Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Persa

    Chapter front

    Plautus, Titus Maccius

    Toxilvs: Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias, superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.

    nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico, cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim, quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo.

    Sagaristio: Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.

    ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.

    Toxilvs: Quís illic est qui cóntra me astat?

    Sagaristio: Quís hic est qui sic cóntra me astat?

    Toxilvs: Similis est Sagaristionis.

    Sagaristio: Toxilus híc quidem meus amicust.

    Toxilvs:

    Ís est profecto.

    Sagaristio: Eum esse opinor.

    Toxilvs: Congrediar.

    Sagaristio: Contra adgredibor.

    Toxilvs: O Sagaristio, di ament te.

    Sagaristio: O Toxilé, dabunt di quae exoptes.

    út vales?

    Toxilvs: Út queo.

    Sagaristio: Quíd agitur?

    Toxilvs: Vívitur.

    Sagaristio: Sátin ergo ex sententia?

    Toxilvs: Si eveniunt quae exopto, satis.

    Sagaristio: Nimis stúlte amicis utere.

    Toxilvs: Quid iam?

    Sagaristio: Imperare oportet.

    Toxilvs:

    Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.

    Sagaristio: Negotium edepol—

    Toxilvs: Ferreum fortasse?

    Sagaristio: Plusculum annum fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.

    Toxilvs: Vetus iam ístaec militiast tua.

    Sagaristio: Satin tu úsque valuisti?

    Toxilvs: Hau probe.

    Sagaristio: Ergo edepol palles.

    Toxilvs: Saucius factus sum in Veneris proelio:

    sagittá Cupido cor meum transfixit.

    Sagaristio: Iam servi hic amant?

    Toxilvs: Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem quibus sat esse non queam?

    Sagaristio: Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.

    Toxilvs: Básilice ágito eleútheria.

    Sagaristio:

    Quíd iam?

    Toxilvs: Quia erus peregri est.

    Sagaristio: Ain tu, péregri est?

    Toxilvs: Si tu tibi bene esse póte pati, veni: víves mecum, básilico accipiere victu.

    Sagaristio: Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.

    Toxilvs:

    Sed hoc me únum excruciat.

    Sagaristio: Quidnam id est?

    Toxilvs: Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera, an sémpiternam sérvitutem sérviat.

    Sagaristio: Quid núnc vis ergo?

    Toxilvs: Fácere ami cum tibi me potis es sempiternum.

    Sagaristio: Quem ad modum?

    Toxilvs: Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam, quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo.

    age fí benignus, subveni.

    Sagaristio: Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes,

    ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas, qui ípsus sitiat.

    Toxilvs: Sicine hoc te mihi fácere?

    Sagaristio: Quid faciam?

    Toxilvs: Rogas?

    alicúnde exora mutuom.

    Sagaristio: Tu fác idem quod rogas me.

    Toxilvs: Quaesivi, nusquam repperi.

    Sagaristio: Quaeram equidem, si quis credat.

    Toxilvs: Nempe habeo in mundo.

    Sagaristio: Si id domi esset mihi, iam pollicerer:

    hoc meumst ut faciam sedulo.

    Toxilvs: Quidquid erit, recipe te ad me.

    quaeré tamen, ego item sedulo.

    Sagaristio: Si quid erit, te fac iam ut scias.

    Toxilvs: obsecro te resecro que, operam da hánc mihi fidélem.

    Sagaristio: Ah, odio me énicas.

    Toxilvs: Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio.

    Sagaristio: At pol ego aps te concessero.—

    Toxilvs: Iamne ábis? bene ambulato.

    sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione.

    usque ero domi, dum excoxero lenoni malam rem magnam.—

    Satvrio: Veterem atque antiquom quaestum maio rum meum servo atque obtineo et magna cum cura colo.

    nam numquam quisquam meorum maiorum fuit, quin parasitando paverint ventres suos:

    patér, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos quasi mures semper edere alienum cibum, neque edacitate eos quisquam poterat vincere;

    atque eis cognómentum erat durís Capitonibus.

    unde égo hunc quaestum optineo et maiorum locum.

    neque quadrupulari me volo, neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona, neque illí qui faciunt mihi placent. planen loquor?

    nam publicae rei causa quicumque id facit magis quám sui quaesti, animus induci potest, eum esse civem ét fidelem ét bonum.

    sed si legirupam qui damnet, det in publicum dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:

    ubi quadrupulator quempiam iniexit manum, tantidem ille illi rursus iniciat manum, ut aequa parti prodeant ad tris viros:

    si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant, qui hic albo rete áliena oppugnant bona.

    sed sumne ego stultus, qui rem curo publicam, ubi sint magistratus, quos curare oporteat?

    nunc huc intro ibo, visam hesternas reliquias, quieríntne recte necne, num afuerit febris, opertaen fuerint, ne quis obreptaverit.

    sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.

