Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Noctes Atticae

    Book 17

    Gellius, Aulus

    Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico, arbitro Favorino, factae; quaesitumque inter eos quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his quae dicuntur extranea 292

    Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi expressa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria 296

    Quid Aeschines rhetor, in oratione qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam improbatissimus homo dixisset 302

    Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quondam a sese uno Sallusti historias intellegi inlusit, quaestione proposita quid verba ista apud Sallustium significarent: incertum, stolidior an vanior 306

    Quod Q. Ennius in septimo Annali quadrupes eques ac non quadrupes equus, ut legunt multi, scriptum reliquit 310

    Quod Aelius Melissus in libro cui titulum fecit De Loquetdi Propritate, quem, cum ederet, cornum esse copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre matronam et matrem familias existimavit differentia longe vanissima 316

    Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendaim de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat contio 318

    Ὁμοιοτέλευτα et ὁμοιόπτωτα atque alia id genus quae ornamenta orationis putantur inepta esse et puerilia, Lucili quoque versibus declarari 324

    Quid significet apud M. Catonem verbum insecenda; quodque insecenda potius legendum sit quam, quod plerique existimant, insequenda 326

    Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum 330

    Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi in quibus ea verba sunt subscripti 334

    Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum 336

    Quali talione Diogenes philosophus usus sit, pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti 340

    Quid sit numerus hemiolios, quid epitritos; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt convertere in linguam Latinam 342

    Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis 344