Chapter front
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinUnknown: quíbus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate víncla, virgaé, molae: saévitudo mala fit peior convérrite scópis, agite strénue ecquis évocat cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum?
sícut lacte lactis similest
(Bacchis): ílla mi cognominis fuit
(latro) suam qui auro vitam venditat sció spiritum éius maiórem esse multo quam folles taurini habént, cum liquescunt petraé, ferrum ubí fit.
Cuiatis tibi visust?
Praenéstinum opino esse, ita erat gloriosus.
néque id haud subditiva glória oppidum arbitror.
(Pver): ne a quóquam acciperes alio mercedem annuam, nisi ab sése, nec cum quiquam limares caput.
limaces viri cór meum, spés mea, mél meum, suávitudó, cibus, gaúdium.
síne te amem
Cupidon tecum saevust anne Amor?
Vlíxem audivi fuisse aerumnosissimum, qui annis viginti errans a patria afuit;
verum hic adulescens multo Vlixem anteit qui ílico errat intra muros civicos.
quidquid est nomen sibi
(Pistoclervs): quaé sodalem átque me exércitos habet nam crédo cuivis excantare cor potes.
sin lénocinium forte collibitum est tibi, videas mercedis quid tibi est aecum dari, ne istac aetate me sectere gratiis.
Arabus
Bacchis: Quíd si hoc potis est út tu taceas, égo loquar?
Soror: Lepidé, licet.
Bacchis: Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.
Soror: Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.
Bacchis: Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.
sequere hac.
Pistoclervs: Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?
quid in consilio consuluistis?
Bacchis: Bene.
Pistoclervs: Pol haud meretricium est.
Bacchis: Miserius nihil est quam mulier.
Pistoclervs: Quid esse dices dignius?
Bacchis: Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem—ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
id, amabo te, huic caveas.
Pistoclervs: Quid isti caveam?
Bacchis: Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.
Pistoclervs: Vbi nunc is homost?
Bacchis: Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.
eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
Pistoclervs: Viscus merus vostrast blanditia.
Bacchis: Quid iam?
Pistoclervs: Quia enim intellego, duae unum éxpetitis palumbem, † perii harundo alas verberat.
non ego istúc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.
Bacchis: Quí, amabo?
Pistoclervs: Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.
Bacchis:
Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?
Pistoclervs: Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.
nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.
Bacchis: Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.
sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo, quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:
tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;
et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.
quid, amabo, opticuisti?
Pistoclervs: Quia istaec lepida sunt memoratui:
eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt, animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.
Soror: Quid ab hac metuis?
Pistoclervs: Quid ego metuam rogitas? adulescens homo penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?
Bacchis: Lepide memoras.
Pistoclervs: Vbi ego capiam pro machaera turturem, pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis, pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium, ubi mihi pró equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?
apage a me, apage.
Bacchis: Ah, nimium ferus es.
Pistoclervs: Mihi sum.
Bacchis: Malacissandus es.
equidem tibi do hanc operam.
Pistoclervs: Ah, nimium pretiosa es operaria.
Bacchis: Simulato me amare.
Pistoclervs: Vtrum égo istuc iócon adsimulem an serio?
Bacchis: Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo me amplexari.
Pistoclervs: Quid eo mi opus est?
Bacchis: Vt ille te videat volo.
scio quid ago.
Pistoclervs: Et pol égo scio quid metuo. sed quid ais?
Bacchis: Quid est?
Pistoclervs:
Quid si apud te eveniát desubito prandium aut potatio forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis, ubi ego tum accumbam?
Bacchis: Ápud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.
locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.
ubi tu lepide vóles esse tibi, méa rosa, mihi dicito dato qui bene sit: ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.
Pistoclervs: Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.
Bacchis: Atque ecastor apud hunc fluvium áliquid perdundumst tibi.
manum da et sequere.
Pistoclervs: Aha, minime.
Bacchis: Quid ita?
Pistoclervs: Quia istoc in lecebrosius fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.
Bacchis:
Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.
ille quidem hanc abducet; tú nullus ádfueris, si non lubet.
Pistoclervs: Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?
Bacchis: Quid est quod metuas?
Pistoclervs: Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:
tuos sum, tibi dedo operam.
Bacchis: Lepidu's lepidu s e s. nunc ego te facere hoc volo.
ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:
eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;
tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.
Pistoclervs: Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia et operam dare mi ét ad eam operam facere sumptum de tuo.
Bacchis:
At ego nolo dare te quicquam.
Pistoclervs: Sine.
Bacchis: Sino equidem, si lubet.
propera, amabo.
Pistoclervs: Prius hic adero quam te amare desinam.—
Soror: Bene me accipies advenientem, mea soror.
Bacchis: Quid ita, obsecro?
Soror: Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.
Bacchis: Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror, ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.
Soror: Cupio.
Bacchis: Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves.
nám uti navi vecta es, credo timida es.
Soror: Aliquantum, soror.
Bacchis: Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.
Lydvs: Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor, expectans quas tu res hoc ornatu geras.
namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem videtur posse hic ad nequitiam adducier.
quo nunc capessis ted hinc adversa via cum tanta pompa?
Pistoclervs: Húc.
Lydvs: Quid huc? quis istíc habet?
Pistoclervs: Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,
Iocus, Lúdus, Sermo, Suavisaviatio.
Lydvs: Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?
Pistoclervs:
Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;
tu dis nec recte dicis: non aequom facis.
Lydvs: An deus est ullus Suavisaviatio?
Pistoclervs: An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;
quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem, is stultior es barbaro poticio, qui tantus natu deorum nescis nomina.
Lydvs: Non hic placet mi ornatus.
Pistoclervs: Nemo ergo tibi haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.
Lydvs: Etiam me advorsus exordire argutias?
qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.
Pistoclervs: Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.
magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode pro dignitate opsoni haec concuret cocus.
Lydvs: Iam perdidisti te atque me atque operam meam, qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.
Pistoclervs: Ibidem égo meam operam perdidi, ubi tu tuam:
tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.
Lydvs: O praeligatum pectus.
Pistoclervs: Odiosus mihi es.
tace atque sequere, Lyde, me.
Lydvs: Illuc sis vide, non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.
Pistoclervs: Non par videtur neque sit consentaneum, cum haec qui emit intus sit et cúm amica accubet cumque osculetur et convivae alii accubent, praesentibus illis paedagogus una ut siet.
Lydvs:
An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?
Pistoclervs: Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.
Lydvs: Tu amicam habebis?
Pistoclervs: Cum videbis, tum scies.
Lydvs: Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.
Pistoclervs: Omitte, Lyde, ac cave malo.
Lydvs: Quid? cave malo?
Pistoclervs:
Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.
Lydvs: O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.
vixisse nimio satiust iam quam vivere.
magistron quemquam discipulum minitarier?
Pistoclervs: Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.
Lydvs: Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam teque ad patrem esse mortuom renuntiem.
Pistoclervs:
Satis historiarumst.
Lydvs: Hic vereri perdidit.
compendium edepol haud aetati optabile fecisti, cum istanc nactu's nactu s e s inpudentiam.
occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi patrem tibi esse?
Pistoclervs: Tibi ego an tu mihi servos es?
Lydvs:
Peior magister te istaec docuit, non ego.
nimio es tu ad istas res discipulus docilior, quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.
Pistoclervs:
Istactenus tibi, Lyde, libertas datast orationis. satis est. sequere hac me ac tace.—