Chapter prologue
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinAgorastocles: Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio, dubias, egenas, inopiosas consili, quas tu sapienter, docte et cordate et cate mihi reddidisti ópiparas opera tua.
quibus pró bene factis fateor deberi tibi et libertatem et multas grates gratias.
Milphio: Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.
nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae, σαὶ δὲ κολλῦραι λύραι.
nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos.
Agorastocles: Amans per amorem si quid feci, Milphio, ignoscere id te mi aequom est.
Milphio: Haud vidi magis.
em, nunc ego amore pereo. sine te verberem, item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:
post id locorum tu mihi amanti ignoscito.
Agorastocles: Si tibi lubido est aut voluptati, sino:
suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.
Milphio: Si auctoritatem postea defugeris, ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.
Agorastocles: Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?
quin si feriri video te, extemplo dolet.
Milphio: Mihi quidem hercle.
Agorastocles: Immo mihi.
Milphio: Istuc mavelim.
sed quid nunc tibi vis?
Agorastocles: Cur ego apud te mentiar?
amo immodeste.
Milphio: Meae istuc scapulae sentiunt.
Agorastocles: At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam, lenonis huius meretricem maiusculam.
Milphio: Iam pridem equidem istuc ex te audivi.
Agorastocles: Differor cupidine eius. sed lenone istoc Lyco, illius domino, non lutumst lutulentius.
Milphio: Vin tu illi nequam dare nunc?
Agorastocles: Cupio.
Milphio: Em me dato.
Agorastocles: Abi díerectus.
Milphio: Dic mihi vero serio:
vin dare malum illi?
Agorastocles: Cupio.
Milphio: Em, eundem me dato:
utrumque faxo habebit, et nequam et malum.
Agorastocles:
Iocare.
Milphio: Vin tu illam hodie sine dispendio tuo túam libertam facere?
Agorastocles: Cupio, Milphio.
Milphio: Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei trecenti nummi Philippi?
Agorastocles: Sescenti quoque.
Milphio: Satis súnt trecenti.
Agorastocles: Quid iis facturu's facturus es?
Milphio: Tace.
totum lenonem tibi cum tota familia dabo hodie dono.
Agorastocles: Qui id facturu's facturus es?
Milphio: Iam scies.
tuos Cóllybiscus nunc in urbest vilicus;
eum hic non novit leno. satin intellegis?
Agorastocles: Intellego hercle, sed quo evadas nescio.
Milphio:
Non scis?
Agorastocles: Non hercle.
Milphio: At ego iam faxo scies.
ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido:
se amare velle atque obsequí animo suo;
locum sibi velle liberum praeberier, ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
leno ad se accipiet auri cupidus ilico:
celabit hominem et aurum.
Agorastocles: Consilium placet.
Milphio: Rogato, servos veneritne ad eum tuos.
ille mé censebit quaeri: continuo tibi negabit. quid tu dubitas, quin extempulo dupli tibi auri et hominis fur leno siet?
neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, addicet praetor familiam totam tibi.
ita decipiemus fovea lenonem Lycum.
Agorastocles:
Placet consilium.
Milphio: Immo etiam, ubi expolivero, magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.
Agorastocles: Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.
Aphrodisia hodie sunt.
Milphio: Scio.
Agorastocles: Oculos volo meos délectare munditiis meretriciis.
Milphio:
Hoc primum agamus quod consilium cepimus.
abeamus intro, ut Collybiscum vilicum hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.
Agorastocles: Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen tibi auscultabo.—
Milphio: Faciam ut facto gaudeas.
inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
itaque hic scelestus est homo leno Lycus, quoi iam infortuni intenta ballistast probe, quam ego haud multo post mittam e ballistario.
sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.
haec est prior, quae meum erum dementem facit.
sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, si vis videre ludos iucundissimos.
Agorastocles: Quid istúc tumultist, Milphio?
Milphio: Em amores tuos, si vis spectare.
Agorastocles: O multa tibi di dent bona, quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.
Adelphasivm: Negóti sibí qui volét vim paráre, navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti habent, forte si occeperis exornare, neque eis ulla ornandi satis satietas est.
atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est, ex industria ambae numquam concessamus lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, poliri expoliri, pingi fingi; et una binae singulis quae dataé nobis ancíllae, eae nos lavando eluendo operam déderunt, aggerúndaque aqua sunt viri duo defessi.
apage sis, negoti quantum in muliere una est.
sed vero duae, sat scio, maxumo uni poplo cuilubet plus satis dare potis sunt, quae noctes diesque omni in aetate semper ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
postremo modus muliebris nullust: numquam lavando et fricando scimus facere finem.
Anterastilis: Mirór equidem, sóror, te istaec sic fabulari, quae tam callida et docta sis et faceta.
nam quom sedulo munditer nos habemus, vix aegreque amatorculos invenimus.
Adelphasivm: Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
modus ómnibus rebús, soror, optimus est habitu.
nimia ómnia nimium éxhibent negóti hominibus éx se.
