Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Cistellaria

    Chapter 4

    Plautus, Titus Maccius

    Demipho: Quíd hoc negoti est, quód omnes homines fabulantur per vias mihi esse filiam inventam? et Lampadionem me in foro quaesivisse aiunt.

    Lampadio: Ere, unde is?

    Demipho: Ex senatu.

    Lampadio: Gaudeo tibi mea opera liberorum esse amplius.

    Demipho: Enim non placet.

    nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.

    sed quid istúc est?

    Lampadio: Propera ire intro húc ad adfinem tuom, filiam tuam iám cognosces intus. íbidem uxor tua est.

    abi cito.

    Demipho: Praevorti hoc certumst rebus aliis omnibus.—

    Caterva: Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad vos exeant:

    nemo exibit, omnes intus conficient negotium.

    ubi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci qui deliquit vapulabit, qui non deliquit bibet.

    nunc quod ad vos, spectatores, relicuom relinquitur, more maiorum date plausum postrema in comoedia.