Chapter prologue
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinLibanvs: Sicut tuom vis unicum gnatum tuae superesse vitae sospitem et superstitem, ita ted obtestor per senectutem tuam perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam, si quid med erga hodie falsum dixeris, ut tibi superstes uxor aetatem siet atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
Demaenetvs: Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi video necesse esse eloqui quidquid roges.
proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
Libanvs: Dic obsecro hercle serio quod te rogem, cave míhi mendaci quicquam.
Demaenetvs: Quin tu ergo rogas?
Libanvs: Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
Demaenetvs: Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?
Libanvs:
apud fústitudinas, ferricrepinas insulas, ubi vivos homines mortui incursant boves.
Demaenetvs: Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
ubi fit polenta, te fortasse dicere.
Libanvs: Ah, neque hercle ego istuc dico nec dictum volo, teque obsecro hercle ut quae locutu's locutu s e s despuas.
Demaenetvs:
Fiat, geratur mos tibi.
Libanvs: Age, age usque excrea.
Demaenetvs: Etiamne?
Libanvs: Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.
etiam amplius.
Demaenetvs: Nam quo usque?
Libanvs: Vsque ad mortem volo.
Demaenetvs: Cave sís malam rem.
Libanvs: Vxoris dico, non tuam.
Demaenetvs: Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.
Libanvs:
Di tibi dent quaecumque optes.
Demaenetvs: Redde operam mihi.
cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi propterea quod me non scientem feceris?
aut cur postremo filio suscenseam, patres ut faciunt ceteri?
Libanvs: Quid istúc novi est?
demiror quid sit et quo evadat sum in metu.
Demaenetvs: Equidem scio iam, filius quod amet meus istanc meretricem e proxumo Philaenium.
estne hoc ut dico, Libane?
Libanvs: Rectam instas viam.
ea res est. sed eum morbus invasit gravis.
Demaenetvs:
Quid morbi est?
Libanvs: Quia non suppetunt dictis data.
Demaenetvs: Tune es adiutor nunc amanti filio?
Libanvs: Sum vero, et alter noster est Leonida.
Demaenetvs: Bene hercle facitis ét a me initis gratiam.
verum meam uxorem, Libane, nescis qualis sit?
Libanvs:
Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.
Demaenetvs: Fateór eam esse importunam atque incommodam.
Libanvs: Posterius istuc dicis quam credo tibi.
Demaenetvs: Omnes parentes, Libane, liberis suis, qui mi auscultabunt, facient obsequellam† quippe quí mage amico utantur gnato et benevolo.
atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;
volo mé patris mei similem, qui causa mea nauclerico ipse ornatu per fallaciam quam amabam abduxit ab lenone mulierem;
neque puduit eum id aetatis sycophantias struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.
eos mé decretumst persequi mores patris.
nam me hodie oravit Argyrippus filius, uti sibi amanti facerem argenti copiam;
et íd ego percupio obsequi gnato meo.
quamquam illum mater arte contenteque habet, patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.
praesertim quom is me dignum quoi concrederet habuit, me habere honorem eius ingenio decet;
quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem, cupio esse amicae quod det argentum suae.
Libanvs: Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.
dotalem servom Sauream uxor tua adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.
Demaenetvs: Argentum accepi, dote imperium vendidi.
nunc verba in pauca conferam quid te velim.
viginti iam usust filio argenti minis:
face id ut paratum iam sit.
Libanvs: Vnde gentium?
Demaenetvs:
Me defraudato.
Libanvs: Maxumas nugas agis:
nudo detrahere vestimenta me iubes.
defraudem te ego? age sís, tu sine pennis vola.
tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu, nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?
Demaenetvs:
Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream potes, circumduce, aufer; promitto tibi non offuturum, si id hodie effeceris.
Libanvs: Iubeas una opera me piscari in aere, venari autem rete iaculo in medio mari.†
Demaenetvs:
Tibi optionem sumito Leonidam, fabricare quidvis, quidvis comminiscere:
perficito, argentum hodie ut habeat filius, amicae quod det.
Libanvs: Quid ais tu, Demaenete?
Demaenetvs: Quid vis?
Libanvs: Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint?
Demaenetvs: Redimam.
