Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Noctes Atticae

    Book 10

    Gellius, Aulus

    De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit 298

    Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur 302

    Qualis quantaque sit pro particulae varietas; deque exemplis eius varietatis 304

    Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit 306

    De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata: deque inter eos differentia 308

    Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem 312

    Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. 314

    Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas, venia sibi ante eius imperitiae petita, composuit 318

    Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta 318

    Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata 320

    Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere. 324

    Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat 324

    Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit 326

    Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum 330

    De ludibundo et errabundo atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic amorabundam dixit, ut dicitur ludibunda et errabunda; atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est 332

    Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur πολυπραγμοσύνη 336

    Quid significet in veteribus praetorum edictis: qui flumina retanda publice redempta habent. 340

    Qua poena Draco Atheniensis, in legibus quas populo Athensiensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri qui Duodecim Tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia 342