Book 1
Imperial Horace LatinQui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu Ratio dederit seu Fors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentis?
‘o fortunati mercatores’ gravis annis miles ait, multo iam fractus membra labore.
contra mercator navim iactantibus Austris,
‘militia est potior. quid enim? concurritur: horae momento cita mors venit aut victoria laeta.’
agricolam laudat iuris legumque peritus, sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;
ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, solos felicis viventis clamat in urbe.
cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem delassare valent Fabium. ne te morer, audi, quo rem deducam. si quis Deus ‘en ego’ dicat
‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, vos hinc mutatis discedite partibus. eia, quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.
quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram — quamquam ridentem dicere verum quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima — sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
ille gravem duro terram qui vertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut parvola—nam exemplo est—magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit acervo quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri furtim defossa timidum deponere terra?
quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
milia frumenti tua triverit area centum:
non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit. vel dic quid referat intra naturae finis viventi, iugera centum an mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’
dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna vel cyatho ac dicas ‘magno de flumine mallem quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit, plenior ut siquos delectet copia iusto, cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
at bona pars hominum decepta cupidine falso
‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis’:
quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis sordidus ac dives, populi contemnere voces sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’
Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina — quid rides? mutato nomine de te fabula narratur: congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis.
an vigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, servos, ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
at si condoluit temptatum frigore corpus aut alius casus lecto te adflixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
non uxor salvum te volt, non filius; omnes vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
at si cognatos nullo natura labore quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos, infelix operam perdas, ut siquis asellum in campo doceat parentem currere frenis.
denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, pauperiem metuas minus et finire laborem incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Umidius quidam; non longa est fabula: dives ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se non umquam servo melius vestiret, ad usque supremum tempus, ne se penuria victus opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum frontibus adversis conponere: non ego avarum cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, se probet ac potius laudet diversa sequentis, quodque aliena capella gerat distentius uber, tabescat neque se maiori pauperiorum turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
sic festinanti semper locupletior obstat, ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, instat equis auriga suos vincentibus, illum praeteritum temnens extremos inter euntem.
inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum dicat et exacto contentus tempore vita cedat uti conviva satur, reperire queamus.
iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi conpilasse putes, verbum non amplius addam.
Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit.
hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis quinas hic capiti mercedes exsecat atque quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
nomina sectatur modo sumpta veste virili sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis, quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato vixisse fugato inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc:
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui inguen ad obscaenum subductis usque; facetus pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:
nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas quarum subsuta talos tegat instita veste, contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte virtute esto’ inquit sententia dia Catonis;
‘nam simul ac venas inflavit taetra libido, huc iuvenes aequom est descendere, non alienas permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit
‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.
audire est operae pretium, procedere recte qui moechis non voltis, ut omni parte laborent utque illis multo corrupta dolore voluptas atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, hunc perminxerunt calones; quin etiam illud accidit, ut cuidam testis caudamque salacem demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat.
tutior at quanto merx est in classe secunda, libertinarum dico — Sallustius in quas non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, qua res, qua ratio suaderet quaque modeste munifico esse licet, vellet bonus atque benignus esse, daret quantum satis esset nec sibi damno dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango’, ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, qui patrium mimae donat fundumque laremque,
‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’
verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde personam satis est, non illud, quidquid ubique officit, evitare? bonam deperdere famam, rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno nomine deceptus, poenas dedit usque superque quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
huic si muttonis verbis mala tanta videnti diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te magno prognatum deposco consule cunnum velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’
quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’
at quanto meliora monet pugnantiaque istis dives opis natura suae, tu si modo recte dispensare velis ac non fugienda petendis inmiscere. tuo vitio rerumne labores, nil referre putas? quare, ne paeniteat te, desine matronas sectarier, unde laboris plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
matronae praeter faciem nil cernere possis, cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
si interdicta petes, vallo circumdata — nam te hoc facit insanum —, multae tibi tum officient res, custodes, lectica, ciniflones, parasitae, ad talos stola demissa et circumdata palla, plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
altera, nil obstat: cois tibi paene videre est ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
metiri possis oculo latus. an tibi mavis insidias fieri pretiumque avellier ante quam mercem ostendi? leporem venator ut alta in nive sectetur, positum sic tangere nolit, cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam transvolat in medio posita et fugientia captat.’