Libanvs: Tum tu igitur aliud cura quid lubet.
ego eo ad forum, nisi quid vis.
Demaenetvs: Ei, bene ambula.
atque audin etiam?
Libanvs: Ecce.
Demaenetvs: Si quid te volam, ubi eris?
Libanvs: Vbicumque libitum erit animo meo.
profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi ne quid nocere possit, cum tu mihi tua oratione omnem animum ostendisti tuom.
quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.
pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.
Demaenetvs:
Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.
Libanvs: Nempe in foro?
Demaenetvs: Ibi, si quid opus fuerit.
Libanvs: Meminero.—
Demaenetvs: Non esse servos peior hoc quisquam potest nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.
eidem homini, si quid recte curatum velis, mandes: moriri sese misere mavolet, quam non perfectum reddat quod promiserit.
nam ego illud argentum tam paratum filio scio esse quam me hunc scipionem contui.
sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?
atque ibi manebo apud argentarium.—
Argyrippvs: Sícine hoc fít? foras aédibus me éici?
promerenti optume hocin preti redditur?
bene merenti mala es, male merenti bona es;
at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco
íbo ego ad trés viros vóstraque ibi nómina faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam, pérlecebrae, pérmities, ádulescentum exitium.
nám mare haud ést mare, vós mare acérrumum;
nam in mari repperi, hic elavi bonis.
ingrata atque inrita esse omnia intellego quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi mále quod potero fácere faciam, méritoque id faciám tuo.
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
quae prius quam ístam adii atque amans ego animum méum isti dedi, sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia, atque ea si érant, magnás habebas omnibus dis gratias;
eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.
nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;
tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.
té ego ulciscar, té ego ut digna es perdam atque ut de me meres.
at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat quém adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?
atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium meo modo loquar quaé volam, quoniam intus non licitum est mihi.
Cleareta: Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;
nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:
fixus hic apud nós est animus tuos clavo Cupidinis.
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
quam magis té in altum capessis, tam aestus te in portum refert.
Argyrippvs: Ego pol istum portitorem privabo portorio;
ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar, quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.
Cleareta:
Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.
Argyrippvs: Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;
solus si ductem, referre gratiam numquam potes.
Cleareta: Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;
semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.
Argyrippvs:
Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;
modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.
Cleareta: Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?
modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.
Argyrippvs: Dedi equidem quod mecum egisti.
Cleareta: Et tibi ego misi mulierem:
par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
Argyrippvs: Male agis mecum.
Cleareta: Quid me accusas, si facio officium meum?
nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.
Argyrippvs: Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.
Cleareta:
Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;
is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias, vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:
is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;
neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.
volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae, volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.
vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.
Argyrippvs:
Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.
Cleareta: Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;
nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.
Argyrippvs: Non meum est.
Cleareta: Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.
verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui, quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:
si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum, hanc tibi noctem honoris causa gratiis dono dabo.
Argyrippvs: Quid si non est?
Cleareta: Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.
Argyrippvs: Vbi illaec quae dedi ante?
Cleareta: Abusa. nam si ea durarent mihi, mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.
diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio, si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.
vetus est: nihili coactiost — scis cuius. non dico amplius.
Argyrippvs: Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;
me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;
ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia, usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.
nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.
Cleareta: Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
aves adsuescunt: nécesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;
saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.
itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego, esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;
bene salutando consuescunt, compellando blanditer, osculando, oratione vinnula, venustula.
si papillam pertractavit, haud est ab re aúcupis;
savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.
haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?
Argyrippvs: Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.
Cleareta:
Remeato audacter, mercedem sí eris nactus: nunc abi.
Argyrippvs: Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare, annum hunc ne cum quiquam alio sit?
Cleareta: Tene? viginti minas;
atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.
Argyrippvs: At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.
Cleareta: Dic quod lubet.
Argyrippvs:
Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.
habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.
Cleareta: Quin, si tu voles, domi sérvi qui sunt castrabo viros.
postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;
ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:
modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.
portitorum símillumae sunt ianuae lenoniae:
si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.—
Argyrippvs:
Interii, si non invenio ego illas viginti minas, et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia, supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro, dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,† nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.—