Chapter 3
Imperial P. Vergilius Maro (Virgil) LatinMenalcas: Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Damoetas: Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Menalcas: Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora, et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Damoetas: Parcius ista viris tamen obicienda memento:
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis, et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Menalcas: Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vitis incidere falce novellas.
Damoetas: Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca, et cum vidisti puero donata, dolebas, et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
Menalcas: Quid domini faciant, audent cum talia fures!
non ego te vidi Damonis, pessime, caprum excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.
Damoetas: An mihi cantando victus non redderet ille quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon ipse fatebatur, sed reddere posse negabat.
Menalcas: Cantando tu illum, aut umquam tibi fistula cera iuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebas stridenti miserum stipula disperdere carmen?
Damoetas: Vis ergo inter nos quid possit uterque vicissim experiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus— depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
Menalcas: De grege non ausim quicquam deponere tecum.
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;
bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius, insanire libet quoniam tibi, pocula ponam fagina, caelatum divini opus Alcimedontis;
lenta quibus torno facili superaddita vitis diffusos hedera vestit pallente corymbos:
in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter, descripsit radio totum qui gentibus orbem, tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Damoetas: Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit, et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo:
si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
Menalcas: Nunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocari audiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemon efficiam posthac ne quemquam voce lacessas.
Damoetas: Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla, nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
Palaemon: Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba:
et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.
Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:
alternis dicetis; amant alterna Camenae.
Damoetas: Ab Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:
ille colit terras, illi mea carmina curae.
Menalcas: Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
Damoetas: Malo me Galatea petit, lasciva puella, et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
Menalcas: At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
Damoetas: Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
Menalcas: Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta aurea mala decem misi; cras altera mittam.
Damoetas: O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!
Menalcas: Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.
si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
Damoetas: Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.
Menalcas: Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”
Damoetas: Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.
arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
Menalcas: Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
Damoetas: Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:
Pierides vitulam lectori pascite vestro.
Menalcas: Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.
Damoetas: Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
Menalcas: Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
Damoetas: Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
Menalcas: Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
Damoetas: Tityre, pascentes a flumine reice capellas:
ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
Menalcas: Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.
Damoetas: Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!
Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.
Menalcas: His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
Damoetas: Dic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo— tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.
Menalcas: Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto.
Palaemon: Non nostrum inter vos tantas componere lites.
Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores aut metuet dulces, aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.