Anterastilis: Sorór, cogitá, amabo, itém nos perhibéri quam si salsa muriatica esse autumantur:
nisí multa aqua usque et diu macerantur, olént, salsa súnt, tangere út non velís.
itém nos sumús insúlsae admodum átque invenústae sine múnditia et súmptu.
Milphio:
Coqua ést haec quidem, Ágorastoclés, ut ego opínor:
scit, muriatica ut maceret.
Agorastocles: Quid molestu's molestus es?
Adelphasivm: Soror, parce, amabo: sat est istuc alios dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
Anterastilis: Quiésco.
Adelphasivm: Ergo amó te. sed hóc nunc respónde mihí: sunt hic ómnia, quae ad deúm pacem opórtet adésse?
Anterastilis: Omnia áccuravi.
Agorastocles: Diém pulchrum et célebrem et venústatis plénum, dignúm Venere pól, quoi sunt Áphrodisia hódie.
Milphio: Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
iam núm me decét donari cadó vini véteris? dic dáre. nil respóndes?
lingua huíc excidít, ut ego opínor.
quíd hic, malum, astans ópstipuisti?
Agorastocles: Síne amem, ne opturba ac tace.
Milphio: Taceo.
Agorastocles: Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
Anterastilis:
Eamus, mea soror.
Adelphasivm: Eho amabo, quid illo nunc properas?
Anterastilis: Rogas?
quia erus nos apud aedem Veneris mantat.
Adelphasivm: Maneat pol. mane.
turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istás versarier prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias, miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas, quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum, quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum, servolorum sordidulorum scorta diobolaria?
Milphio: I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere, propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent, monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat, quoius egó nebulai cyatho septem noctes non emam.
Agorastocles: Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?
quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem, qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
Milphio, heus, ubi es?
Milphio: Assum ápud te, eccum.
Agorastocles: At ego elixus sis volo.
Milphio: Enim vero, ere, facis delicias.
Agorastocles: De tequidem haéc didici omnia.
Milphio: Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris?
Agorastocles: Nihil id quidemst:
deos quoque edepol et amo et metuo, quíbus tamen ábstineo manus.
Anterastilis:
Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet exornatae ut simus.
Adelphasivm: Immo vero sane commode;
nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus.
non enim pótis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio, et tamen quaéstus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
eo illud satiust, satis quod habitu, haud satis est quod plus quam sat est.
Agorastocles: Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest.
Milphio: Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior, qui hanc ames.
Agorastocles: At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
Milphio:
Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
Agorastocles: Quid eo opust?
Milphio: Ego dicam: ut illi ét tibi limem caput.
Agorastocles: I in malam rem.
Milphio: Ibi sum équidem.
Agorastocles: Perdis.
Milphio: Taceo.
Agorastocles: At perpetuo volo.
Milphio: Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
Anterastilis: Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
Adelphasivm: Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.
bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt, lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
Agorastocles:
Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom?
Milphio: Volo.
Agorastocles: Potesne mi auscultare?
Milphio: Possum.
Agorastocles: Abi domum ac suspende te.
Milphio: Quam ob rem?
Agorastocles: Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.
quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
Milphio: Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
Agorastocles:
At ego amo hanc.
Milphio: At ego esse et bibere.
Adelphasivm: Eho tu, quid ais?
Anterastilis: Quid rogas?
Adelphasivm: Viden tu? pleni oculi sorderum quí erant, iam splendent mihi.
Anterastilis: Immo etiam in medio oculo paullum sordest.
Adelphasivm: Cedo sis dexteram.
Agorastocles: Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
Anterastilis: Nimia nos socordia hodie tenuit.
Adelphasivm: Qua de re, obsecro?
Anterastilis:
Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus, primae ut inferremus ignem in aram.
Adelphasivm: Aha, non factost opus:
quaé habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.
prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae, ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
Agorastocles: Milphio.
Milphio: Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
Agorastocles: Opsecro hercle, ut mulsa loquitur.
Milphio: Nil nisi laterculos, sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.
Agorastocles: Ecquid amare videor?
Milphio: Damnum, quod Mercurius minime amat.
Agorastocles:
Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
Anterastilis: Eamus, mea germana.
Adelphasivm: Age sis, ut lubet.
Anterastilis: Sequere hac.
Adelphasivm: Sequor.
Milphio: Eunt hae.
Agorastocles: Quid si adeamus?
Milphio: Adeas.
Agorastocles: Primum prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia salve extra pretium.
Ancilla: Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
Agorastocles:
Quo te agis?
Adelphasivm: Egone? in aedem Veneris.
Agorastocles: Quid eo?
Adelphasivm: Vt Venerem propitiem.
Agorastocles: Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
quid tu ais?
Adelphasivm: Quid mihi molestu's molestus es, opsecro?
Agorastocles: Aha, tam saeviter.
Adelphasivm: Mitte, amabo.
Agorastocles: Quid festinas? turba nunc illi est.
Adelphasivm: Scio.
sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
Agorastocles:
Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
Adelphasivm: Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.
Agorastocles: Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? †
Adelphasivm: Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
Agorastocles: Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici.
