Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Pro Q. Ligario

    Cicero, Marcus Tullius

    crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non auditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri. quo me vertam nescio. enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor, praesertim cum meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent.

    igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. prius de vestro delicto confiteamini necesse est quam Ligari ullam culpam reprehendatis.

    Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset. Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fides.

    subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. P. Attius Varus, qui tum praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. eum statim concursum est. ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur.

    Ligarius, qui omne tale negotium fugeret, paulum adventu Vari conquievit., C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat. est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret. certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? minus. profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.

    tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Vticae quam Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli discidio distractus a fratribus?

    igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se occurrat reformidat. quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hoc populus Romanus exaudiat.

    bello, Caesar, gesto etiam ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. quem igitur hoc dico? apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui me, cum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunc nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit dare, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset.

    , quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam dicere. haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare.

    hoc quaero: putat esse crimen fuisse in Africa? is qui et ipse in eadem provincia esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. enim, Tubero, tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? urgeo; commoveri videtur adulescens.

    me revertar. in armis fui. autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio? in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit. si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset. fatentem. est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem.

    admirabilia, sed prodigi simile est quod dicam. habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur. egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti mores aut levium Graecorum aut immanium barbarorum. quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo, ne nobiscum vivat, ne sit in patria? est, num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. tu hunc ergo patria privare, qua caret, sed vita vis.

    istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo. iubebat occidi nullo postulante, praemiis invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est. vero istud non postulo inquies. me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt.

    certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. enim eo spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. est igitur alia praeter mortem? enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur? vero multo acerbius multoque durius. nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis?

    , cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses C. Caesar, cave credas, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat, nonne omnem humanitatem exuisses? hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli? plane, Caesar, quod sentio.

    in tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam tu per te, per te, inquam, obtines—intellego quid loquar—, acerbissimo luctu redundaret ista victoria. multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi qui cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus ipsis ignovisti nolint te esse in alios misericordem!

    si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle misereri. diceres: Caesar, cave credas: fuit in Africa, tulit arma contra te. quid dicis? ignoscas. nec hominis nec ad hominem vox est. qui apud te, C. Caesar, utetur, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.

    primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio quisquam, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris adferret. tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata.

    esse miseros—quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt—fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. hoc ex te quisquam, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare? egit tuus invictus exercitus nisi uti suum ius tueretur et dignitatem tuam?? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus conveniret?

    vero, Caesar, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?

    , ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire?, inquies, cum senatus censuisset? me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui noluit. igitur? vero. enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis.

    Tuberonis sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari. ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, virorum tamen ipsorum pondus sustinere non posset.

    auctoritati amplissimi viri vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa. iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. in Ligarium crimen oritur vel ira potius. si crimen est voluisse, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.

    quoquo modo se illud habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet? in provinciam non sumus., si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi? quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius audaciae. responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata.

    iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. igitur in provinciam, unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni.: facturi fuistis? quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid feceritis? estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria.

    modo id tulistis? acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis. ad Pompeium. est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem gerere bellum? in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis, gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros. si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privarit.

    vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis, quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. enim istud quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset depellere.

    enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.

    ? cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis —nec in vobis magis quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur. equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare., inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue, qui in eum locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses., ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.

    ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

    num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae.

    , Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo:, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac. parentem sic agi solet, ad iudices: fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen. te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus. iudicem sic, sed ego apud parentem loquor:, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro. nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.

    sperandi de Ligario causa non erit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus, neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius pro quo laboraret. tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruantur quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.

    Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles. fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere. Nosti optime homines. horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides.

    de fratribus dicam?, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi. exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno exsulante. fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros. his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur. igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.

    si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse. potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt? est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti.

    ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui., cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias—cum hoc est animi, tum etiam ingeni tui—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari.

    igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui se studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris.

    igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.

    enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breviorem. re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum.