulem designatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. vero huic denuntiationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in vestra potestate sit qui in sua numquam fuerit! enim ille umquam arbitrio suo fecit? eo tractus est quo libido rapuit, quo levitas, quo furor, quo vinolentia; semper eum duo dissimilia genera tenuerunt, lenonum et latronum; ita domesticis stupris, forensibus parricidiis delectatur ut mulieri citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano.

    , quod paulo ante feci in senatu, faciam apud vos., denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam obsessurum, dilectus qua possit habiturum. est enim ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. ille id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra flumen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam cc milia admoveret? denuntiationi ille pareat, ille se fluvio Rubicone et cc milibus circumscriptum esse patiatur?

    is est Antonius; nam si esset, non commisisset ut ei senatus tamquam Hannibali initio belli Punici denuntiaret ne oppugnaret Saguntum. vero ita avocatur a Mutina ut ab urbe tamquam pestifera flamma arceatur, quam habet ignominiam, quod iudicium senatus! quid, quod a senatu dantur mandata legatis ut D. Brutum milites que eius adeant eisque demonstrent summa in rem publicam merita beneficiaque eorum grata esse senatui populoque Romano eisque eam rem magnae laudi magnoque honori fore? censetis Antonium introire Mutinam legatos, exire inde tuto? patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impudentiam, novi audaciam.

    vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. cum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus: habet atrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morae! cum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. est D. Bruto, omnes undique copiae conligendae; moram exhibere ullam in tali cive liberando sine scelere non possumus.

    ille non potuit, si Antonium consulem, si Galliam Antoni provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine, quoad magistratum iniret, sententiam dicere?

    quid negoti fuit? cum se Brutum esse meminisset vestraeque libertati natum, non otio suo, quid egit aliud nisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium? hunc utrum legatos an legiones ire oportebat? praeterita omittamus: properent legati, quod video esse facturos; vos saga parate. enim ita decretum ut, si ille auctoritati senatus non paruisset, ad saga iretur. Ibitur; non parebit: nos amissos tot dies rei gerendae queremur.

    metuo, Quirites, ne, cum audierit Antonius, me hoc et in senatu et in contione confirmasse, numquam illum futurum in senatus potestate, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. faciet; non invidebit huic meae gloriae; malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari.

    ? ipse si velit, num etiam Lucium fratrem passurum arbitramur? quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, cum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. ab hoc myrmillone Asiatico senatus mandata, legatorum verba audientur? enim secerni a fratre poterit, tanta praesertim auctoritate. hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Trebellius, pluris quam T. Plancus, quam Extitius, adolescens nobilis. Plancum quidem, qui omnibus sententiis maximo vestro plausu condemnatus nescio quo modo se coniecit in turbam atque ita maestus rediit ut retractus, non reversus videretur, sic contemnit tamquam si illi aqua et igni interdictum sit: aliquando negat ei locum esse oportere in curia qui incenderit curiam.

    Trebellium valde iam diligit: oderat tum, cum ille tabulis novis adversabatur; iam fert in oculis, postea quam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non posse. enim vos arbitror, Quirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebelli convenire. O!—hoc enim opinor Trebellium sumpsisse cognomen—quae potest esse maior fides quam fraudare creditores, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma? Vbi plausus ille in triumpho est, saepe ludis, ubi aedilitas delata summo studio bonorum? est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia sceleste.

    redeo ad amores deliciasque vestras, L. Antonium, qui vos omnis in fidem suam recepit.? quisnam est vestrum qui tribum non habeat? nemo. illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. reclamatis? illam a sinistra equestrem statuam inauratam, in qua quid inscriptum est? ‘Qvinqve et triginta tribvs patrono.’ Romani igitur est patronus L. Antonius. quidem illi pestem! clamori enim vestro adsentior. modo hic latro quem clientem habere nemo velit sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis fuit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium patronum dicere auderet?

    foro L. Antoni statuam videmus, sicut illam Q. Tremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem! sibi sumpsit, quia Mylasis myrmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum? quonam modo istum ferre possemus, si in hoc foro spectantibus vobis depugnasset? haec una statua. ab equitibus Romanis equo publico: qui item ascribunt, ‘patrono.’ umquam iste ordo patronum adoptavit? quemquam, debuit me. me omitto; quem censorem, quem imperatorem? eis divisit. O sordidos qui acceperint, improbum qui dederit!

    etiam tribuni militares qui in exercitu Caesaris bis fuerunt. est iste ordo? fuerunt multis in legionibus per tot annos. Eis quoque divisit Semurium. Martius restabat, nisi prius cum fratre fugisset. haec agrorum adsignatio paulo ante, Quirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi senatoris, sententia dissoluta est: huic enim adsensi vii virum acta sustulimus. beneficia Nuculae; friget patronus Antonius. possessores animo aequiore discedent: nullam impensam fecerant; nondum instruxerant, partim quia non confidebant, partim quia non habebant.

    illa statua palmaris de qua, si meliora tempora essent, non possem sine risu dicere: L. Antonio a Iano medio patrono.? Ianus medius in L. Antoni clientela est? umquam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum ferret expensum? nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus; quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare.

    autem vos hortor, Quirites, ut, etiam si melius aliud fuit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. detracta de causa est; boni tamen aliquid accessit ad causam.

    enim legati renuntiarint quod certe renuntiabunt, non in vestra potestate, non in senatus esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet? enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plures quam re publica dignum est, qui ita loquantur: ‘legatos quidem exspectabimus?’ certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa publica. etiam, ut confitear vobis, Quirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, saga sumi iuberet. viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vituperari.

    , Quirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. cum redierint, si pacem adferent, cupidum me; si bellum, providum iudicatote. ego non provideam meis civibus, non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute cogitem? enim non debeo vobis, Quirites, quem vos a se ortum hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis? ingratus sum? minus? qui partis honoribus eosdem in foro gessi labores quos petendis. in re publica? exercitatior? qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus. ob rem.

    Quirites, consilio quantum potero, labore plus paene quam potero, excubabo vigilaboque pro vobis. quis est civis, praesertim hoc gradu quo me vos esse voluistis, tam oblitus benefici vestri, tam immemor patriae, tam inimicus dignitati suae quem non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus? magnasque habui consul contiones, multis interfui: nullam umquam vidi tantam quanta nunc vestrum est. Vnum sentitis omnes, unum studetis, M. Antoni conatus avertere a re publica, furorem exstinguere, opprimere audaciam. volunt omnes ordines; eodem incumbunt municipia, coloniae, cuncta Italia. senatum bene sua sponte firmum firmiorem vestra auctoritate fecistis.

    tempus, Quirites, serius omnino quam dignum populo Romano fuit, sed tamen ita maturum ut differri iam hora non possit. aliquis fatalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo ferendus fuit: nunc si quis erit, erit voluntarius. Romanum servire fas non est, quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. in extremum est adducta discrimen; de libertate decernitur. vincatis oportet, Quirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam serviatis. Aliae nationes servitutem pati possunt, populi Romani est propria libertas.

    de rebus sed fortasse necessariis consulimur, patres conscripti. Appia via et de Moneta consul, de Lupercis tribunus plebis refert. rerum etsi facilis explicatio videtur, tamen animus aberrat a sententia suspensus curis maioribus. est enim, patres conscripti, res in maximum periculum et in extremum paene discrimen. sine causa legatorum istam missionem semper timui, numquam probavi: quorum reditus quid sit adlaturus ignoro; exspectatio quidem quantum adferat languoris animis quis non videt? enim se tenent ei qui senatum dolent ad auctoritatis pristinae spem revirescere, coniunctum huic ordini populum Romanum, conspirantem Italiam, paratos exercitus, expeditos duces.

    nunc fingunt responsa Antoni eaque defendunt. Alii postulare illum ut omnes exercitus dimittantur. legatos ad eum misimus, non ut pareret et dicto audiens esset huic ordini, sed ut condiciones ferret, leges imponeret, reserare nos exteris gentibus Italiam iuberet, se praesertim incolumi a quo maius periculum quam ab ullis nationibus extimescendum est.

    Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem, illam ultimam postulare—praeclare: ex qua non legiones solum sed etiam nationes ad urbem conetur adducere—alii nihil eum iam nisi modeste postulare. Macedoniam suam vocat omnino, quoniam Gaius frater est inde revocatus. quae provincia est ex qua illa fax excitare non possit incendium? idem quasi providi cives et senatores diligentes bellicum me cecinisse dicunt, suscipiunt pacis patrocinium. sic disputant? Antonium non oportuit: nequam est homo ille atque confidens; multi praeterea improbi—quos quidem a se primum numerare possunt qui haec loquuntur—eos cavendos esse denuntiant. Vtrum igitur in nefariis civibus ulciscendi, cum possis, an pertimescendi diligentior cautio est.

    haec ei loquuntur qui quondam propter levitatem populares habebantur. quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse popularis. enim evenit ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint? quidem semper, uti scitis, adversarium multitudinis temeritati haec fecit praeclarissima causa popularem.

    quidem dicuntur vel potius se ipsi dicunt consularis: quo nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris onus potest sustinere. tu hosti? ille litteras ad te mittat de sua spe rerum secundarum; eas tu laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis civibus, eorum augeas animos, bonorum spem virtutemque debilites, et te consularem aut senatorem, denique civem putes? in optimam partem C. Pansa, fortissimus consul atque optimus. dicam animo amicissimo: ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis consul esset ut omnis vigilias, curas, cogitationes in rei publicae salute defigeret, consulem non putarem.

    nos ab ineunte illius aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas similitudoque devinxit, eiusdemque cura incredibilis in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo salutis sed etiam dignitatis meae fuisse fautorem, tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem: idem non modo consulem esse dico sed memoria mea praestantissimum atque optimum consulem, non quin pari virtute et voluntate alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et voluntatem suam et virtutem declararent.

    magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosissimi temporis. autem inlustratur consulatus, cum gubernat rem publicam, si non optabili, at necessario tempore. autem necessarium, patres conscripti, nullum tempus umquam fuit. ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamen in primis fuit optabilis—omne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumus— ego igitur pacis, ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sum—nihil enim mihi adrogo —sine pace civili certe non fuissem—periculose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro repudietis—ego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus.

    igitur pacem nolo? turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis.

    est inconstantia, levitate, mobilitate cum singulis hominibus, tum vero universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis, cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos illi quidem honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.

    ? cum Brutum omine quodam illius generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exercitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem cum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium?? cum decrevistis ut consules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur, quod erat bellum, si hostis Antonius non erat?

    igitur profectus est vir fortissimus, meus conlega et familiaris, A. Hirtius consul? at qua imbecillitate, qua macie! animi viris corporis infirmitas non retardavit., credo, putavit vitam quam populi Romani votis retinuisset pro libertate populi Romani in discrimen adducere.

    ? cum dilectus haberi tota Italia iussistis, cum vacationes omnis sustulistis, tum ille hostis non est iudicatus? officinas in urbe videtis; milites cum gladiis sequuntur consulem; praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobis; omnes sine ulla recusatione, summo etiam cum studio nomina dant, parent auctoritati vestrae: non est iudicatus hostis Antonius?

    legatos misimus., me miserum! cur senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere?? vos censetis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos probavisse? non intellegitis, non auditis meam sententiam flagitari? cui cum pridie frequentes essetis adsensi, postridie ad spem estis inanem pacis devoluti. turpe porro legiones ad senatum legatos mittere, senatum ad Antonium! illa legatio non est, denuntiatio est paratum illi exitium, nisi paruerit huic ordini. refert? tamen opinio est gravis. Missos enim legatos omnes vident; decreti nostri non omnes verba noverunt. est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia; repetenda vetus illa severitas, si quidem auctoritas senatus decus, honestatem, laudem dignitatemque desiderat, quibus rebus hic ordo caruit nimium diu. erat tunc excusatio oppressis, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. regio dominatu videbamur: multo postea gravius urgebamur armis domesticis. ipsa depulimus nos quidem: extorquenda sunt. si non possumus facere—dicam quod dignum est et senatore et Romano homine—moriamur.

    enim illa erit rei publicae turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc ordine sententiam M. Antonium consulari loco! cuius ut omittam innumerabilia scelera urbani consulatus, in quo pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege restituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut obsedit aut exclusit senatum: ut haec, inquam, omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum qui Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit, imperatorem populi Romani, consulem designatum, obsederit, depopulatus agros sit, hunc in eum ordinem recipi a quo totiens ob has ipsas causas hostis iudicatus sit quam foedum flagitiosumque sit?

    multa de turpitudine. deinceps, ut proposui, de periculo: quod etsi minus est fugiendum quam turpitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum magis. igitur exploratam habere pacem, cum in civitate Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem., ut video, dominabitur Lucius. enim patronus quinque et triginta tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas item sine suffragio esse voluit, patronus eorum qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii.

    huius potentiam poterit sustinere? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris? Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini quam huius gladiatoris futura sit? quem gladiatorem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix.

    familiarem iugularit, quid is occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa quid facturum putatis? rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint, illi parati sint ad nutum futuri? vero metuo, si hoc tempore consilio lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur.

    ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum reformido. re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus, pace numquam fruemur. autem vestri consili, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. in hac custodia et tamquam specula conlocati sumus uti vacuum metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia redderemus. est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, consilium intellegi defuisse.

    Eos consules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consensum Italiae, eos duces, eos exercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. non deero: monebo, praedicam, denuntiabo, testabor semper deos hominesque quid sentiam, nec solum fidem meam, quod fortasse videatur satis esse, sed in principe civi non est satis: curam, consilium vigilantiamque praestabo.

    de periculo: docebo ne coagmentari quidem posse pacem; de tribus enim quae proposui hoc extremum est. potest pax esse M. Antonio primum cum senatu? quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri? quis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit?, vos ille solum et vos illum? quid? ei qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras fortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis? equites Romanos amplectetur? enim fuit eorum voluntas iudiciumque de Antonio. frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt, qui nos ad libertatem recuperandam excitaverunt, arma, saga, bellum flagitaverunt, me una cum populo Romano in contionem vocaverunt, hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius?

    quid ego de universo populo Romano dicam? qui pleno ac referto foro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem., quod erat optabile antea ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, imperatorem populi Romani exercitumque oppugnant, eis pacem cum populo Romano esse posse?

    cum municipiis pax erit quorum tanta studia cognoscuntur in decretis faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis curiam populi Romani non desideretis? sunt ex huius ordinis sententia Firmani qui principes pecuniae pollicendae fuerunt; respondendum honorifice est Marrucinis qui ignominia notandos censuerunt eos si qui militiam subterfugissent. iam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum eis, his item cum illo. potest esse maior discordia? discordia autem pax civilis esse nullo pacto potest.

    Vt omittam multitudinem, L. Visidio, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in consulatu meo; qui vicinos suos non cohortatus est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam, tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare debemus, poteritne esse pacatus Antonius?? C. Caesari qui illum urbe, quid? D.

    Bruto qui Gallia prohibuit? vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae a qua expulsus et repudiatus est? videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis, plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. igitur id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti, ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.

    haec omnis spectat oratio? quid enim legati egerint nondum scimus. vero excitati, erecti, parati, armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. fecerit oportet quae interdicta et denuntiata sunt, prius quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius oppugnare, urbis et agros provinciae Galliae populari destiterit; ad Brutum adeundi legatis potestatem fecerit, exercitum citra flumen Rubiconem eduxerit, nec propius urbem milia passuum cc admoverit; fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. si fecerit, erit integra potestas nobis deliberandi; si senatui non paruerit, non illi senatus, sed ille populo Romano bellum indixerit.

    vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae est commendata vobis; vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem infinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius; auctoritas vestra, quam nullam habebitis, nisi nunc tenueritis; taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. ipsum, Pansa, moneo —quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus a vectoribus admoneri solent—hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. habes tale quale nemo habuit umquam. gravitate senatus, hoc studio equestris ordinis, hoc ardore populi Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. de rebus refers, P. Servilio adsentior.

    hesterno die est acta res, C. Pansa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos quibus cedere non soles sustinere. cum senatus ea virtus fuisset quae solet, et cum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione fuit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te auctore nostra sententia: vicit L. Caesaris, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. fecerat me consule in sororis viro quod hoc tempore in sororis filio fecit, ut et luctu sororis moveretur et saluti populi Romani provideret.

    ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, patres conscripti, ne sibi adsentiremini, cum ita dixit, aliam sententiam se dicturum fuisse eamque se ac re publica dignam, nisi propinquitate impediretur. ille avunculus: num etiam vos avunculi qui illi estis adsensi? in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia non putabant: tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam verborum: potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse sine bello non potest.

    est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut maior timor oriatur? unde etiam nomen ductum est tumultus. maiores nostri tumultum Italicum quod erat domesticus, tumultum Gallicum quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. autem tumultum esse quam bellum hinc intellegi potest quod bello vacationes valent, tumultu non valent. fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine bello esse non possit.

    cum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse: quo quid absurdius dici aut existimari potest? nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere. hoc bellum videri. igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus? quam ut milites fiant sine vi, sine multa, studio, voluntate? quam ut pecunias in rem publicam polliceantur? enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur; consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos languescimus, debilitetur necesse est.

    quid plura? D. Brutus oppugnatur: non est bellum? Mutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est? Gallia vastatur: quae pax potest esse certior? vero quis potest bellum esse dicere?, fortissimum virum, cum exercitu misimus, qui, cum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere, cum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. enim tempus nondum erat: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni.

    illi nunc et eorum exercitus in pace versantur. est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit, designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: ‘praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot.’ pax potest esse maior? tota Italia decreti sublatis vacationibus; saga cras sumentur; consul se cum praesidio descensurum esse dixit.

    Vtrum hoc bellum non est, an est tantum bellum quantum numquam fuit? enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum quas per vim Sulla latas esse dicebat; Cinna cum Octavio de novorum civium suffragiis; rursus cum Mario et Carbone Sulla ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam puniretur necem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae contentione natae sunt. proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam, detestor exitum.

    bellum quintum civile geritur—atque omnia in nostram aetatem inciderunt—primum non modo non in dissensione et discordia civium sed in maxima consensione incredibilique concordia. idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. omnis dico, eos excipio quos nemo civitate dignos putat. est igitur in medio belli causa posita? deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, aras, focos, sepulcra maiorum; nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liberos, patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pugnat ut haec omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae causam belli putet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis.

    hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est quod ille latronibus suis pollicetur primum domos; urbem enim divisurum se confirmat; deinde omnibus portis quo velint deducturum. Cafones, omnes Saxae ceteraeque pestes quae sequuntur Antonium aedis sibi optimas, hortos, Tusculana, Albana definiunt. etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos pervehuntur. habet Antonius quod suis polliceatur. nos? num quid tale habemus? meliora! id enim ipsum agimus ne quis posthac quicquam eius modi possit polliceri. dico, sed dicendum est: hasta Caesaris, patres conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. enim ex mendicis fieri repente divites: itaque semper hastam videre cupiunt ei qui nostris bonis imminent, quibus omnia pollicetur Antonius.

    ? nostris exercitibus quid pollicemur? meliora atque maiora. enim promissio et eis qui exspectant perniciosa est et eis qui promittunt: nos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium orbis terrae, dignitatem, pacem, otium pollicemur. Antoni igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nec diuturna neque salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis.

    mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile est, tum praecipue mihi. enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata.

    quaeso, Calene, quid tu? pacem vocas? quidem nostri non modo ut liberi essent sed etiam ut imperarent, arma capiebant: tu arma abicienda censes ut serviamus? causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? in qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si velit. aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. quo bis laberis: primum quod tuas rationes communibus interponis; deinde quod quicquam stabile aut iucundum in regno putas., si tibi antea profuit, semper proderit.

    etiam de illo homine queri solebas: quid te facturum de belua putas? ais eum te esse qui semper pacem optaris, semper omnis civis volueris salvos. oratio, sed ita si bonos et utilis et e re publica civis: sin eos qui natura cives sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit inter te et illos? tuus quidem, quo utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae qui Ti. Gracchum interfecit dare solebat: eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur.

    ? nos a patribus num aliter accepimus? is tibi civis, si temporibus illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse voluisset. ‘L. Opimius consul verba fecit de re publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem publicam defenderet.’ haec verbis, Opimius armis. igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares, aut Q. Metellum, cuius quattuor filii consulares, P. Lentulum, principem senatus, compluris alios summos viros qui cum Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis, eiusque duo adulescentuli filii. igitur viri vituperandi: non enim omnis civis salvos esse voluerunt.

    propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibus senatus rem publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma sumpserunt. aut consules illos aut clarissimos viros vituperandos putas? Catilinam perire volui. tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti? interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. nolo quemquam civem committere ut morte multandus sit; tu, etiam si commiserit, conservandum putas. corpore si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat. in rei publicae corpore, ut totum salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.

    vox! multo illa durior: ‘Salvi sint improbi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!’ Vno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. hoc uno te plurimum vidisse, me multum errasse concedo. quod me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. me agere fateor, iracunde nego. irasci amicis non temere soleo, ne si merentur quidem.

    sine verborum contumelia a te dissentire possum, sine animi summo dolore non possum. est enim mihi tecum aut parva de re dissensio? ego huic faveo, tu illi? vero ego D. Bruto faveo, tu M. Antonio: ego conservari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari studes. hoc negare potes, qui omnis moras interponas quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius? usque enim dices pacem velle te? geritur; conductae vineae sunt; pugnatur acerrime. intercurrerent, misimus tris principes civitatis. contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antoni.

    quidem, quo melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere: cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. quanta caritas sit patriae: cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. usque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumpharunt. quidem tempore populus Romanus ingemuit: quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.

    Caesar ipse qui illis fuerat iratissimus tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? iam me irasci fortasse dices. autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi civitati inimicum esse arbitror qui amicus huic sit civitati. quae tua ratio sit, Calene, non possum. deterrere te ne popularis esses non poteramus: exorare nunc ut sis popularis non possumus. multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici.

    ad reliquos consularis, quorum nemo est—iure hoc meo dico—quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis inluxit! legatos? ille faceret indutias? os oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit; opus ostendebat munitionemque legatis; ne punctum quidem temporis, cum legati adessent, oppugnatio respiravit. hunc legatos? cur? an ut eorum reditu vehementius pertimescatis?

    cum ante legatos decerni non censuissem, hoc me tamen consolabar, cum illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent renuntiavissentque senatui non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuissemus, sed ne a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antoni non solum audaciam et scelus sed etiam insolentiam superbiamque perspeximus.

    Vtinam L. Caesar valeret, Ser. Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur a tribus quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose., deserti, inquam, sumus, patres conscripti, a principibus. —saepe iam dixi— omnes in tanto periculo qui recte et fortiter sentient erunt consulares. nobis adferre legati debuerunt: timorem attulerunt—quamquam mihi quidem nullum — quamvis de illo ad quem missi sunt bene existiment: a quo etiam mandata acceperunt.

    di immortales! ubi est ille mos virtusque maiorum? C. Popilius apud maiores nostros cum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus denuntiasset ut ab Alexandrea discederet quam obsidebat, cum tempus ille differret, virgula stantem circumscripsit dixitque se renuntiaturum senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset quam ex illa circumscriptione exisset.: senatus enim faciem secum attulerat auctoritatemque rei publicae. qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus.

    ego ab eo mandata acciperem qui senatus mandata contemneret? aut ei cum senatu quicquam commune iudicarem qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret? quae mandata! qua adrogantia, quo stupore, quo spiritu! autem ea legatis nostris dabat, cum ad nos Cotylam mitteret, ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium? si vero tum fuit aedilis cum eum iussu Antoni in convivio servi publici loris ceciderunt.

    quam modesta mandata! sumus, patres conscripti, qui quicquam huic negemus. ‘Vtramque provinciam’ inquit ‘remitto: exercitum depono: privatus esse non recuso.’ sunt enim verba. ad se videtur. ‘obliviscor, in gratiam redeo.’ quid adiungit? ‘si legionibus meis sex, si equitibus, si cohorti praetoriae praedia agrumque dederitis.’ Eis etiam praemia postulat quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. praeterea ut, quos ipse cum Dolabella dederit agros, teneant ei quibus dati sint.

    est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. mimis, aleatoribus, lenonibus: Cafoni etiam et Saxae cavet, quos centuriones pugnacis et lacertosos inter mimorum et mimarum greges conlocavit. praeterea ut chirographorum summa et commentariorum conlegaeque sui decreta maneant. laborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet qui vendidit? et ne tangantur rationes ad Opis: id est, ne septiens miliens recuperetur; ne fraudi sit vii viris quod egissent. Nucula hoc, credo, admonuit: verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam volt eis qui secum sint quicquid contra leges commiserint. et Tironi prospicit: de se nihil laborat.

    enim commisit umquam? num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos? quid est quod de eis laboret? enim ne sua iudiciaria lex abrogetur. impetrato quid est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. ‘Galliam’ inquit ‘togatam remitto, comatam postulo'— otiosus videlicet esse mavolt —'cum sex legionibus’ inquit ‘eisque suppletis ex D. Bruti exercitu,’ non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. comitiis C. frater—eius est enim annus —iam repulsam tulit. ‘autem ut quinquennium’ inquit ‘obtineam.'

    istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis.

    tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre verum auribus accipere potuistis?, ut suspicor, terror erat quidam: nec vos ut legati apud illum fuistis nec ut consulares, nec vos vestram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non possem, non nimis irati revertistis. M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani: nos quid non legato M. Antoni Cotylae concessimus? portas huius urbis patere ius non erat, huic hoc templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias vestras in codicillos et omnia verba referebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem venditabant.

    O di immortales! quam magnum est personam in re publica tueri principis! quae non animis solum debet sed etiam oculis servire civium. recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. autem est periculum? si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victo: quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. autem fuga mortis omni est morte peior. illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. id quidem facere debebamus, eaque erat non modo apud maiores nostros sed etiam nuper summa laus consularium, vigilare, adesse animo, semper aliquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere.

    , patres conscripti, Q. Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, cum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret facere omnibus conveniendi potestatem sui: nec eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque et debilis primus veniebat in curiam. industriam maxime equidem vellem ut imitarentur ei quos oportebat; secundo autem loco ne alterius labori inviderent.

    , patres conscripti, cum in spem libertatis sexennio post sumus ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi frugi et diligentes solent, quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus?, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non differre vestitu. enim ita gerimus nos hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita timidi sint ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi ut se hosti favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos et inrisos facile patiantur, legatum Antoni sublevatum velint. enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. geram morem. ad imperatorem suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur. autem, si errorem suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam et impunitatem dandam puto.

    ob res ita censeo: Eorum qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, eis fraudi ne sit quod cum M. Antonio fuerint. quis eorum qui cum M. Antonio sunt fecerit quod honore praemiove dignum esse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videbitur, de eius honore praemiove primo quoque die ad senatum referant. quis post hoc senatus consultum ad Antonium profectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam fecisse.

    di immortales fecissent, patres conscripti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaereremus. vero dubito quin, si ille vir legationem renuntiare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris futurus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura defuerit in tanto officio tantoque munere, sed cum Ser. Sulpicius aetate illis anteiret, sapientia omnibus, subito ereptus e causa totam legationem orbam et debilitatam reliquit.

    si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur. qui in legatione mortem obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. cum ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur. non illum vis hiemis, non nives, non longitudo itineris, non asperitas viarum, non morbus ingravescens retardavit, cumque iam ad congressum conloquiumque eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneris excessit e vita.

    Vt igitur alia, sic hoc, C. Pansa, praeclare quod et nos ad honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multa copiose de illius laude dixisti. a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio, clarissimo viro, respondendum putarem, qui hunc honorem statuae nemini tribuendum censuit nisi ei qui ferro esset in legatione interfectus. autem, patres conscripti, sic interpretor sensisse maiores nostros ut causam mortis censuerint, non genus esse quaerendum. cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum exstare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines legationis munus audacius. igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum a quo ipsa exempla nata sunt explicandum.

    Lars Tolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit, quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris: iustus honos: eis enim maiores nostri qui ob rem publicam mortem obierant pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavi, clari viri et magni, qui primus in eam familiam quae postea viris fortissimis floruit attulit consulatum, statuam videmus in rostris. tum novitati invidebat; nemo virtutem non honorabat. ea fuit legatio Octavi in qua periculi suspicio non subesset. cum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos liberorumque populorum, maximeque, ut nepotem regis Antiochi, eius qui cum maioribus nostris bellum gesserat, classis habere, elephantos alere prohiberet, Laudiceae in gymnasio a quodam Leptine est interfectus.

    est ei tum a maioribus statua pro vita quae multos per annos progeniem eius honestaret, nunc ad tantae familiae memoriam sola restaret. et huic et Tullo Cluvio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio qui a Veientium rege caesi sunt non sanguis qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori fuit., patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem equidem tanto rei publicae volnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam putarem. autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio? enim ille mortem extulit quam, si nobiscum remansisset, sua cura, optimi fili fidelissimaeque coniugis diligentia vitare potuisset.

    ille cum videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui, sin paruisset, munus sibi illud pro re publica susceptum vitae finem fore, maluit in maximo rei publicae discrimine emori quam minus quam potuisset videri rei publicae profuisse. illi in urbibus iter qua faciebat reficiendi se et curandi potestas fuit. et hospitum invitatio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio qui una erant missi ad requiescendum et vitae suae consulendum. ille properans, festinans, mandata vestra conficere cupiens, in hac constantia morbo adversante perseveravit.

    cum adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea quae sibi iussu vestro denuntiarentur auctoritate erant et sententia Ser. Sulpici constituta, declaravit quam odisset senatum, cum auctorem senatus exstinctum laete atque insolenter tulit. igitur magis Leptines Octavium nec Veientium rex eos quos modo nominavi quam Ser. Sulpicium occidit Antonius: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. Quocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror exstare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. enim statua ipsa testis bellum tam grave fuisse ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit.

    si excusationem Ser. Sulpici, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo iniuriam fecimus sarciamus. enim, patres conscripti, —grave dictu est sed dicendum tamen—vos, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis: quem cum videretis re magis morbum quam oratione excusantem, non vos quidem crudeles fuistis—quid enim minus in hunc ordinem convenit? —sed cum speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia effici posset, vehementius excusationi obstitistis atque eum qui semper vestrum consensum gravissimum iudicavisset de sententia deiecistis.

    Vt vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam aures Ser. Sulpici ferre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit atque ita locutus est ut auctoritatem vestram vitae suae se diceret anteferre. nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati. singulari pietate filius; non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, cum quidem ille maxima laude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est se quod velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum cuius ipse auctor fuisset: quem exsequi mandata vestra properantem mane postridie prosecuti sumus. quidem discedens mecum ita locutus est ut eius oratio omen fati videretur.

    igitur, patres conscripti, ei vitam cui ademistis. enim mortuorum in memoria est posita vivorum. ut is quem vos inscii ad mortem misistis immortalitatem habeat a vobis. si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit oblivio. reliqua Ser. Sulpici vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. ex omni aetate qui in hac civitate intellegentiam iuris habuerunt si unum in locum conferantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit.

    ea quae proficiscebantur a legibus et ab iure civili semper ad facilitatem aequitatemque referebat, neque instituere litium actiones malebat quam controversias tollere. hoc statuae monumento non eget; habet alia maiora. enim statua mortis honestae testis erit, illa memoria vitae gloriosae, ut hoc magis monumentum grati senatus quam clari viri futurum sit.

    etiam valuisse ad patris honorem pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset. autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem magis doluerit quam ille maeret patris. quidem etiam ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur honorem debitum patri praestitisse. nullum monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio levari potest.

    autem recordanti Ser. Sulpici multos in nostra familiaritate sermones gratior illi videtur, si qui est sensus in morte, aenea statua futura et ea pedestris quam inaurata equestris, qualis L. Sullae primum statuta est. enim Servius maiorum continentiam diligebat, huius saeculi insolentiam vituperabat. Vt igitur si ipsum consulam quid velit, sic pedestrem ex aere statuam tamquam ex eius auctoritate et voluntate decerno: quae quidem magnum civium dolorem et desiderium honore monumenti minuet et leniet. hanc meam sententiam, patres conscripti, P.

    Servili sententia comprobari necesse est: qui sepulcrum publice decernendum Ser. Sulpicio censuit, statuam non censuit. si mors legati sine caede atque ferro nullum honorem desiderat, cur decernit honorem sepulturae qui maximus haberi potest mortuo? id tribuit Ser. Sulpicio, quod non est datum Cn. Octavio, cur quod illi datum est huic dandum esse non censet? quidem nostri statuas multis decreverunt, sepulcra paucis. statuae intereunt tempestate, vetustate, sepulcrorum autem sanctitas in ipso solo est quod nulla vi moveri neque deleri potest, atque, ut cetera exstinguuntur, sic sepulcra sanctiora fiunt vetustate.

    igitur isto honore etiam is vir cui nullus honos tribui non debitus potest; grati simus in eius morte decoranda cui nullam iam aliam gratiam referre possumus. etiam M. Antoni nefarium bellum gerentis scelerata audacia. enim honoribus habitis Ser. Sulpicio repudiatae reiectaeque legationis ab Antonio manebit testificatio sempiterna.

    ob res ita censeo: ‘Ser. Sulpicius Q. f. Rufus difficillimo rei publicae tempore, gravi periculosoque morbo adfectus, auctoritatem senatus, salutem rei publicae vitae suae praeposuerit contraque vim gravitatemque morbi contenderit, ut in castra M. Antoni quo senatus eum miserat perveniret, isque, cum iam prope castra venisset, vi morbi oppressus vitam amiserit maximo rei publicae tempore, eiusque mors consentanea vitae fuerit sanctissime honestissimeque actae in qua saepe magno usui rei publicae Ser.

    Sulpicius et privatus et in magistratibus fuerit: cum talis vir ob rem publicam in legatione mortem obierit, senatui placere Ser. Sulpicio statuam pedestrem aeneam in rostris ex huius ordinis sententia statui, circumque eam statuam locum ludis gladiatoribusque liberos posterosque eius quoquo versus pedes quinque habere, eamque causam in basi inscribi quod is ob rem publicam mortem obierit, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videatur, quaestoribus urbanis imperent ut eam basim statuamque faciendam et in rostris statuendam locent, quantique locaverint, tantam pecuniam redemptori attribuendam solvendamque curent. Cumque antea senatus auctoritatem suam in virorum fortium funeribus ornamentisque ostenderit, placere eum quam amplissime supremo suo die efferri.

    cum Ser. Sulpicius Q. f. Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. Rufi funeri remittere: utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset.'

    tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. enim verum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.

    mihi qui plurimis officiis sum cum Bruto et maxima familiaritate coniunctus minus multa de illo dicenda sunt. enim ipse mihi partis sumpseram, eas praecepit oratio tua. mihi, patres conscripti, necessitatem attulit paulo plura dicendi sententia eius qui rogatus est ante me; a quo ita saepe dissentio ut iam verear ne, id quod fieri minime debet, minuere amicitiam nostram videatur perpetua dissensio.

    est enim ista tua ratio, Calene, quae mens ut numquam post Kalendas Ianuarias idem senseris quod is qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit cum unus aliquis sententiam tuam secutus sit? cur semper tui dissimilis defendis? cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae.

    ut superiora omittam, hoc certe quod mihi maximam admirationem movet non tacebo. est tibi cum Brutis bellum? cur eos quos omnes paene venerari debemus solus oppugnas? circumsederi non moleste fers, alterum tua sententia spolias eis copiis quas ipse suo labore et periculo ad rei publicae non ad suum praesidium per se nullo adiuvante confecit. est iste tuus sensus, quae cogitatio, Brutos ut non probes, Antonios probes; quos omnes carissimos habent, tu oderis, quos acerbissime ceteri oderunt, tu constantissime diligas? tibi fortunae sunt, summus honoris gradus, filius, ut et audio et spero, natus ad laudem, cui cum rei publicae causa faveo, tum etiam tua.

    igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. ‘meliora!’ inquies. igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?

    Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. vero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror.

    abducis a Bruto.? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.

    autem, patres conscripti, si M. Brutum deserueritis et prodideritis, quem tandem civem umquam ornabitis, cui favebitis? nisi forte eos qui diadema imposuerint conservandos, eos qui regni nomen sustulerint deserendos putatis. de hac quidem divina atque immortali laude Bruti silebo quae gratissima memoria omnium civium inclusa nondum publica auctoritate testata est. patientiam, di boni! tantam moderationem, tantam in iniuria tranquillitatem et modestiam! qui cum praetor urbanus esset, urbe caruit, ius non dixit, cum omne ius rei publicae recuperavisset, cumque concursu cotidiano bonorum omnium qui admirabilis ad eum fieri solebat praesidioque Italiae cunctae saeptus posset esse, absens iudicio bonorum defensus esse maluit quam praesens manu: qui ne Apollinaris quidem ludos pro sua populique Romani dignitate apparatos praesens fecit, ne quam viam patefaceret sceleratissimorum hominum audaciae.

    qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. hunc eis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adulescentis, Cn. Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. igitur tempus a Bruto est.

    quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. cui pesti quantaeque restitit! enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at potuisset nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset—Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae.

    cupio haec quam primum Antonium audire, ut intellegat non D. Brutum quem vallo circumsedeat, sed se ipsum obsideri. tenet oppida toto in orbe terrarum; habet inimicissimam Galliam; eos etiam quibus confidebat alienissimos, Transpadanos; Italia omnis infesta est; exterae nationes a prima ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum et fortissimorum civium imperiis et praesidiis tenentur. ei spes una in C. Antonio qui duorum fratrum aetatibus medius interiectus vitiis cum utroque certabat. tamquam extruderetur a senatu in Macedoniam et non contra prohiberetur proficisci, ita cucurrit.

    tempestas, di immortales, quae flamma, quae vastitas, quae pestis Graeciae, nisi incredibilis ac divina virtus furentis hominis conatum atque audaciam compressisset! quae celeritas illa Bruti, quae cura, quae virtus! ne C. quidem Antoni celeritas contemnenda est, quam nisi in via caducae hereditates retardassent, volasse eum, non iter fecisse diceres. Alios ad negotium publicum ire cum cupimus, vix solemus extrudere: hunc retinentes extrusimus. quid ei cum Apollonia, quid cum Dyrrachio, quid cum Illyrico, quid cum P. Vatini imperatoris exercitu?, ut ipse dicebat, Hortensio. fines Macedoniae, certa condicio, certus, si modo erat ullus, exercitus: cum Illyrico vero et cum Vatini legionibus quid erat Antonio?

    ' ne Bruto quidem': id enim fortasse quispiam improbus dixerit. legiones, omnes copiae quae ubique sunt rei publicae sunt: nec enim eae legiones quae M. Antonium reliquerunt Antoni potius quam rei publicae fuisse dicentur. enim et exercitus et imperi ius amittit is qui eo imperio et exercitu rem publicam oppugnat. si ipsa res publica iudicaret aut si omne ius decretis eius statueretur, Antonione an Bruto legiones populi Romani adiudicaret? advolarat subito ad direptionem pestemque sociorum ut, quacumque iret, omnia vastaret, diriperet, auferret, exercitu populi Romani contra ipsum populum Romanum uteretur; alter eam legem sibi statuerat, ut, quocumque venisset, lux venisse quaedam et spes salutis videretur. alter ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, alter ad conservandam. vero nos hoc magis videbamus quam ipsi milites a quibus tanta in iudicando prudentia non erat postulanda.

    vii cohortibus esse Apolloniae scribit Antonium, qui iam aut captus est—quod di duint!—aut certe homo verecundus in Macedoniam non accedit ne contra senatus consultum fecisse videatur. habitus in Macedonia est summo Q. Hortensi studio et industria; cuius animum egregium dignumque ipso et maioribus eius ex Bruti litteris perspicere potuistis. quam L. Piso ducebat, legatus Antoni, Ciceroni se filio meo tradidit. qui in Syriam ducebatur bipertito alter eum quaestorem a quo ducebatur reliquit in Thessalia seseque ad Brutum contulit; alterum in Macedonia Cn. Domitius adulescens summa virtute, gravitate, constantia a legato Syriaco abduxit. P. autem Vatinius qui et antea iure laudatus a vobis et hoc tempore merito laudandus est aperuit Dyrrachi portas Bruto et exercitum tradidit.

    igitur res publica Macedoniam, tenet Illyricum, tuetur Graeciam: nostrae sunt legiones, nostra levis armatura, noster equitatus, maximeque noster est Brutus semperque noster, cum sua excellentissima virtute rei publicae natus tum fato quodam paterni maternique generis et nominis. hoc igitur viro quisquam bellum timet qui, ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in bello vigere maluit? ille quidem numquam iacuit neque hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam potest. enim in desiderio civitatis, in ore, in sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis potius quam eos in armorum discrimen adduceret. illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen idem moderationem patientiamque mirantur.

    iam video quae loquantur; neque enim id occulte faciunt. se dicunt quo modo ferant veterani exercitum Brutum habere. vero quicquam intersit inter A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum M. Bruti. si quattuor exercitus ei de quibus dixi propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem causa reponatur? enim veteranis suspectum nomen est M. Bruti. quam Decimi? non arbitror. est enim Brutorum commune factum et laudis societas aequa, Decimo tamen eo iratiores erant ei qui id factum dolebant quo minus ab eo rem illam dicebant fieri debuisse. ergo agunt nunc tot exercitus nisi ut obsidione Brutus liberetur? qui autem hos exercitus ducunt?, credo, qui C. Caesaris res actas everti, qui causam veteranorum prodi volunt.

    ipse viveret C. Caesar, acrius, credo, acta sua defenderet quam vir fortissimus defendit Hirtius, aut amicior causae quisquam inveniri potest quam filius? horum alter nondum ex longinquitate gravissimi morbi recreatus quicquid habuit virium, id in eorum libertatem defendendam contulit quorum votis iudicavit se a morte revocatum; alter virtutis robore firmior quam aetatis cum istis ipsis veteranis ad D. Brutum liberandum est profectus. illi certissimi idemque acerrimi Caesaris actorum patroni pro D. Bruti salute bellum gerunt, quos veterani sequuntur; de libertate enim populi Romani, non de suis commodis armis decernendum vident.

    est igitur cur eis qui D. Brutum omnibus opibus conservatum velint M. Bruti sit suspectus exercitus? vero, si quid esset quod a M. Bruto timendum videretur, Pansa id non videret, aut, si videret, non laboraret? aut sapientior ad coniecturam rerum futurarum aut ad propulsandum metum diligentior? huius animum erga M. Brutum studiumque vidistis. oratione sua quid decernere nos de M. Bruto, quid sentire oporteret, tantumque afuit ut periculosum rei publicae M. Bruti putaret exercitum ut in eo firmissimum rei publicae praesidium et gravissimum poneret. hoc Pansa aut non videt—hebeti enim ingenio est—aut neglegit: quae enim Caesar egit, ea rata esse non curat: de quibus confirmandis et sanciendis legem comitiis centuriatis ex auctoritate nostra laturus est. igitur aut ei qui non timent simulare se timere et prospicere rei publicae, aut ei qui omnia verentur nimium esse timidi, ne illorum simulatio, horum obsit ignavia., malum!

    est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. nos conantis servitutis vincla rumpere impediet si quis veteranos nolle dixerit? sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sine magno subsidio iuventutis. quidem vos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctores sequi non debetis.

    —erumpat enim aliquando vera et me digna vox!—si veteranorum nutu mentes huius ordinis gubernabuntur omniaque ad eorum voluntatem nostra dicta facta referentur, optanda mors est, quae civibus Romanis semper fuit servitute potior. est misera servitus; sed fuerit quaedam necessaria: ecquodnam principium optatius libertatis capessendae?, cum illum necessarium et fatalem paene casum non tulerimus, hunc feremus voluntarium? Italia desiderio libertatis exarsit; servire diutius non potest civitas; serius populo Romano hunc vestitum atque arma dedimus quam ab eo flagitati sumus.

    Magna quidem nos spe et prope explorata libertatis causam suscepimus; sed ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro libertate vitae periculo decertandum est. enim in spiritu vita est, sed ea nulla est omnino servienti. nationes servitutem ferre possunt: nostra civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad dignitatem et ad virtutem referremus. praeclara est recuperatio libertatis ut ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. si immortalitas consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur quo diuturnior servitus esset. vero dies et noctes omnia nos undique fata circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum quem naturae debeat patriae reddere.

    undique ad commune incendium restinguendum; veterani quidem primi Caesaris auctoritatem secuti conatum Antoni reppulerunt; post eiusdem furorem Martia legio fregit, quarta adflixit. a suis legionibus condemnatus inrupit in Galliam, quam sibi armis animisque infestam inimicamque cognovit. A. Hirti, C. Caesaris exercitus insecuti sunt; post Pansae dilectus urbem totamque Italiam erexit; unus omnium est hostis. habet secum L. fratrem, carissimum populo Romano civem, cuius desiderium ferre diutius civitas non potest.

    illa taetrius belua, quid immanius? qui ob eam causam natus videtur ne omnium mortalium turpissimus esset M. Antonius. una Trebellius, qui iam cum tabulis novis redit in gratiam; T. Plancus et ceteri pares: qui id pugnant, id agunt ut contra rem publicam restituti esse videantur. sollicitant homines imperitos Saxae et Cafones, ipsi rustici atque agrestes, qui hanc rem publicam nec viderunt umquam nec videre constitutam volunt, qui non Caesaris, sed Antoni acta defendunt, quos avertit agri Campani infinita possessio, cuius eos non pudere demiror, cum videant se mimos et mimas habere vicinos.

    has pestis opprimendas cur moleste feramus quod M. Bruti accessit exercitus? immoderati, credo, hominis et turbulenti: videte ne nimium paene patientis. in illius viri consiliis atque factis nihil nec nimium nec parum umquam fuit. voluntas M. Bruti, patres conscripti, omnis cogitatio, tota mens auctoritatem senatus, libertatem populi Romani intuetur: haec habet proposita, haec tueri volt. quid patientia perficere posset: nihil cum proficeret, vi contra vim experiendum putavit. quidem, patres conscripti, vos idem hoc tempore tribuere debetis quod a. d. xiii. Kalendas Ian. D. Bruto C. Caesari me auctore tribuistis: quorum privatum de re publica consilium et factum auctoritate vestra est comprobatum atque laudatum.

    idem in M. Bruto facere debetis, a quo insperatum et repentinum rei publicae praesidium legionum, equitatus, auxiliorum magnae et firmae copiae comparatae sunt. est Q. Hortensius qui, cum Macedoniam obtineret, adiutorem se Bruto ad comparandum exercitum fidissimum et constantissimum praebuit. de M. Apuleio separatim censeo referendum, cui testis est per litteras M. Brutus, eum principem fuisse ad conatum exercitus comparandi. cum ita sint, quod C.

    Pansa consul verba fecit de litteris quae a Q. Caepione Bruto pro consule adlatae et in hoc ordine recitatae sunt, de ea re ita censeo: ‘cum Q. Caepionis Bruti pro consule opera, consilio, industria, virtute difficillimo rei publicae tempore provincia Macedonia et Illyricum et cuncta Graecia et legiones, exercitus, equitatus in consulum, senatus populique Romani potestate sint, id Q. Caepionem Brutum pro consule bene et e re publica pro sua maiorumque suorum dignitate consuetudineque rei publicae bene gerendae fecisse; eam rem senatui populoque Romano gratam esse et fore; utique Q.

    Caepio Brutus pro consule provinciam Macedoniam, Illyricum cunctamque Graeciam tueatur, defendat, custodiat incolumemque conservet, eique exercitui quem ipse constituit, comparavit, praesit, pecuniamque ad rem militarem, si qua opus sit, quae publica sit et exigi possit, exigat, utatur, pecuniasque a quibus videatur ad rem militarem mutuas sumat, frumentumque imperet operamque det ut cum suis copiis quam proxime Italiam sit; cumque ex litteris Q. Caepionis Bruti pro consule intellectum sit, Q. Hortensi pro consule opera et virtute vehementer rem publicam adiutam omniaque eius consilia cum consiliis Q. Caepionis Bruti pro consule coniuncta fuisse, eamque rem magno usui rei publicae fuisse, Q. Hortensium pro consule recte et ordine exque re publica fecisse, senatuique placere Q. Hortensium pro consule cum quaestore prove quaestore et legatis suis provinciam Macedoniam obtinere quoad ei ex senatus consulto successum sit.'

    Magno in dolore, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optarat, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur.

    tibi geminum in scelere par, invisitatum, inauditum, ferum, barbarum. quorum summum quondam inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimae naturae et turpissimae vitae similitudo. id quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. ille cum procul esset a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasse sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui.

    ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli?, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberum esse voluimus, statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenam putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur? ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetis—ipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatem— tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis.

    Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. in Asiam inrupit.? ut in Syriam, patebat via et certa neque longa; sin ut ad Trebonium, quid opus fuit cum legione? Marso nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui norunt—mihi enim hic senator ignotus est—sed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella.

    suspicione belli —quis enim id putaret?—secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexus summae benevolentiae falsi indices exstiterunt in amore simulato; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidia et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorum antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si ut ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser. quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. hominem consulari imperio provinciam Asiam obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. cervicibus fractis caput abscidit, idque adfixum gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatum abiecit in mare.

    hoc hoste bellandum est cuius taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumque bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium. M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est; ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. leniorem quam in Asia Dolabella fuit in Italia, si liceat, fore putatis Antonium? quidem et ille pervenisse videtur quoad progredi potuerit feri hominis amentia, neque Antonius ullius supplici adhibendi, si potestatem habeat, ullam esse partem relicturus.

    igitur ante oculos, patres conscripti, miseram illam quidem et flebilem speciem, sed ad incitandos nostros animos necessariam: nocturnum impetum in urbem Asiae clarissimam, inruptionem armatorum in Treboni domum, cum miser ille prius latronum gladios videret quam quae res esset audisset; furentis introitum Dolabellae, vocem impuram atque os illud infame, vincla, verbera, eculeum, tortorem carnificemque Samiarium: quae tulisse illum fortiter et patienter ferunt. Magna laus meoque iudicio omnium maxima. enim sapientis, quicquid homini accidere possit, id praemeditari ferendum modice esse, si evenerit. omnino est consili providere ne quid tale accidat, animi non minoris fortiter ferre.

    Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis—quamquam eius numquam particeps fuit —ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos.

    O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! ‘Trebonius pertulit magnos.’ ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. ‘fuit dolor.’, at compluribus annorum saepe multorum. vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum.

    Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. igitur qui suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire cogitur. est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus Regulus. re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? vero hoc conferendum est aut dubitandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus? ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? a puero pro deliciis crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.

    hic, di immortales! aliquando fuit meus. enim erant vitia non inquirenti. nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium.

    Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. Lucium fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?

    Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura putat. Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus: quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. haec iudicum culpa, non mea est. defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse.

    hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, ut sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis ominetur. hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. utinam contenti essent! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.

    ? illa castrorum M. Antoni lumina, nonne ante oculos proponitis? duos conlegas Antoniorum et Dolabellae, Nuculam et Lentonem, Italiae divisores lege ea quam senatus per vim latam iudicavit; quorum alter commentatus est mimos, alter egit tragoediam. dicam de Apulo Domitio? cuius modo bona proscripta vidi. procuratorum est neglegentia. hic nuper sororis filio infudit venenum, non dedit. non possunt non prodige vivere qui nostra bona sperant, cum effundant sua. etiam P. Deci auctionem, clari viri, qui maiorum exempla persequens pro alieno se aere devovit. tamen in ea auctione inventus est nemo. ridiculum qui se exserere aere alieno putet posse, cum vendat aliena.

    quid ego de Trebellio dicam? quem ultae videntur Furiae debitorum; vindicem enim novarum tabularum novam tabulam vidimus. de T. Planco? quem praestantissimus civis, Aquila, Pollentia expulit et quidem crure fracto: quod utinam illi ante accidisset, ne huc redire potuisset! et decus illius exercitus paene praeterii, T. Annium Cimbrum, Lysidici filium, Lysidicum ipsum, quoniam omnia iura dissolvit, nisi forte iure Germanum Cimber occidit. hanc et huius generis copiam tantam habeat Antonius, quod scelus omittet, cum Dolabella tantis se obstrinxerit parricidiis nequaquam pari latronum manu et copia?

    , ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio, ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere. non adsentior solum sed etiam gratias ago Fufio: dixit enim severam, gravem, re publica dignam sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit publice possidenda. cum addi nihil potuisset —quid enim atrocius potuit, quid severius decernere?—dixit tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. severitatem quis potest non laudare?

    , quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus. dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.

    extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. Antiochino magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.

    Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.

    igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit. ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo data est. committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?

    enim—nam id exaudio—C. Caesari adulescentulo imperium extraordinarium mea sententia dedi. enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publica, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legio Martia et legio quarta ita se contulerant ad auctoritatem senatus et rei publicae dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. C. Caesari belli necessitas, fascis senatus dedit. vero et nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesar—cum peritissimo homine mihi res est—quando imperium senatus dedit?

    de hoc quidem hactenus, ne refragari homini amicissimo ac de me optime merito videar. quis potest refragari non modo non petenti verum etiam recusanti?

    vero, patres conscripti, aliena consulum dignitate, aliena temporum gravitate sententia est ut consules Dolabellae persequendi causa Asiam et Syriam sortiantur. cur inutile rei publicae, sed prius quam turpe consulibus sit videte. consul designatus obsideatur, cum in eo liberando salus sit posita rei publicae, cum a populo Romano pestiferi cives parricidaeque desciverint, cumque id bellum geramus quo bello de dignitate, de libertate, de vita decernamus, si in potestatem quis Antoni venerit, proposita sint tormenta atque cruciatus, cumque harum rerum omnium decertatio consulibus optimis et fortissimis commissa et commendata sit, Asiae et Syriae mentio fiet, ut aut suspicioni crimen aut invidiae materiam dedisse videamur?

    vero ita decernunt ‘ut liberato Bruto': id enim restabat, ut relicto, deserto, prodito. vero mentionem omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore. enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est, ad virum fortissimum et omnium clarissimum liberandum, tamen rerum natura cogit te necessario referre animum aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos omnis ad Mutinam intenderes. quoniam fieri non potest, isto te animo quem habes praestantissimum atque optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.

    tu id quidem et eo maxime incumbis, intellego; duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest. et inflammare tuum istuc praestantissimum studium, non ad aliam ulla ex parte curam transferre debemus. istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omni cogitatione restinguerem. erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam., quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare.

    quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multis clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut id signum quod de caelo delapsum Vestae custodiis continetur; quo salvo salvi sumus futuri. vel in caelum vos, si fieri potuerit, umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est.

    ? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? enim veniet consul? id exspectamus quoad ne vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? mittent aliquem de suo numero. mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. hominem dignum mittent. P. Servilio digniorem? eum quidem civitas non habet. ergo ipse nemini putavi dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem?

    nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.

    igitur is est? M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. plane, sicut multa ‘consules, alter ambove,’ ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acie respectum haberemus, sed ut ea ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum., patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metum sustinere. si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum.

    et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuit. est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerum temporibus potius parere quam moribus. enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summi viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus. igitur Brutus exspectavit decreta nostra, cum studia nosset? enim est in provinciam suam Cretam profectus: in Macedoniam alienam advolavit; omnia sua putavit quae vos vestra esse velitis; legiones conscripsit novas, excepit veteres; equitatum ad se abduxit Dolabellae atque eum nondum tanto parricidio oblitum hostem sua sententia iudicavit. ni ita esset, quo iure equitatum a consule abduceret?

    ? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? lege, quo iure? quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. enim lex nihil aliud nisi recta et a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam lege naturae.

    ut ea vestra quoque auctoritate firmetur, censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat, senatui placere C. Cassium pro consule provinciam Syriam obtinere, ut qui optimo iure eam provinciam obtinuerit, eum a Q. Marcio Crispo pro consule, L. Statio Murco pro consule, A. Allieno legato exercitus accipere, eosque ei tradere, cumque eis copiis et si quas praeterea paraverit bello P. Dolabellam terra marique persequi. belli gerendi causa quibus ei videatur navis, nautas, pecuniam ceteraque quae ad id bellum gerendum pertineant, ut imperandi in Syria, Asia, Bithynia, Ponto ius potestatemque habeat, utique, quamcumque in provinciam eius belli gerendi causa advenerit, ibi maius imperium C. Cassi pro consule sit quam eius erit qui eam provinciam tum obtinebit, cum C.

    Cassius pro consule in eam provinciam venerit; regem Deiotarum patrem et regem Deiotarum filium, si, ut multis bellis saepe numero imperium populi Romani iuverint, item C. Cassium pro consule copiis suis opibusque iuvissent, senatui populoque Romano gratum esse facturos. si ceteri reges, tetrarchae dynastaeque fecissent, senatum populumque Romanum eorum offici non immemorem futurum. Vtique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si eis videretur, re publica recuperata de provinciis consularibus, praetoriis, ad hunc ordinem primo quoque tempore referant. provinciae ab eis a quibus obtinentur obtineantur quoad cuique ex senatus consulto successum sit.

    senatus consulto ardentem inflammabitis et armatum armabitis Cassium; nec enim animum eius potestis ignorare nec copias. is est quem videtis; copiae quas audistis, fortes et constantes viri, qui ne vivo quidem Trebonio Dolabellae latrocinium in Syriam penetrare sivissent. Allienus, familiaris et necessarius meus, post interitum Treboni profecto ne dici quidem se legatum Dolabellae volet. Q. Caecili Bassi, privati illius quidem, sed fortis et praeclari viri, robustus et victor exercitus.

    Deiotari regis et patris et fili et magnus et nostro more institutus exercitus; summa in filio spes, summa ingeni indoles, summa virtus. de patre dicam? cuius benevolentia in populum Romanum est ipsius aequalis aetati; qui non solum socius imperatorum nostrorum fuit in bellis verum etiam dux copiarum suarum. de illo viro Sulla, quae Murena, quae Servilius, quae Lucullus, quam ornate, quam honorifice, quam graviter saepe in senatu praedicaverunt? de Cn.

    Pompeio loquar? qui unum Deiotarum in toto orbe terrarum ex animo amicum vereque benevolum, unum fidelem populo Romano iudicavit. imperatores ego et M. Bibulus in propinquis finitimisque provinciis: ab eodem rege adiuti sumus et equitatu et pedestribus copiis. est hoc acerbissimum et calamitosissimum civile bellum in quo quid faciendum Deiotaro, quid omnino rectius fuerit dicere non est necesse, praesertim cum contra ac Deiotarus sensit victoria belli iudicarit. in bello si fuit error, communis ei fuit cum senatu; sin recta sententia, ne victa quidem causa vituperanda est. has copias accedent alii reges, etiam dilectus accedent.

    vero classes deerunt: tanti Tyrii Cassium faciunt, tantum eius in Syria nomen atque Phoenice est. habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copias fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus.

    , patres conscripti, exaudivi etiam nimium a me Brutum ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. ego orno? eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae.? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? igitur reprehenditis? Antonios potius ornarem, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornem in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo.

    ',’ inquit ‘ne veteranos offendas:’ hoc enim vel maxime exaudio. autem veteranos tueri debeo, sed eos quibus sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctorem beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculo, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.

    igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? eorum qui utrisque armis vacant? vereor ne acerbus cuiquam istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere., patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus?

    autem —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. his praemia promissa sunt, illis persoluta. illi suis, persolvantur his quae spopondimus. enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.

    cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.

    minime decere videtur, patres conscripti, falli, decipi, errare eum cui vos maximis saepe de rebus adsentiamini, consolor me tamen quoniam vobiscum pariter et una cum sapientissimo consule erravi. cum duo consulares spem honestae pacis nobis attulissent, quod erant familiares M. Antoni, quod domestici, nosse aliquod eius volnus quod nobis ignotum esset videbantur. alterum uxor, liberi; alter cotidie litteras mittere, accipere, aperte favere Antonio.

    subito hortari ad pacem, quod iam diu non fecissent, non sine causa videbantur. consul hortator. qui consul! prudentiam quaerimus, qui minime falli posset; si virtutem, qui nullam pacem probaret nisi cum cedente atque victo; si magnitudinem animi, qui praeferret mortem servituti. autem, patres conscripti, non tam immemores vestrorum gravissimorum decretorum videbamini quam spe adlata deditionis quam amici pacem appellare mallent de imponendis, non accipiendis legibus cogitare. autem meam quidem spem, credo item vestram, quod domum Antoni adflictam maestitia audiebam, lamentari uxorem. etiam fautores Antoni quorum in voltu habitant oculi mei tristiores videbam.

    si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam improviso, cur tam repente pacis est facta mentio? Piso scire se, negat audisse quicquam; negat Calenus rem ullam novam adlatam esse. id nunc negant, postea quam nos pacificatoria legatione implicatos putant. ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est?, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxerat aciem animi D. Bruti salus. si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. hac voce Q.

    Fufi capti sumus: ‘si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate futurum se dixerit?’ videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. igitur a Mutina? ‘.’ senatui? ‘,’ inquit Calenus ‘sed ita ut teneat dignitatem.’ hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. non est integrum: constituta legatio est.

    autem non integrum est sapienti quod restitui potest? hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore. enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. ‘’ inquit ‘domum offendi, coniugem, liberos. boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.’ mirum, P. Servili: tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.

    eum ire te legatum quis non miraretur? me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. reprehendimur soli?? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Vnde autem ista suspicio est? pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.

    si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. est portus paenitenti mutatio consili. enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? dico? quid si etiam obfutura est?? quid si iam nocuit atque obfuit? vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatam putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarserat? non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? impios civis iudicavit, eiecit, exclusit., inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius.

    ? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimum nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. enim secuta non arbitrabitur se graviore odio debere esse in Antonium quam senatum. huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistet certe.

    enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? autem hoc iniustius quam nos inscientibus eis qui bellum gerunt de pace decernere? nec solum inscientibus sed etiam invitis? vos A. Hirtium, praeclarissimum consulem, C. Caesarem, deorum beneficio natum ad haec tempora, quorum epistulas spem victoriae declarantis in manu teneo, pacem velle censetis? illi expetunt pacisque dulcissimum et pulcherrimum nomen non pactione, sed victoria concupiverunt.? Galliam quo tandem animo hanc rem audituram putatis? enim huius belli propulsandi, administrandi, sustinendi principatum tenet. Gallia D. Bruti nutum ipsum, ne dicam imperium, secuta armis, viris, pecunia belli principia firmavit; eadem crudelitati M. Antoni suum totum corpus obiecit; exhauritur, vastatur, uritur: omnis aequo animo belli patitur iniurias, dum modo repellat periculum servitutis.

    ut omittam reliquas partis Galliae—nam sunt omnes pares— Patavini alios excluserunt, alios eiecerunt missos ab Antonio, pecunia, militibus, et, quod maxime deerat, armis nostros duces adiuverunt. idem reliqui qui quondam in eadem causa erant et propter multorum annorum iniurias alienati a senatu putabantur: quos minime mirum est communicata cum eis re publica fidelis esse, qui etiam expertes eius fidem suam semper praestiterunt. igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae?

    si ne potest quidem ulla esse pax? enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? rebus a nobis est invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? tum ea petebat quae videbantur improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis iudiciis ignominiisque concisus: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri.

    consulta falsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare? statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: num fraude poterit carere peculatus? ab eo civitatibus, sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis? si ea quae decrevimus obruere volumus, num etiam memoriam rerum delere possumus? enim obliviscetur ulla posteritas cuius scelere in hac vestitus foeditate fuerimus? Vt centurionum legionis Martiae Brundisi profusus sanguis eluatur, num elui praedicatio crudelitatis potest? Vt media praeteream, quae vetustas tollet operum circum Mutinam taetra monumenta, sceleris indicia latrocinique vestigia?

    igitur importuno atque impuro parricidae quid habemus, per deos immortalis! quod remittamus? Galliam ultimam et exercitum? est aliud non pacem facere, sed differre bellum, nec solum propagare bellum sed concedere etiam victoriam? ille non vicerit, si quacumque condicione in hanc urbem cum suis venerit? nunc omnia tenemus; auctoritate valemus plurimum; absunt tot perditi cives, nefarium secuti ducem; tamen eorum ora sermonesque qui in urbe ex eo numero relicti sunt ferre non possumus. censetis, cum tot uno tempore inruperint, nos arma posuerimus, illi non deposuerint, nonne nos nostris consiliis victos in perpetuum fore?

    ante oculos M. Antonium consularem; sperantem consulatum Lucium adiungite; supplete ceteros neque nostri ordinis solum honores et imperia meditantis: nolite ne Tirones quidem Numisios et Seios contemnere. eis facta pax non erit pax, sed pactio servitutis. L. Pisonis, amplissimi viri, praeclara vox a te non solum in hoc ordine, Pansa, sed etiam in contione iure laudata est. se ex Italia dixit, deos penatis et sedes patrias relicturum, si—quod di omen averterint!—rem publicam oppressisset Antonius.

    igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabilis censes civitati fore? isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum est. Vbi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute?

    saga sumpsimus, arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimus, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? si postulandam, quid timemus?

    hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscear in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturus populus Romanus sit? fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur.

    si habenda cum M. Antoni latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorum ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandam; ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostem, cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M.

    Antoni domum sum semper invectus. ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.

    legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. enim aspectu videre potero—omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est—sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est.

    L. Antonium aspicere potero, cuius ego crudelitatem effugere non potuissem, nisi me moenibus et portis et studio municipi mei defendissem. idem hic myrmillo Asiaticus, latro Italiae, conlega Lentonis et Nuculae, cum Aquilae primi pili nummos aureos daret, de meis bonis se dare dixit: si enim de suis dixisset, ne aquilam quidem ipsam credituram putavit. ferent, inquam, oculi Saxam, Cafonem, non duo praetores, non duo designatos tribunos, non Bestiam, non Trebellium, non T. Plancum. possum animo aequo videre tot tam importunos, tam sceleratos hostis; nec id fit fastidio meo, sed caritate rei publicae.

    vincam animum mihique imperabo: dolorem iustissimum, si non potuero frangere, occultabo.? vitae censetisne, patres conscripti, habendam mihi aliquam esse rationem? quae mihi quidem minime cara est, praesertim cum Dolabella fecerit ut optanda mors esset, modo sine cruciatu atque tormentis; vobis tamen et populo Romano vilis meus spiritus esse non debet. enim sum, nisi me forte fallo, qui vigiliis, curis, sententiis, periculis etiam quae plurima adii propter acerbissimum omnium in me odium impiorum perfecerim ut non obstarem rei publicae, ne quid adrogantius videar dicere.

    cum ita sit, nihilne mihi de periculo meo cogitandum putatis? cum essem in urbe ac domi, tamen multa saepe temptata sunt, ubi me non solum amicorum fidelitas sed etiam universae civitatis oculi custodiunt: quid censetis, cum iter ingressus ero, longum praesertim, nullasne insidias extimescendas? viae sunt ad Mutinam—quo festinat animus ut quam primum illud pignus libertatis populi Romani, D. Brutum, aspicere possim; cuius in complexu libenter extremum vitae spiritum ediderim, cum omnes actiones horum mensum, omnes sententiae meae pervenerint ad eum qui mihi fuit propositus exitum. ergo, ut dixi, viae: a supero mari Flaminia, ab infero Aurelia, media Cassia.

    , quaeso, attendite num aberret a coniectura suspicio periculi mei. Etruriam discriminat Cassia. igitur, Pansa, quibus in locis nunc sit Lentonis Caesenni vii viralis auctoritas? nec animo certe est nec corpore. autem aut domi est aut non longe a domo, certe in Etruria est, id est in via. igitur mihi praestat Lentonem uno capite esse contentum? mihi praeterea, Pansa, Ventidius ubi sit, cui fui semper amicus ante quam ille rei publicae bonisque omnibus tam aperte est factus inimicus. Cassiam vitare, tenere Flaminiam: quid, si Anconam, ut dicitur, Ventidius venerit, poterone Ariminum tuto accedere? Aurelia. quidem etiam praesidia habeo; possessiones enim sunt P. Clodi. familia occurret; hospitio invitabit propter familiaritatem notissimam.

    ego viis me committam qui Terminalibus nuper in suburbium, ut eodem die reverterer, ire non sum ausus? me parietibus vix tueor sine amicorum custodiis. in urbe maneo, si licebit, manebo. mea sedes est, haec vigilia, haec custodia, hoc praesidium stativum. alii castra, gerant res bellicas; occiderint hostem; nam hoc caput est; nos, ut dicimus semperque fecimus, urbem et res urbanas vobiscum pariter tuebimur. vero recuso munus hoc: quamquam populum Romanum video pro me recusare. me minus timidus, nemo tamen cautior. declarat. annus est cum omnes scelerati me unum petunt. ipsi, ne dicam mihi, rei publicae poenas dederunt: me salvum adhuc res publica conservavit sibi. hoc dicam; scio enim quidvis homini accidere posse—verum tamen semel circumsessus lectis valentissimorum hominum viribus cecidi sciens ut honestissime possem exsurgere.

    igitur satis videri cautus, satis providus, si me huic itineri tam infesto tamque periculoso commisero? in morte debent ei qui in re publica versantur, non culpae reprehensionem et stultitiae vituperationem relinquere. bonus non luget mortem Treboni? quis non dolet interitum talis et civis et viri? sunt qui dicant dure illi quidem, sed tamen dicunt: minus dolendum quod ab homine impuro nefarioque non caverit. qui multorum custodem se profiteatur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. saeptus sis legibus et iudiciorum metu, non sunt omnia timenda neque ad omnis insidias praesidia quaerenda. enim audeat luci, quis in militari via, quis bene comitatum, quis inlustrem aggredi? neque hoc tempore neque in me valent.

    modo enim poenam non extimescet qui mihi vim attulerit sed etiam gloriam sperabit a latronum gregibus et praemia. ego in urbe provideo: facilis est circumspectus unde exeam, quo progrediar, quid ad dexteram, quid ad sinistram sit. idem in Appennini tramitibus facere potero? in quibus etiam si non erunt insidiae, quae facillime esse poterunt, animus tamen erit sollicitus, ut nihil possit de officiis legationis attendere. effugi insidias, perrupi Appenninum: nempe in Antoni congressum conloquiumque veniendum est. locus capietur? extra castra, ceteri viderint: ego me vix tuto futurum puto. Novi hominis furorem, novi effrenatam violentiam. acerbitas morum immanitasque naturae ne vino quidem permixta temperari solet, hic ira dementiaque inflammatus adhibito fratre Lucio, taeterrima belua, numquam profecto a me sacrilegas manus atque impias abstinebit.

    conloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. Cn. Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P. Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra conlocutus est: quo quidem die memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad conloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. cum Scato salutasset, ‘te appellem?’ inquit. ille ‘hospitem, necessitate hostem.’ in illo conloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur petebant. Sulla cum Scipione inter et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure civitatis leges inter se et condiciones contulerunt. tenuit omnino conloquium illud fidem: a vi tamen periculoque afuit. igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti? possumus; aut, si ceteri possunt, me posse diffido.

    si non extra castra congrediemur, quae ad conloquium castra sumentur? nostra ille numquam veniet; multo minus nos in illius. est ut et accipiantur et remittantur postulata per litteras. erimus in castris, meaque ad omnia postulata una sententia; quam cum hic vobis audientibus dixero, isse, redisse me putatote: legationem confecero. ad senatum mea sententia reiciam, quaecumque postulabit Antonius. enim licet aliter neque permissum est nobis ab hoc ordine, ut bellis confectis decem legatis permitti solet more maiorum, neque ulla omnino a senatu mandata accepimus. cum agam in consilio non nullis, ut arbitror, repugnantibus, nonne metuendum est ne imperita militum multitudo per me pacem distineri putet?

    hoc meum consilium legiones novas non improbare; nam Martiam et quartam nihil cogitantis praeter dignitatem et decus comprobaturas esse certo scio: quid? veteranos non veremur—nam timeri se ne ipsi quidem volunt—quonam modo accipiant severitatem meam? enim falsa de me audierunt; multa ad eos improbi detulerunt, quorum commoda, ut vos optimi testes estis, semper ego sententia, auctoritate, oratione firmavi: sed credunt improbis, credunt turbulentis, credunt suis. autem fortes illi quidem, sed propter memoriam rerum quas gesserunt pro populi Romani libertate et salute rei publicae nimis feroces et ad suam vim omnia nostra consilia revocantes.