hiscine versiculis speras tibi posse dolores atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris pocula? num esuriens fastidis omnia praeter pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem continuo fiat. malis tentigine rumpi?
non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque.
illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’
gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.
candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa nec magis alba velit quam dat natura videri.
haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,
Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, ianua frangatur, latret canis, undique magno pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto desiliat mulier, miseram se conscia clamet, cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
discincta tunica fugiendum est et pede nudo, ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant. sardus habebat ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, si peteret per amicitiam patris atque suam, non quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et concha salis puri et toga, quae defendere frigus quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses huic parco, paucis contento, quinque diebus nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, cur in amicorum vitiis tam cernis acutum quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum; rideri possit eo quod rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim natura aut etiam consuetudo mala; namque neglectis urenda filix innascitur agris.
illuc praevertamur, amatorem quod amicae turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec delectant, veluti Balbinum polypus Agnae.
vellem in amicitia sic erraremus et isti errori nomen virtus posuisset honestum.
ac pater ut gnati, sic nos debemus amici siquod sit vitium non fastidire. strabonem appellat paetum pater, et pullum, male parvos sicui filius est, ut abortivus fuit olim
Sisyphus; hunc Varum distortis cruribus, illum balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus et iactantior hic paulo est: concinnus amicis postulat ut videatur; at est truculentior atque plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
caldior est: acris inter numeretur. opinor, haec res et iungit iunctos et servat amicos.
at nos virtutes ipsas invertimus atque sincerum furimus vas incrustare. probus quis nobiscum vivit, multum demissus homo: illi tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis insidias nullique malo latus obdit apertum, cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano ac non incauto fictum astutumque vocamus.
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus, communi sensu plane caret’ inquimus. eheu, quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est peccatis veniam poscentem reddere rursus.
denique, quatenus excidi penitus vitium irae, cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
siquis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque maius peccatum est: paulum deliquit amicus, quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris, qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae, mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras porrecto iugulo historias captivus ut audit.
conminxit lectum potus mensave catillum
Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, aut positum ante mea quia pullum in parte catini sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
quis paria esse fere placuit peccata, laborant, cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere; dehinc absistere bello, oppida coeperunt munire et ponere leges, ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, quos Venerem incertam rapientis more ferarum viribus editior caedebat ut in grege taurus.
iura inventa metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque velis evolvere mundi.
nec Natura potest iusto secernere iniquum, dividit ut bona diversis, fugienda petendis, nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, qui teneros caules alieni fregerit horti et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit regula, peccatis quae poenas inroget aequas, ne scutica dignum horribili sectere flagello.
nam ut ferula caedas meritum maiora subire verbera, non vereor, cum dicas esse paris res furta latrociniis et magnis parva mineris falce recisurum simili te, si tibi regnum permittant homines. si dives, qui sapiens est, et sutor bonus et solus formosus et est rex, cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, urgeris turba circum te stante miserque rumperis et latras, magnorum maxime regum.
ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum rex ibis neque te quisquam stipator ineptum praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces ignoscent, siquid peccaro stultus, amici inque vicem illorum patiar delicta libenter privatusque magis vivam te rege beatus.
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, quod moechus foret aut sicarius aut alioqui famosus, multa cum libertate notabant.
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus.
nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
garrulus atque piger scribendi ferre laborem, scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis, accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora, custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
at tu conclusas hircinis follibus auras usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro delatis capsis et imagine, cum mea nemo scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris culpari dignos. quemvis media elige turba:
aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo vespertina tepet regio, quin per mala praeceps fertur uti pulvis collectus turbine, nequid summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
omnes hi metuunt versus, odere poetas.
‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico et quodcumque semel chartis inleverit, omnis gestiet a furno redeuntis scire lacuque et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, excerpam numero: neque enim concludere versum dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
ingenium cui sit, cui mens divinior atque os magna sonaturum, des nominis huius honorem.
idcirco quidam comoedia necne poema esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens saevit, quod meretrice nepos insanus amica filius uxorem grandi cum dote recuset, ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis audiret leviora, pater si viveret? ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, olim quae scripsit Lucilius, eripias si tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est posterius facias praeponens ultima primis, non, ut si solvas ‘postquam discordia taetra belli ferratos postis portasque refregit’, invenias etiam disiecti membra poetae.
hactenus haec: alias, iustum sit necne poema.
nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, magnus uterque timor latronibus; at bene siquis et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
ut sis tu similis Coeli Birrique latronum, non ego sim Capri neque Sulci: cur metuas me?
nulla taberna meos habeat neque pila libellos, quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes:
suave locus voci resonat conclusus. inanis hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, tempore num faciant alieno. ‘laedere gaudes’
inquit ‘et hoc studio pravus facis.’ unde petitum hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum qui non defendit alio culpante, solutos qui captat risus hominum famamque dicacis, fingere qui non visa potest, conmissa tacere qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, condita cum verax aperit praecordia Liber:
hic tibi comis et urbanus liberque videtur infesto nigris: ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, lividus et mordax videor tibi? mentio siquae de Capitolini furtis iniecta Petilli te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:
‘me Capitolinus convictore usus amicoque a puero est causaque mea permulta rogatus fecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;
sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud fugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec est aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, atque animo prius, ut siquid promittere de me possum aliud vere, promitto. liberius si dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:
‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem perdere quis velit.’ a turpi meretricis amore cum deterreret: ‘Sectani dissimilis sis.’
ne sequerer moechas, concessa cum Venere uti possem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’
aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitu sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum; simul ac duraverit aetas membra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic me formabat puerum dictis et, sive iubebat ut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’
unum ex iudicibus selectis obiciebat, sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factu necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegros exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, sic teneros animos aliena opprobria saepe absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;
hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi inprudens olim faciam simile?’ haec ego mecum conpressis agito labris; ubi quid datur oti, inludo chartis. hoc est mediocribus illis ex vitiis unum; cui si concedere nolis, multa poetarum veniat manus, auxilio quae sit mihi — nam multo plures sumus —, ac veluti te
Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.
Egressum magna me accepit Aricia Roma hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, graecorum longe doctissimus; inde forum Appi differtum nautis cauponibus atque malignis.
hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri indico bellum, cenantis haud animo aequo exspectans comites. iam nox inducere terris umbras et caelo diffundere signa parabat:
tum pueri nautis, pueris convicia nautae ingerere: ‘huc adpelle’; ‘trecentos inseris’; ‘ohe, iam satis est.’ dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora. mali culices ranaeque palustres avertunt somnos; absentem cantat amicam multa prolutus vappa nauta atque viator certatim; tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus.
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora.
ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
milia tum pransi tria repimus atque subimus inpositum saxis late candentibus Anxur.
huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque legati, aversos soliti conponere amicos.
hic oculis ego nigra meis collyria lippus inlinere. interea Maecenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter linquimus, insani ridentes praemia scribae, praetextam et latum clavum prunaeque vatillum.
in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.
postera lux oritur multo gratissima; namque
Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque occurrunt, animae, qualis neque candidiores terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt.
nil ego contulerim iucundo sanus amico.
proxima Campano ponti quae villula, tectum praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque.
hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque;
namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
hinc nos Coccei recipit plenissima villa, quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
Sarmenti Scurrae pugnam Messique Cicerri,
Musa, velim memores et quo patre natus uterque contulerit litis. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti ad pugnam venere. prior Sarmentus ‘equi te esse feri similem dico.’ ridemus, et ipse
Messius ‘accipio,’ caput et movet. ‘o tua cornu ni foret exsecto frons,’ inquit, ‘quid faceres, cum sic mutilus minitaris?’ at illi foeda cicatrix saetosam laevi frontem turpaverat oris.
Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:
nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenam ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, nilo deterius dominae ius esse; rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
prorsus iucunde cenam producimus illam.
tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni.
nam vaga per veterem dilapso flamma culinam volcano summum properabat lambere tectum.
convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
incipit ex illo montis Appulia notos ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici villa recepisset lacrimoso non sine fumo, udos cum foliis ramos urente camino.
hic ego mendacem stultissimus usque puellam ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert intentum Veneri; tum inmundo somnia visu nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, signis perfacile est: venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator.
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
qui locus a forti Diomede est conditus olim.
flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum carpentes iter et factum corruptius imbri.
postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, non ego; namque Deos didici securum agere aevom nec, siquid miri faciat natura, deos id tristis ex alto caeli demittere tecto.
Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos incoluit finis, nemo generosior est te, nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus olim qui magnis legionibus imperitarent, ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum.
cum referre negas, quali sit quisque parente natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, ante potestatem Tulli atque ignobile regnum multos saepe viros nullis maioribus ortos et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis non umquam pretio pluris licuisse, notante iudice quo nosti, populo, qui stultus honores saepe dat indignis et famae servit ineptus, qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet nos facere a volgo longe longeque remotos?
namque esto: populus Laevino mallet honorem quam Decio mandare novo censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus:
vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
sed fulgente trahit constrictos gloria curru non minus ignotos generosis. quo tibi, Tulli, sumere depositum clavom fierique tribuno?
invidia adcrevit, privato quae minor esset.
nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus et latum demisit pectore clavom, audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’
ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi et cupiat formosus, eat quacumque, puellis iniciat curam quaerendi singula, quali sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
sic qui promittit civis, urbem sibi curae, imperium fore et italiam, delubra Deorum, quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, omnis mortalis curare et quaerere cogit.
‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’
‘at Novius collega gradu post me sedet uno;
namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera, magna sonabit, cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’
nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno.
dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum;
nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
ut veni coram, singultim pauca locutus — infans namque pudor prohibebat plura profari — non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo, sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his; qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos. vestem servosque sequentis, in magno ut populo, siqui vidisset, avita ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat. quid multa? pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc laus illi debetur et a me gratia maior.
nil me paeniteat sanum patris huius, eoque non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, quod non ingenuos habeat clarosque parentes, sic me defendam. longe mea discrepat istis et vox et ratio. nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unus et comes alter, uti ne solus rusve peregre ve exirem, plures calones atque caballi pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli, cum Tiburte via praetorem quinque secuntur te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
cena ministratur pueris tribus et lapis albus pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior. haec est vita solutorum misera ambitione gravique;
his me consolor victurum suavius ac si quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
Proscripti Regis Rupili pus atque venenum hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Persius hic permagna negotia dives habebat
Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti, quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque summa fuit: duo si discordia vexet inertis aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis. Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
Persius exponit causam; ridetur ab omni conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites, excepto Rege; canem illum, invisum agricolis sidus, venisse: ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator cessisset magna conpellans voce cuculum.
at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,
Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, Deos te oro, qui reges consueris tollere, cur non hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.’
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse Deum. Deus inde ego, furum aviumque maxima formido; nam fures dextra coercet obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa vetatque novis considere in hortis.
huc prius angustis eiecta cadavera cellis conservus vili portanda locabat in arca;
hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum;
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque aggere in aprico spatiari, quo modo tristes albis informem spectabant ossibus agrum, cum mihi non tantum furesque feraeque suetae hunc vexare locum curae sunt atque labori quantum carminibus quae versant atque venenis humanos animos: has nullo perdere possum nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam pedibus nudis passoque capillo, cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque fecerat horrendas adspectu. scalpere terram unguibus et pullam divellere mordicus agnam coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde manis elicerent animas responsa daturas.
lanea et effigies erat altera cerea: maior lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;
cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae iam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam altera Tisiphonen: serpentes atque videres infernas errare canes lunamque rubentem, ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
mentior at siquid, merdis caput inquiner albis corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum
Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
nam, displosa sonat quantum vesica, pepedi diffissa nate ficus; at illae currere in urbem.
canidiae dentis, altum Saganae caliendrum excidere atque herbas atque incantata lacertis vincula cum magno risuque iocoque videres.
Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’
cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille
‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘pluris hoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos manaret talos. ‘o te, Bollane, cerebri felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:
iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;
persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est te circumagi: quendam volo visere non tibi notum;
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’
‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’
demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum gravius dorso subiit onus. incipit ille:
‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum, non Varium facies; nam quis me scribere pluris aut citius possit versus? quis membra movere mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.’
interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater, cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam.
omnis conposui.’ ‘felices. nunc ego resto.
confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna:
“hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra:
garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.”
ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.’ ‘inteream, si aut valeo stare aut novi civilia iura;
et propero quo scis.’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit,
‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille, et praecedere coepit; ego, ut contendere durum cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, ditior hic aut est quia doctior; est locus uni cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus, expugnabis: et est qui vinci possit eoque difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
muneribus servos corrumpam; non, hodie si exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, occurram in triviis, deducam. nil sine magno vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum qui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis et quo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
‘certe nescio quid secreto velle loqui te aiebas mecum.’ ‘memini bene, sed meliore tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam
‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solem tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me sub cultro linquit. casu venit obvius illi adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, undique concursus. sic me servavit Apollo.
Nempe inconposito dixi pede currere versus
Lucili. quis tam Lucili fautor inepte est, ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo urbem defricuit, charta laudatur eadem.
nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
ergo non satis est risu diducere rictum auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
est brevitate opus, ut currat sententia neu se inpediat verbis lassas onerantibus auris, et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, defendente vicem modo rhetoris atque poetae, interdum urbani, parcentis viribus atque extenuantis eas consulto. ridiculum acri fortius et melius magnas plerumque secat res.
illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes umquam legit neque simius iste nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis miscuit.’ o seri studiorum, quine putetis difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’
cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum dura tibi peragenda rei sit causa petilli?
scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita verba foris malis, Canusini more bilinguis.
atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, versiculos, vetuit me tali voce Quirinus post mediam noctem visus, cum somnia vera:
‘in silvam non ligna feras insanius ac si magnas Graecorum malis inplere catervas.’
turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa, nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
arguta meretrice potes Davoque Chremeta eludente senem comis garrire libellos unus vivorum, Fundani, Pollio regum facta canit pede ter percusso; forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum
Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
hoc erat, experto frustra Varrone Atacino atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, inventore minor; neque ego illi detrahere ausim haerentem capiti cum multa laude coronam.
at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem plura quidem tollenda relinquendis. age quaeso, tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
nil comis tragici mutat Lucilius acci?
non ridet versus Enni gravitate minores, cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis quaerere, num illius, num rerum dura negarit versiculos natura magis factos et euntis mollius ac siquis pedibus quid claudere senis, hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci quale fuit Cassi rapido ferventius amni ingenium, capsis quem fama est esse librisque ambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam, comis et urbanus, fuerit limatior idem quam rudis et Graecis intacti carminis auctor quamque poetarum seniorum turba; sed ille, si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, detereret sibi multa, recideret omne quod ultra perfectum traheretur, et in versu faciendo saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint scripturus, neque te ut miretur turba labores, contentus paucis lectoribus. an tua demens vilibus in ludis dictari carmina malis?
non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,
Valgius et probet haec Octavius optimus atque
Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ambitione relegata. te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, conpluris alios, doctos ego quos et amicos prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque, arridere velim, doliturus, si placeant spe deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, discipularum inter iubeo plorare cathedras.
i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.