Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Noctes Atticae

    Book 3

    Gellius, Aulus

    Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definition culpata reprehensaque est 308

    Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae 316

    Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit 322

    Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibiis, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum 324

    Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est 326

    Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea; et quod Capito Ateius ferias quasdam praecidaneas appellavit 330

    De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum 334

    Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cuin odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.. 336

    Quid significet proprie religiosus; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex Commentariis eius super ea re sumpta.. 338

    Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis. 344

    Quae qualiaque sint quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit 346

    Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae 352

    Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt 352

    Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur. et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est 354

    Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint 356

    De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata 358

    De natura quarundam particularly quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum 362

    De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima.. 368

    Quid M. Varro in Logislorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium 372

    Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus 372