Pro Q. Roscio Comoedo
Pro Q. Roscio Comoedo Hellenistic Cicero, Marcus Tullius Latinmalitiam naturae crederetur. scilicet vir optimus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis testibus uti conatur. fere dicere qui per tabulas hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in codicem referret?' quam mox Chaerea hac oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent nomen?' si ille suas proferet tabulas, proferet suas quoque Roscius. in illius tabulis hoc nomen, at in huius non erit.
potius illius quam huius credetur?— ille, si non iussu huius expensum tulisset? — scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset? quem ad modum turpe est scribere quod non debeatur, sic improbum est non referre quod debeas. enim tabulae condemnantur eius qui verum non rettulit et eius qui falsum perscripsit. ego copia et facultate causae confisus vide quo progrediar. tabulas C. Fannius accepti et expensi profert suas in suam rem suo arbitratu scriptas, quo minus secundum illum iudicetis non recuso.
hoc frater fratri, quis parens filio tribuit ut, quodcumque rettulisset, id ratum haberet? habebit Roscius; profer; quod tibi fuerit persuasum, huic erit persuasum, quod tibi fuerit probatum, huic erit probatum. Paulo ante M. Perpennae, P. Saturi tabulas poscebamus, nunc tuas, C. Fanni Chaerea, solius flagitamus et quo minus secundum eas lis detur non recusamus; quid ita non profers?
conficit tabulas? diligentissime. refert parva nomina in codices? omnis summas. et tenue hoc nomen est? HS ccciↄↄↄ sunt. modo tibi tanta pecunia extraordinaria iacet? quo modo HS ccciↄↄↄ in codice accepti et expensi non sunt? di immortales! essene quemquam tanta audacia praeditum qui, quod nomen referre in tabulas timeat, id petere audeat, quod in codicem iniuratus referre noluerit, id iurare in litem non dubitet, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur!
cito ait me indignari de tabulis; non habere se hoc nomen in codicem accepti et expensi relatum confitetur, sed in adversariis patere contendit. Vsque eone te diligis et magnifice circumspicis ut pecuniam non ex tuis tabulis sed ex adversariis petas? codicem testis loco recitare adrogantiae est; suarum perscriptionum et liturarum adversaria proferre non amentia est?
si eandem vim, diligentiam auctoritatemque habent adversaria quam tabulae, quid attinet codicem instituere, conscribere, ordinem conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem? si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem scribere instituimus, quod etiam apud omnis leve et infirmum est, id apud iudicem grave et sanctum esse ducetur? est quod neglegenter scribamus adversaria?
quid est quod diligenter conficiamus tabulas? qua de causa? haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memoriam, illae perpetuae existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in ordinem confectae. adversaria in iudicium protulit nemo; codicem protulit, tabulas recitavit., C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex adversariis pecuniam petere non auderes.
quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti?, quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet. duo menses iam, dices. in codicem accepti et expensi referri debuit. sunt sex menses. tam diu iacet hoc nomen in adversariis? si tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis iacere pateris?
Vtrum cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non? non, quo modo tabulas conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat.
tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. rei ipsa verba formulae testimonio sunt.
est in iudicio?, asperum, simplex: si paret HS iↄↄↄ dari —. nisi planum facit HS iↄↄↄ ad libellam sibi deberi, causam perdit. est in arbitrio?, moderatum: qvantvm aeqvivs et melivs sit dari. tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. alter causae confidit, alter diffidit.
cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat. in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio!. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! C. Piso est. tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit?; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi. duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio.
es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente?
quis spopondisse me dicit?. ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium iudicari debeat. petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. ergo est?
et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus. superior fuit oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.
petis, Fanni, a Roscio.? dic audacter et aperte. Vtrum quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. ex societate debeatur? ais? iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam capitis, tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit. cum ita sint, quis sit qui socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! hoc homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam.
quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? hominem scilicet pluribus verbis commendo. quisquam omnium mortalium de quo melius existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur?? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere consuevit.
