Book 5
Imperial Lucan LatinSub initio anni consules in Epiro in exercitu Pompeii comitia habent.
Lentulus patres alloquitur hortaturque ut Pompeium iubeant esse ducem. Id quod fit.
Dein reges, qui auxilia miserant, laudati.
Appius Pompeianus consulit oraculum Delphicum, quod diu siluerat.
Describitur oraculum.
Aperitur templum. Pythia dehortatur.
Adigitur tamen ut tripoda conscendat.
Furor eam invadit. Eloquitur oraculum de Appio ipso ante Pharsalicam pugnam in Euboea insula morituro.
Apostrophe ad oraculum.
Exit Pythia templo, animumque humanum recipit.
Apostrophe ad Appium.
Interim redux ex Hispania Caesar, deprehendit milites ad pacem inclinantes, bellumque pertaesos, et tumultuantes idcirco.
Caesar interritus eos alloquitur, minaturque.
Mutatur militum animus.
Caesar Brundusium eos mittit ibique classem parare iubet.
Ipse Romam it, resque ibi ordinat.
Inde Brundusium, media hieme.
Confirmat milites.
Traiicit fretum, adque Palaesten appellit in Epiro.
Dein ad Dyrrhachium castra fiunt.
Caesarem moratur, ne pugna statim fiat, Antonius, Brundusii relictus, hiemeque ne eum sequeretur impeditus.
Caesar decernit solus Brundusium navigare, Antoniumque accersere. Ergo ad litus it. Ibi cymbam deprehendit, eiusque dominum Amyclam quendam ex somno excitat, promissisque magnis adigit, ut secum fretum transiiciat. Tempestas fit. Timet nauta. Confirmat eum Caesar.
Describitur tempestas. Ad Italiam appellit Caesar.
Redeuntem deinde sui carpunt milites, quod sese reliquerit.
Transiiciunt Brundusio reliquae copiae.
Pompeius uxorem Corneliam Lesbum dimittit, quo tuta sit a bello. Alloquitur eam.
Illa respondet.
Cornelia conscendit navem.
Lesbum navigat.