Book 12
Imperial Gellius, Aulus LatinInquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum; tractatumque an idem duo ista significent, fatum atque natura, an diversum 414
Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino 418
An vocabula haec, necessitudo et necessitas, differenti significatione sint 420
Descripta Alexandi ad matrem Olympiadem epistula; et quid Olympias festive ei rescripserit 422
De Aristotele et Theophrasto et Eudemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis 424
Quid veteres Latini dixerint quas Graeci προσῳδίας appellant; item quod vocabulum barbarismi non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici 426
Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis 426
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit 430
Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula 432
Quid sororis ἔτυμον esse dixerit Labeo Antistius, et quid fratris P. Nigidius 434
Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis 436
Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere 440
Quod in libris Humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse 444
Quid sit pomerium 448
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis 450
Item verba eiusdem Messalae, disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum 454
Humanitatem non significare id quod vulgus putat, sed eo vocabulo qui sinceriter locuti sunt magis proprie esse usos 456
Quid aput M. Catonerm significent verba haec inter os atque offam 458
Platonem tribuere Euripidi Sophocli versum; et similia quaedam alia 460
De genere atque nominibus familiae Porciae. 462
Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis εὐφωνία dicitur, quam regulae disciplinaeque quae a grammaticis reperta est 466
Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro 476
De Neriene Martis in antiquis conprecationibus 478
Verba M. Catonis, egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis 484
Quaesitum tractatumque quid sint manubiae; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus 486
Verba P. Nigidii quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia 500
De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni 502
De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro De Officiis secundo, qua hortatur ut homines ad cavendas inilllias in otni loco intenti paratique sint 504
Quod Quadrigarius cum multis mortalibus dixit; an quid et quantum differret, si dixisset cum multis hominibus 506
Non hactenus esse faciem qua vulgo dicitur 510
Quid sit in satura M. Varronis caninum prandium 512