    Horum ego cogitationem non vereor; impetum pertimesco. quoque tanta pericula si effugero, satisne tutum reditum putatis fore? enim et vestram auctoritatem meo more defendero et meam fidem rei publicae constantiamque praestitero, tum erunt mihi non ei solum qui me oderunt sed illi etiam qui invident extimescendi. igitur vita rei publicae mea, quoad vel dignitas vel natura patietur, patriae reservetur, mors aut necessitatem habeat fati aut, si ante oppetenda est, oppetatur cum gloria. cum ita sint, etsi hanc legationem res publica, ut levissime dicam, non desiderat, tamen si tuto licebit ire, proficiscar., patres conscripti, totum huiusce rei consilium non periculo meo, sed utilitate rei publicae metiar. qua mihi quoniam liberum est spatium, multum etiam atque etiam considerandum puto idque potissimum faciendum quod maxime interesse rei publicae iudicaro.

    A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis recuperandae studia restingueret. enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum iucunda tum salutaris. nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico.

    quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. vero quid est? cum Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque ipsi cernitis reliquorum.

    illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium, Caelium, Crassicium, Tironem,, Petusium: comitatum relinquo, duces nomino. accedunt ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas nostras concupiverunt.

    O fidam dexteram Antoni qua ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus quod cum Antoniis fecerimus! si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos et maxime Antoniorum; incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum.

    recordamini, per deos immortalis! quas in eos sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus excitavistis; conlegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? incertus exitus belli. omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare—tantum enim possunt— fortunae culpam non extimescere.

    quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: ‘, si erit, cum id fecero, serviendum?’ adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. responderit: ‘vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,’ tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream.

    si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus.

    enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officia in illum. vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.

    cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. et honores ei decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum tenet. nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. volt M.

    Lepidus., si talem potest efficere qualem nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis.

    igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica Antonios? altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animo ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. vos obsecro, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit? enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam! haec satis diu multumque defleta sunt. tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset.

    hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur. alii plures fortasse, sed mea memoria dilabuntur. etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros.

    inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter cuius interpretes internuntiique constituti sumus, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.

    ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur ne veteranorum animos offenderet. vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur.

    enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. uti potest pro suo. tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit. tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.

    si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire.

    Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus?

    periculum est ne opprimamur. metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest prodat salutem suam. civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. enim bonis expedit salvam esse rem publicam. in eis qui fortunati sunt magis id apparet.

    fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; vidit quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. si reliquis flagitiis et sceleribus abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros exstitit.

    enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. archipirata—quid enim dicam tyranno?—haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.

    Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt. ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente—nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat—adfertur ei de quarta nuntius. perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus.

    eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me— testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident—invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et gladiatorum ducem.

    tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. quod scelus, quod facinus parricida non edidit? colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica.

    si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. ‘Antonius Hirtio et Caesari.’ se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. ‘morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.’ quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. ‘poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est.’ O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?

    , hoc laetaris: videamus quid moleste feras. ‘A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est.’ ingemiscis? Dolabellam? quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. scurrae filium appellat. vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. autem humilitatem despicere audet cuiusquam qui ex Fadia sustulerit liberos.

    ' vero est te, A. Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum qualem ipse miraris.’ negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et in industria posita lucent. vero qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua virtus provexisset, ecquo genus? lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. ‘te, o puer.’ appellat quem non modo virum sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam amentiam puero praebet ad gloriam. ‘omnia nomini debes.’ vero solvitque praeclare.

    enim ille patriae parens, ut tu appellas—ego quid sentiam videro— cur non hic parens verior a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? ‘id agere ut iure deminutus sit Dolabella?’ vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! ‘et ut venefica haec liberetur obsidione?’ audes appellare eum virum qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare.: undique omnes insequentur; manseris: haerebis. recte veneficam appellas a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. ‘Vt quam potentissimus sit Cassius atque Brutus!'

    Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. autem nolint potentis esse non modo optimos et nobilissimos viros sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? ‘eodem modo haec aspicitis ut priora.’ tandem? ‘Pompei senatum appellatis.’ vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus; duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros— nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius, columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis; vii virales Lento, Nucula; tum deliciae atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen inscripsit qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.

    alii tribunicii, T. Plancus in primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. scelere damnatus in eam urbem rediit armis, unde excesserat legibus. hoc ei commune cum pluribus sui similibus. tamen non verum in hoc Planco quod proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. sunt et vivit. tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. etiam ibi Decius, ab illis, ut opinor, Muribus Deciis; itaque Caesaris munera arrosit: Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum plebis videremus quem civem numquam videramus?

    quidem alter Saserna: sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se ut in eorum praenominibus errem. vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. etiam Asinius quidam senator voluntarius, lectus ipse a se. curiam vidit post Caesaris mortem: mutavit calceos; pater conscriptus repente factus est. novi Sex. Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi qui illum negaret dignum Antoni senatu. me aliquos praeterisse; de eis tamen qui occurrebant tacere non potui. igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares: qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.

    quantum praesidi fuerit in ceteris, hinc intellegi potest quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exsultantis praedonis audaciam. si non fortuna nobis modo eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M. Marcellum—quos civis, quos viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M. Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus.

    Vtrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium? vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtute princeps. reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. reliqua attendite. ' Ciceronem ducem habuistis.’ libentius ‘ducem’ audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. ‘Macedoniam munitis exercitibus.’ quidem fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. ‘Africam commisistis Varo bis capto.’ cum Gaio fratre putat se litigare. ‘Syriam Cassium misistis.’ igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? ‘Cascam tribunatum gerere passi estis.’ ergo?

    ut Marullum, ut Caesetium a re publica removeremus eum per quem ut neque idem hoc posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? ‘Iuliana Lupercis ademistis.’ Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? ‘colonias, deductas lege senatus consulto sustulistis.’ sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata sanximus? ne tu veteranos, etiam eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros.

    'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.’ disputo de iure belli—magis facilis disputatio est quam necessaria— illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. ' Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis.’, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. ‘Apuleiana pecunia Brutum subornastis.’? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.

    ' percussos Petraeum et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.’ laudavimus quod ne audivimus quidem. enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. ‘Theopompum, nudum, vi expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.’ Magnum crimen senatus! Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? ‘Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.’ tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. ‘aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.’ verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.

    O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! maximum crimen audite. ‘quid non aut probastis aut fecistis quod faciat, si reviviscat'—? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?’ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati sumus! ‘aut filius eius, si modo possit.’, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. ‘negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.’ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. ‘? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.’ vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint.

    ' iam vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi.’ corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? ‘militibus inclusis opem fertis. moror eos salvos esse et ire quo libet, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.’ benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset.

    'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. est credere, eos que qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.’ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus—ita enim videtur Antonio—sibi parcere idem sentienti.

    huic facias qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium, discruciatos necaret, eadem ipse inhiberet supplicia nobis? O conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam, aptissimam ad bellum renovandum instruendumque provinciam; ut in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset quam turpissimis rei publicae sordibus; ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. etiam L. Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator, Nucula et Lentone conlega.

    ' ob rem vos potius animadvertite utrum sit elegantius et partibus utilius Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius concurrere nos quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire ne ludibrio simus inimicis.’ esset iugulata, numquam exsurgeret: quod tibi tuisque contingat. ‘Vtrum’ inquit ‘elegantius.’ hoc bello de elegantia quaeritur!

    'et partibus utilius.’, furiose, dicuntur in foro, in curia. contra patriam nefarium suscepisti; oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum; bellum contra te duo consules gerunt cumque eis pro praetore Caesar; cuncta contra te Italia armata est. tu partis potius quam a populo Romano defectionem vocas? Treboni mortem quam Caesaris persequimur. Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella; Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. videte quid moliatur. mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non eis solum qui illam rem gesserunt sed eis etiam si qui non moleste tulerunt.

    ', utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.’ in me maledicta dicere, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. lanista? quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. ‘Vtri ceciderint,’ scribit ‘lucro nobis futurum.'

    O praeclarum lucrum, cum te victore—quod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me ‘deceptos’ ait ‘isdem ornamentis’ Hirtium et Caesarem., quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. autem patrem a me dicere audes?, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam:

    ' quidem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.’ alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum diripiendarumque provinciarum? quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur?

    'nec Lepidi societatem violare, piissimi hominis.’ cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. te a furore Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.

    'nec Plancum prodere participem consiliorum.’ Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatu que Gallorum—quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse huius belli feret principatum. enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.

    iam se conligit et ad extremum incipit philosophari: ‘me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint vos potius experiemini.’ licet gaudia: non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. te di homines, summi medii infimi, cives peregrini, viri mulieres, liberi servi oderunt. hoc nuper falso nuntio; vero prope diem sentiemus. si tecum ipse recolueris, aequiore animo et maiore consolatione moriere.

    ' summa iudici mei spectat huc ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sunt una nobiscum Caesaris mortem.’ Antoni sententia cognita dubitaturumne A. Hirtium aut C. Pansam consules putatis quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? de Pansa et Hirtio loquor? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere quin D. Bruti sanguine poenas patrias persequatur? fecerunt ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. maior adulescens Caesar, maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri.

    si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis Italiaeque partitio? aliquando ad clausulam. ‘venire non credo.’ me novit, veniant, proposito praesertim exemplo Dolabellae. erunt, credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur.

    ' venerint, quae postulant cognoscam.’ tu abis in malam pestem malumque cruciatum? te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris?

    ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.

    hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret, aut vellet aut fieri posse arbitraretur? ‘undis flamma,’ ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. quaedam ista et portenta sunt et prodigia rei publicae. sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum ‘nec facta nec nomen audiat,’ quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.

    cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.

    , ut ex litteris quae recitatae sunt, patres conscripti, sceleratissimorum hostium exercitum caesum fusumque cognovi, sic, id quod et omnes maxime optamus et ex ea victoria quae parta est consecutum arbitramur, D. Brutum egressum iam Mutina esse cognossem, propter cuius periculum ad saga issemus, propter eiusdem salutem redeundum ad pristinum vestitum sine ulla dubitatione censerem. vero quam sit ea res quam avidissime civitas exspectat adlata, laetitia frui satis est maximae praeclarissimaeque pugnae; reditum ad vestitum confectae victoriae reservate.

    autem huius belli est D. Bruti salus. autem est ista sententia ut in hodiernum diem vestitus mutetur, deinde cras sagati prodeamus? vero cum semel ad eum quem cupimus optamusque vestitum redierimus, id agamus ut eum in perpetuum retineamus. hoc quidem cum turpe est, tum ne dis quidem immortalibus gratum, ab eorum aris ad quas togati adierimus, ad saga sumenda discedere.

    animadverto, patres conscripti, quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D. Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus, hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique prodatur propter unius civis periculum populum Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse ad togas. hanc: nullam tam pravae sententiae causam reperietis. vero, patres conscripti, conservate auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen.