in re mihi ridicule es visus esse inconstans qui eundem et laederes et laudares, et virum optimum et hominem improbissimum esse diceres. tu et honoris causa appellabas et virum primarium esse dicebas et socium fraudasse arguebas?, ut opinor, laudem veritati tribuebas, crimen gratiae concedebas; de hoc, ut existimabas, praedicabas, Chaereae arbitratu causam agebas. Roscius! hoc quidem auribus animisque omnium absurdum. si tandem aliquem timidum, dementem, divitem, inertem nactus esset qui experiri non posset?
incredibile esset. tamen quem fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit! atque obsecro vos qui nostis, vitam inter se utriusque conferte, qui non nostis, faciem utriusque considerate. ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur? qui idcirco capite et superciliis semper est rasis ne ullum pilum viri boni habere dicatur; cuius personam praeclare Roscius in scaena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur. Ballionem illum improbissimum et periurissimum lenonem cum agit, agit Chaeream; persona illa lutulenta, impura, invisa in huius moribus, natura vitaque est expressa. quam ob rem Roscium similem sui in fraude et malitia existimarit, mihi vix videtur, nisi forte quod praeclare hunc imitari se in persona lenonis animadvertit.
ob rem etiam atque etiam considera, C. Piso, quis quem fraudasse dicatur. Roscius Fannium! est hoc? probus improbum, pudens impudentem, periurum castus, callidum imperitus, liberalis avidum? est. ad modum, si Fannius Roscium fraudasse diceretur, utrumque ex utriusque persona veri simile videretur, et Fannium per malitiam fecisse et Roscium per imprudentiam deceptum esse, sic, cum Roscius Fannium fraudasse arguatur, utrumque incredibile est, et Roscium quicquam per avaritiam appetisse et Fannium quicquam per bonitatem amisisse.
sunt huius modi; spectemus reliqua. HS i ↄↄↄ Q. Roscius fraudavit Fannium. de causa? Saturius, veterator, ut sibi videtur; ait propter ipsa HS i ↄↄↄ.; sed tamen cur ipsa HS i ↄↄↄ tam vehementer concupierit quaero; nam tibi, M. Perpenna, tibi C. Piso, certe tanti non fuissent ut socium fraudaretis. Roscio cur tanti fuerint causam requiro.? locuples erat.? in suis nummis versabatur. erat? etiam ante quam locuples esset, semper liberalissimus munificentissimusque fuit.
deum hominumque fidem! qui HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ quaestus facere noluit —nam certe HS iↄↄↄ ccciↄↄↄ merere et potuit et debuit, si potest Dionysia HS ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ merere—is per summam fraudem et malitiam et perfidiam HS iↄↄↄ appetiit? illa fuit pecunia immanis, haec parvola, illa honesta, haec sordida, illa iucunda, haec acerba, illa propria, haec in causa et in iudicio conlocata. his annis proximis HS sexagiens honestissime consequi potuit; noluit. quaestus recepit, quaestum laboris reiecit; populo Romano adhuc servire non destitit, sibi servire iam pridem destitit.
tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres? nunc te ab Roscio HS iↄↄↄ circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! ego nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? te in societate Roscius! iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.
cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero. non noras? erat. gravi experiri nolebas? ita? propter familiaritatem veterem? ergo laedis? integritatem hominis? igitur insimulas? magnitudinem criminis? vero? quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium? tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. enim, tabulas habes an non? non habes, quem ad modum pactio est?
si habes, cur non nominas? nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! petiit. pactionem fecisse ut absolveretur! pepigit. qua re sit absolutus! erat summa innocentia et integritate. enim factum est? domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. hic denuntiavit; absolutus est. fraudis ac furti mentionem facere audes? in impudentia. ' enim,' inquit, 'mecum fecerat.' videlicet ne condemnaretur. erat causae cur metueret ne condemnaretur?— erat manifesta, furtum erat apertum.
rei furtum factum erat? magna cum exspectatione veteris histrionis exponere societatem. 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. est scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. puto.
ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. ego totum Rosci fuisse contendo. erat enim Fanni?. Rosci?. non erat, ars erat pretiosa. qua parte erat Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ.
O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↄↄↄ iↄↄↄ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ ex disciplina et artificio promebat Roscius. enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat.
sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur. item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.
res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudivit. quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.
deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—' enim tu tuum negotium gessisti bene.'— et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu abstulisti.'— ita hoc, vero HS Q. tu aufer.
hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. id est mirum. enim propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.
tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. ' tota re,' inquit, 'decidisti.' huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. ego Roscium, si quid communi nomine tetigit, confiteor praestare debere societati.—, non suas litis redemit, cum fundum a Flavio accepit.— ita satis non dedit amplius assem neminem petiturum? de sua parte decidit, reliquis integram relinquit actionem, qui pro sociis transigit, satis dat neminem eorum postea petiturum. ita Flavio sibi cavere non venit in mentem? nesciebat videlicet Panurgum fuisse in societate.. Fannium Roscio esse socium.—; nam iste cum eo litem contestatam habebat.
igitur decidit et non restipulatur neminem amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat?
hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem. ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. tempore? annis xv. mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. tu abhinc triennium Roscio.? recita istam restipulationem clarius., quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. enim restipulatio clamat? qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo. vox est, Fanni.
tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissolvit? in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque?, Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?
enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. tum? exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes., si ille id exsequendum non iudicavit, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse. si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciↄↄↄ Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?
Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro: ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS ccciↄↄↄ separatim Fannio dissolvit? loco, Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium a Flavio HS ccciↄↄↄ non abstulisse an alio nomine et alia de causa abstulisse.
alia de causa, quae ratio tibi cum eo intercesserat?. erat tibi?. tempus contero. ',' inquit, 'HS ccciↄↄↄ a Flavio non abstulit neque Panurgi nomine neque cuiusquam.' planum facio post hanc recentem stipulationem Rosci HS ccciↄↄↄ a Flavio te abstulisse, numquid causae est quin ab iudicio abeas turpissime victus? teste igitur hoc planum faciam?
, ut opinor, haec res in iudicium.. erat petitor? Fannius. reus? Flavius. iudex? Cluvius. his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet.? Flavius est. iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis.? Cluvius est. is dicit? HS ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.
, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi oportere!, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos..; inani et tenui spe te consolaris. testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum, hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. T. Manili et C. Lvsci Ocreae. Vtrum dicis Luscio et Manilio, an etiam Cluvio non esse credendum? atque apertius dicam. Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS ccciↄↄↄ ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et Manilio dixit? ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis virorum optimorum causa Rosci communita est.
iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum?, aude; est tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam. mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.
vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?
' enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' diceret iuratus, crederes? quid interest inter periurum et mendacem? mentiri solet, peierare consuevit. ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur?, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.
ego hoc ex contrario contendo: levior esset auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus. enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.
nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! est Cluvius? mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↄↄↄ, petam a C. Cluvio, equite Romano, ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.
deinde? quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. hominem? levem? gravissimum.? constantissimum.? alienissimum. postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum dedit.' ille respondit? ' vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'
deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo.
subornavit testem Roscius Cluvium! tam sero? cur cum altera pensio solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS iↄↄↄ dissolverat., si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur potius HS ccciↄↄↄ quam ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ ccciↄↄↄ data dixit Fannio a Flavio, cum ex restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? intellegis, C. Piso, sibi soli, societati nihil Roscium petisse. quoniam sentit Saturius esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.
',' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo.' nihil captiosius neque indignius potest dici. enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.
ita est: si quod universae societatis fuisset petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit? interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus? per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest, nisi qui cognitor est factus. vero? cognitor si fuisset tuus, quod vicisset iudicio, ferres tuum; cum suo nomine petiit, quod abstulit, tibi non sibi exegit?
si quisquam petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit, quoniam tuus cognitor non est factus.
enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? non reliquit, quem ad modum HS ccciↄↄↄ ab eo postea exegisti? si reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes? enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit.
ad modum suam partem Roscius suo nomine condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri. si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod exegisset a Flavio dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? * * * * * * * * *