Book 1
Imperial Gellius, Aulus LatinQuo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia 122
Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sunt et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum 124
Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint h litterae spiritum 128
Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. 130
Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem 132
Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his qui improbe id dicunt respondeatur 132
De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est an omnibus patris iussis obsequendum sit 142
Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina 146
Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit 148
Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit 150
De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna 152
Considerata perpensaque lex quaedam Solonis, speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta 154
Liberos in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse 158
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses; eiusque verbi ratio reddita 158
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo 160
Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. 162
Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso quod Cicero observaverat.. 166
Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt 170
Rescire verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem 172
Quae volgo dicuntur vivaria, id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit 176
Super eo sidere quod Graeci ἅμαξαν, nos septentriones vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine 178
De vento Iapyge deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus 182
Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est 192
De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis 202
Quid Graeci ἀναλογίαν quid contra ἀνωμαλίαν vocent 208
Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color spadix cuiusmodi sit. 210
Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium 218
Non esse compertum cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet 220
Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis 222
Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque 228