Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Noctes Atticae

    Book 6

    Gellius, Aulus

    Quem in modum respondent Chrysippus adversum eos qui providentiam consistere negaverunt 90

    Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituent e esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit 94

    Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis 100

    Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capta litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit 100

    Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit 102

    Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod praepetes Daedali pennas dixit; atque inibi quid sint aves praepetes et quid illae sint aves quas Nigidius inferas appellavit 106

    De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Fratrum Arvalium 110

    Notata quaedam de rege Alexandro et de P.Scipione memoratu digna 112

    Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae 116

    Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam 118

    Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia 120

    Quod neque testamentum, sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque sacellum, sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum 122

    De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae sympoticae vocantur 124

    Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium 126

    De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat 130

    Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum 132

    Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicis 138