Adelphasivm: Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
Milphio: Bellula hercle.
Agorastocles: I díerecte in maxumam malam crucem.
Milphio:
Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
Adelphasivm: Segrega sermonem. taedet.
Agorastocles: Age, sustolle hoc amiculum.
Adelphasivm: Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.
Agorastocles: Quid agam nunc?
Adelphasivm: Si sapias, curam hanc facere compendi potes.
Agorastocles: Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio?
Milphio: Ecce odium meum.
quid me vis?
Agorastocles: Cur mi haec irata est?
Milphio: Cur haec irata est tibi?
cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. †
Agorastocles: Iam hercle tu periisti, nísi illam mihi tam tranquillam facis quam mare olimst, quóm ibi alcedo pullos educit suos.
Milphio: Quid faciam?
Agorastocles: Exora, blandire, expalpa.
Milphio: Faciam sedulo.
sed vide sís, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.
Agorastocles: Non faciam.
Adelphasivm: Non aequos in me es, sed morare et male facis.
bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt.
liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:
dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.
i, soror. apscede tu a me.
Agorastocles: Perii. ecquid agis, Milphio?
Milphio: Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus—
Agorastocles:
Mene ego illaéc patiar praesente dici? discrucior miser, nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
Milphio: Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea.
ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit atque te fáciet ut sis civis Attica atque libera.
quin adire sínis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?
si ante quid mentitust, nunciam dehinc érit verax tibi.
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.
Adelphasivm: Apscede hinc sis, sycophanta par ero.
Milphio: At scin quo modo?
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam, atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio, male formido: novi ego huius mores morosi malos.
quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.
Agorastocles: Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi, em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
Milphio: Impias, ere, te: oratorem verberas.
Agorastocles: Iam istoc magis:
Milphio:
Agorastocles: sicine ego te orare iussi?
Milphio: Quo modo ergo orem?
Agorastocles: Rogas?
sic enim díceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro, huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium, huius delicia, huiús salus amoena, huius festivitas:
omnia illa, quae dicebas tua, ésse ea memorares mea.
Milphio:
Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cúm ero et vostra familia.
nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo, itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito propter amorem vestrum.
Adelphasivm: Amabo, men prohibere postulas ne te verberet magis quám ne mendax me advorsum siet?
Anterastilis: Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
Adelphasivm: Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
non sum irata.
Agorastocles: Non es?
Adelphasivm: Non sum.
Agorastocles: Da ergo, ut credam, savium.
Adelphasivm: Mox dabo, quom ab re divina rediero.
Agorastocles: I ergo strenue.
Adelphasivm: Sequere me, soror.
Agorastocles: Atque audin etiam? Veneri dicito multam meis verbis salutem.
Adelphasivm: Dicam.
Agorastocles: Atque hoc audi.
Adelphasivm: Quid est?
Agorastocles: Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.
Agorastocles: quid nunc mi es auctor, Milphio?
Milphio: Vt me verberes atque auctionem facias: nam impunissume tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.
Agorastocles: Quid iam?
Milphio: Maiorem partem in ore habitas meo.
Agorastocles:
Supersede istis verbis.
Milphio: Quid nunc vis tibi?
Agorastocles: Trecentos Philippos Collybisco vilico dedi dúdum, prius quam me evocavisti foras.
nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram perque hanc sororem laevam perque oculos tuos perque tuam libertatem—
Milphio: Em nunc nihil opsecras.
Agorastocles: Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus, fac quod facturum te esse promisti mihi, ut ego hunc lenonem perdam.
Milphio: Perfacile id quidemst.
i, adduce testis tecum; ego intus interim iam et ornamentis meis et sycophantiis tuom exornabo vilicum. propera atque abi.
Agorastocles: Fugio.
Milphio: Meum est ístuc magis officium quam tuom.
Agorastocles: Egone egone, si istuc lepide ecfexis—
Milphio: I modo.
Agorastocles:
Vt non ego te hodie—
Milphio: Abi modo.
Agorastocles: Emittam manu—
Milphio: I modo.
Agorastocles: Non hercle meream.
Milphio: Oh—
Agorastocles: Vah—
Milphio: Abi modo.
Agorastocles: Quantum Acheruntest mortuorum.
Milphio: Etiamne abis?
Agorastocles: Neque quantum aquaist in mari.
Milphio: Abiturun es?
Agorastocles: Neque nubes omnes quantumst.
Milphio: Pergin pergere?
Agorastocles:
Neque stellae in caelo.
Milphio: Pergin auris tundere?
Agorastocles: Neque hoc neque illud neque—enim vero serio— neque—hercle vero—quid opust verbis? quippini?
quod uno verbo—dicere hic quidvis licet, neque—hercle vero serio, scin quomodo?
ita me di amabunt, vin bona dicam fide, quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
Milphio: Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
nam isti quidem hercle orationi Oedipo opust cóniectore, qui Sphingi interpres fuit.—
Agorastocles: Illic hínc iratus abiit. nunc mihi cautio est, ne meámet culpa meo amori obiexim moram.
ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet me oboedientem ésse servo liberum.—