    Toxilvs: Omnem rem inveni, ut sua sibi pecunia hodie illam faciat leno libertam suam.

    sed eccúm parasitum, quoius mi auxilio est opus.

    simulabo quasi non videam: ita alliciam virum.

    curate istic vos atque adproperate ocius, ne mihi morae sit quicquam, ubi ego intro advenero.

    commisce mulsum, struthea † coluthequam appara, bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.

    iam pól ille hic aderit, credo, congerro meus.

    Satvrio:

    Me dicit, euge.

    Toxilvs: Lautum credo e balineis iam hic adfuturum.

    Satvrio: Vt ordine omnem rem tenet.

    Toxilvs: Collyrae facite ut madeant et colyphia, ne mihi incócta detis.

    Satvrio: Rem loquitur meram.

    nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;

    tum nisi cremore crassost ius collyricum, nihilist, macrum illud epicrocum pellucidum:

    quasi †iuream esse ius decet collyricum.

    nolo in vesicam quod eat, in ventrem volo.

    Toxilvs: Prope me hic nescio quis loquitur.

    Satvrio: O mi Iuppiter terrestris, te coepulonus compellat tuos.

    Toxilvs: O Saturio, opportune advenisti mihi.

    Satvrio: Mendacium edepol dicis, atque haud te decet:

    nam essurio venio, non advenio saturio.

    Toxilvs: At edes, nam iam intus ventris fumant focula.

    calefieri iussi reliquias.

    Satvrio: Pernam quidem ius est adponi frigidam postridie.

    Toxilvs: Ita fieri iussi.

    Satvrio: Ecquid hallecis?

    Toxilvs: Vah, rogas?

    Satvrio: Sapis múltum ad genium.

    Toxilvs: Sed tu, ecquid meministi, here qua de re ego tecum mentionem feceram?

    Satvrio:

    Memini: ut murena et conger ne calefierent;

    nam nimio melius oppectuntur frigida.

    sed quid cessamus proelium committere?

    dum mane est, omnis esse mortalis decet.

    Toxilvs: Nimis paéne manest.

    Satvrio: Mane quod tu occeperis negotium agere, id totum procedit diem.

    Toxilvs: Quaeso animum advorte hoc. iám heri narravi tibi tecumque oravi, ut nummos sescentos mihi dares utendos mutuos.

    Satvrio: Memini et scio, et te me orare et mihi non esse quod darem.

    nihili parasitus est, cui árgentum domi est:

    lubido extemplo coeperest convivium, tuburcinari de suo, si quid domi est.

    cynicum esse egentem oportet parasitum probe:

    ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.

    Toxilvs: Iam nolo argentum: filiam utendam tuam mihi da.

    Satvrio: Numquam edepol cuiquam etiam utendam dedi.

    Toxilvs: Non ad istuc quod tu insimulas.

    Satvrio: Quid eam vis?

    Toxilvs: Scies.

    quia forma lepida et liberali est.

    Satvrio: Res itast.

    Toxilvs: Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.

    Satvrio: Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?

    Toxilvs: Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.

    Satvrio: Cupio hercle.

    Toxilvs: Tum tu me sine illam vendere.

    Satvrio:

    Tun illam vendas?

    Toxilvs: Immo alium adlegavero qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.

    sicut istic leno non sex menses Megaribus huc est cum commigravit.

    Satvrio: Pereunt reliquiae.

    posterius istuc tamen potest.

    Toxilvs: Scin quam potest?

    numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis, quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;

    atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.

    quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?

    Satvrio:

    Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet, dum saturum vendas.

    Toxilvs: Hoc, si facturu's facturus es, face.

    Satvrio: Faciam equidem quae vis.

    Toxilvs: Bene facis. propera, abi domum;

    praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur: ubi se natam praedicet, qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.

    sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;

    et ut adfleat, cum ea memoret.

    Satvrio: Etiam tu taces?

    ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.

    Toxilvs: Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam, quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.

    Satvrio: Eu, probe.

    Toxilvs: Quasi sit peregrinus.

    Satvrio: Laudo.

    Toxilvs: Et tu gnatam tuam ornatam adduce lepide in peregrinum modum.

    Satvrio: πόθεν ornamenta?

    Toxilvs: Abs chorago sumito;

    dare debet: praebenda aediles locaverunt.

    Satvrio: Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.

    Toxilvs: Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu.

    Satvrio: Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—

    Toxilvs:

    Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum, me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—