    D. Brutum liberandum legati missi principes civitatis qui illi hosti ac parricidae denuntiarent ut a Mutina discederet; eiusdem D. Bruti conservandi gratia consul sortitu ad bellum profectus A. Hirtius, cuius imbecillitatem valetudinis animi virtus et spes victoriae confirmavit; Caesar, cum exercitu per se comparato cum primum his pestibus rem publicam liberasset, ne quid postea sceleris oreretur profectus est ad eundem Brutum liberandum vicitque dolorem aliquem domesticum patriae caritate.

    C. Pansa egit aliud dilectibus habendis, pecuniis comparandis, senatus consultis faciendis gravissimis in Antonium, nobis cohortandis, populo Romano ad causam libertatis vocando, nisi ut D. Brutus liberaretur? A quo populus Romanus frequens ita salutem D. Bruti una voce depoposcit ut eam non solum commodis suis sed etiam necessitati victus anteferret. sperare nos quidem debemus, patres conscripti, aut inibi esse aut iam esse confectum: sed spei fructum rei convenit et evento reservari ne aut deorum immortalium beneficium festinatione praeripuisse aut vim fortunae stultitia contempsisse videamur.

    quoniam significatio vestra satis declarat quid hac de re sentiatis, ad litteras veniam quae sunt a consulibus et a pro praetore missae, si pauca ante quae ad ipsas litteras pertineant dixero. gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobus consulum, tertio Caesaris proelio. hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, si civium. usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantis utrum in cive an in hoste figantur. decernitis: hostem non appellatis.

    vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo! ‘improbis’ inquit ‘et audacibus.’ sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notae., credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos aut audacis appellare consuetudo solet.

    inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibus—quamquam ruit ipse suis cladibus—pestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hic ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudium illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderunt quos oportet, deorum.

    animus, patres conscripti, eaque dicere reformidat quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. enim turpitudines Antonii libenter cum dedecore subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. vis calamitosa est quam illis obtulerunt: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur? enim in urbe tam immanis Hannibal capta quam in Parma surrepta Antonius? nisi forte huius coloniae et ceterarum in quas eodem est animo non est hostis putandus.

    vero coloniarum et municipiorum sine ulla dubitatione hostis est, quid tandem huius censetis urbis quam ille ad explendas egestates latrocini sui concupivit, quam iam peritus metator et callidus decempeda sua Saxa diviserat?, per deos immortalis! patres conscripti, quid hoc biduo timuerimus a domesticis hostibus rumoribus improbissimis dissipatis. liberos, quis coniugem aspicere poterat sine fletu? quis domum, quis tecta, quis larem familiarem? foedissimam mortem omnes aut miserabilem fugam cogitabant. a quibus timebantur, eos hostis appellare dubitamus? si quis attulerit nomen, libenter adsentiar: hoc volgari contentus vix sum, leviore non utar.

    cum supplicationes iustissimas ex eis litteris quae recitatae sunt decernere debeamus, Serviliusque decreverit, augebo omnino numerum dierum, praesertim cum non uni, sed tribus ducibus sint decernendae. hoc primum faciam ut imperatores appellem eos quorum virtute, consilio, felicitate maximis periculis servitutis atque interitus liberati sumus. cui viginti his annis supplicatio decreta est ut non imperator appellaretur aut minimis rebus gestis aut plerumque nullis? ob rem aut supplicatio ab eo qui ante dixit decernenda non fuit aut usitatus honos pervolgatusque tribuendus eis quibus etiam novi singularesque debentur.

    si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illum hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfecta—ita, inquam, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolint—clarissimis ducibus supplicationum honorem tribuemus, imperatorium nomen adimemus? enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit?

    enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest.

    igitur ipse de te? dixerit quispiam. invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur?

    enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. vero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim repente Catilina? auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste sermo.

    , ut scitis, hoc triduo vel quadriduo tristis a Mutina fama manaret, inflati laetitia atque insolentia impii cives unum se in locum, ad illam curiam furiis potius suis quam rei publicae infelicem congregabant. cum consilia inirent de caede nostra partirenturque inter se qui Capitolium, qui rostra, qui urbis portas occuparent, ad me concursum futurum civitatis putabant. ut cum invidia mea fieret et cum vitae etiam periculo, famam istam fascium dissipaverunt; fascis ipsi ad me delaturi fuerunt. cum esset quasi mea voluntate factum, tum in me impetus conductorum hominum quasi in tyrannum parabatur; ex quo caedes esset vestrum omnium consecuta. res patefecit, patres conscripti, sed suo tempore totius huius sceleris fons aperietur.

    P. Apuleius, tribunus plebis, meorum omnium consiliorum periculorumque iam inde a consulatu meo testis, conscius, adiutor, dolorem ferre non potuit doloris mei: contionem habuit maximam populo Romano unum atque idem sentiente. qua contione cum me pro summa nostra coniunctione et familiaritate liberare suspicione fascium vellet, una voce cuncta contio declaravit nihil esse a me umquam de re publica nisi optime cogitatum. hanc habitam contionem duabus tribusve horis optatissimi nuntii et litterae venerunt: ut idem dies non modo iniquissima me invidia liberarit sed etiam celeberrima populi Romani gratulatione auxerit.

    interposui, patres conscripti, non tam ut pro me dixerim —male enim mecum ageretur, si parum vobis essem sine defensione purgatus—quam ut quosdam nimis ieiuno animo et angusto monerem, id quod semper ipse fecissem, uti excellentium civium virtutem imitatione dignam, non invidia putarent. Magnus est in re publica campus, ut sapienter dicere M. Crassus solebat, multis apertus cursus ad laudem. Vtinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tum spe tum timore moderari?

    si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur., si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? aut, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis?, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi esset optatius? enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter.

    populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. fieri ut non proinde homines de quoque ut quisque mereretur iudicarent? Vt enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoque ut quemque meritum arbitrantur existimant.

    tenent me ante diem xiii. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesque omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P.

    Ventidium, cum alii praetorem, ego semper hostem. in sententias meas si consules discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent. quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notari, sententiis nostris hostis iudicari.

    cum hostem ac bellum nominassem, semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimus. modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. dico?

    ne victoris quidem litteris postulata est. bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationis mentio nulla. bellum Octavianum insecutum est: supplicatio Cinnae nulla victori. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. te ipsum, P. Servili, num misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? noluit. misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset.

    idem contigerat superioribus bellis civilibus. mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gesta postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. Gabinium contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est. ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudico.

    modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae.? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertit. Vnius autem diei quot et quantae virtutes, di immortales, fuerunt!

    enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant.

    dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hoc proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium!

    vero quisquam dubitabit appellare Caesarem imperatorem? eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiam spem eius nominis deferebamus; quod cum est consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.

    igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.

    autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simus quamque grati. ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi.

    utinam, patres conscripti, civibus omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulata reddemus. id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniam difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorum virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt.

    de honore utinam mihi plura in mentem venirent! certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum. igitur mihi, patres conscripti, legionis Martiae militibus et eis qui una pugnantes occiderint monumentum fieri quam amplissimum. Magna atque incredibilia sunt in rem publicam huius merita legionis. se prima latrocinio abrupit Antoni; haec tenuit Albam; haec se ad Caesarem contulit; hanc imitata quarta legio parem virtutis gloriam consecuta est. victrix desiderat neminem: ex Martia non nulli in ipsa victoria conciderunt. O fortunata mors quae naturae debita pro patria est potissimum reddita!

    vero patriae natos iudico; quorum etiam nomen a Marte est, ut idem deus urbem hanc gentibus, vos huic urbi genuisse videatur. fuga foeda mors est; in victoria gloriosa. Mars ipse ex acie fortissimum quemque pignerari solet. igitur impii quos occidistis etiam ad inferos poenas parricidi luent; vos vero qui extremum spiritum in victoria effudistis piorum estis sedem et locum consecuti. a natura vita nobis data est; at memoria bene redditae vitae sempiterna. si non esset longior quam haec vita, quis esset tam amens qui maximis laboribus et periculis ad summam laudem gloriamque contenderet?

    igitur praeclare vobiscum, fortissimi, dum vixistis, nunc vero etiam sanctissimi milites, quod vestra virtus neque oblivione eorum qui nunc sunt nec reticentia posterorum sepulta esse poterit, cum vobis immortale monumentum suis paene manibus senatus populusque Romanus exstruxerit. saepe exercitus Punicis, Gallicis, Italicis bellis clari et magni fuerunt, nec tamen ullis tale genus honoris tributum est. utinam maiora possemus, quando quidem a vobis maxima accepimus! ab urbe furentem Antonium avertistis; vos redire molientem reppulistis. igitur exstructa moles opere magnifico incisaeque litterae, divinae virtutis testes sempiternae, numquamque de vobis eorum qui aut videbunt vestrum monumentum aut audient gratissimus sermo conticescet. pro mortali condicione vitae immortalitatem estis consecuti.

    quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt; liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutis similitudinem esse confident. utinam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratio qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara.

    ob rem maximum quidem solacium erit propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatem et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.

    ut aliquando sententiam complectar, ita censeo: cum C. Pansa consul, imperator, initium cum hostibus confligendi fecerit, quo proelio legio Martia admirabili incredibilique virtute libertatem populi Romani defenderit, quod idem legiones tironum fecerint; ipseque C. Pansa consul, imperator, cum inter media hostium tela versaretur, volnera acceperit, cumque A. Hirtius consul, imperator, proelio audito, re cognita, fortissimo praestantissimoque animo exercitum castris eduxerit impetumque in M. Antonium exercitumque hostium fecerit eiusque copias occidione occiderit, suo exercitu ita incolumi ut ne unum quidem militem desiderarit, cumque C.

    Caesar pro praetore, imperator, consilio diligentiaque sua castra feliciter defenderit copiasque hostium quae ad castra accesserant profligarit, occiderit: ob eas res senatum existimare et iudicare eorum trium imperatorum virtute, imperio, consilio, gravitate, constantia, magnitudine animi, felicitate populum Romanum foedissima crudelissimaque servitute liberatum, cumque rem publicam, urbem, templa deorum immortalium, bona fortunasque omnium liberosque conservarint dimicatione et periculo vitae suae, uti ob eas res bene, fortiter feliciterque gestas C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, aut si aberunt, M. Cornutus, praetor urbanus, supplicationes per dies quinquaginta ad omnia pulvinaria constituat:

    cumque virtus legionum digna clarissimis imperatoribus exstiterit, senatum, quae sit antea pollicitus legionibus exercitibusque nostris, ea summo studio re publica recuperata persoluturum, cumque legio Martia princeps cum hostibus conflixerit, atque ita cum maiore numero hostium contenderit ut plurimos caederent caderent non nulli, cumque sine ulla retractatione pro patria vitam profuderint; cumque simili virtute reliquarum legionum milites pro salute et libertate populi Romani mortem oppetiverint, senatui placere ut C. Pansa A. Hirtius consules, imperatores, alter ambove, si eis videatur, eis qui sanguinem pro vita, libertate, fortunis populi Romani, pro urbe, templis deorum immortalium profudissent monumentum quam amplissimum locandum faciendumque curent: quaestoresque urbanos ad eam rem pecuniam dare, attribuere, solvere iubeant, ut testetur ad memoriam posteritatis sempiternam scelus crudelissimorum hostium militumque divinam virtutem, utique, quae praemia senatus militibus ante constituit, ea solvantur eorum qui hoc bello pro patria occiderunt parentibus, liberis, coniugibus, fratribus: eisque tribuantur quae militibus ipsis tribui oporteret, si vivi vicissent qui morte vicerunt.