Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Pseudolus

    Chapter prologue

    Plautus, Titus Maccius

    Psevdolvs: Pro Iúppiter, ut mihi, quídquid ago, lepide ómnia prospereque éveniunt:

    neque quód dubitem neque quód timeam, meo in péctore conditumst cónsilium.

    nam ea stúltitiast, facinús magnum timidó cordi credére; nam omnes rés perinde sunt ut agás, ut eas magní facias; nam ego ín meo pectore príus

    íta paravi cópias, duplicís triplicis dolos pérfidias, ut, ubíquomque hostibus cóngrediar

    (maiórum meúm fretus vírtute dícam, mea índustria ét malitiá fraudulénta), facile út vincam, facile út spoliem meos pérduellis meis pérfidiis.

    núnc inimicum ego húnc communem meum átque vostrorum ómnium,

    Bállionem, exbállistabo lépide: date operam modo;

    atque húc meas legionés adducam; si éxpugno

    (facilem hánc rem meis civíbus faciam), post ád oppidum hoc vetus cóntinuo meum exércitum protinus óbducam:

    inde me ét simul participés omnis meos praéda onerabo atque ópplebo, metum ét fugam perduéllibus meis me út sciant natum.

    éo sum genere gnátus: magna mé facinora décet efficere, quae póst mihi clara et diú clueant.

    sed hunc quém video? quis hic ést qui oculis meis óbviam ignobilis óbicitur?

    lubet scíre quid hic veniát cum machaéra et huic, quám rem agat, hinc dabo insídias.

    Harpax: Hi lóci sunt atque hae régiones quae mi áb ero sunt demónstratae, ut ego óculis rationém capio quam mi íta dixit erus méus miles, septumás esse aedis á porta ubi ille hábitet leno, quoí iussit symbólum me ferre et hoc árgentum. nimis vélim, certum qui id míhi faciat,

    Ballió leno ubi hic hábitat.

    Psevdolvs:

    novo cónsilio nunc míhi opus est, nova rés subito mi haec óbiectast:

    hoc praévortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.

    iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.

    Harpax: óstium pultábo atque intus évocabo aliquém foras.

    Psevdolvs: Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;

    nam ego precator et patronus foribus processi foras.

    Harpax: Tune es Ballio?

    Psevdolvs: Immo vero ego eius sum Subballio.

    Harpax:

    Quid istuc verbist?

    Psevdolvs: Condus promus sum, procurator peni.

    Harpax: Quasi te dicas atriensem.

    Psevdolvs: Immo atriensi ego impero.

    Harpax: Quid tu, servon es an liber?

    Psevdolvs: Nunc quidem etiam servio.

    Harpax: Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.

    Psevdolvs: Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?

    Harpax:

    Hunc hominem malum esse oportet.

    Psevdolvs: Di me servant atque amant, nam haec mihi incus est: procudam égo hodie hinc multos dolos.

    Harpax: Quid illic secum solus loquitur?

    Psevdolvs: Quid ais tu, adulescens?

    Harpax: Quid est?

    Psevdolvs: Esne tu an non es ab illo milite Macedonio, servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem, qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas, quinque debet?

    Harpax: Sum. sed ubi tu me novisti gentium aut vidisti aut conlocutu’ s e s? nam equidem Athenas antidhac numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.

    Psevdolvs: Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.

    Harpax: Immo adest.

    Psevdolvs: Tun attulisti?

    Harpax: Egomet.

    Psevdolvs: Quid dubitas dare?

    Harpax: Tibi ego dem?

    Psevdolvs: Mihi hercle vero, qui res rationesque eri

    Ballionis curo, argentum accepto et quoi debet dato.

    Harpax: Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis, tibi libellam argenti numquam credam.

    Psevdolvs: Dum tu sternuas, res erit soluta.

    Harpax: Vinctam potius sic servavero.

    Psevdolvs: Vae tibi, tu inventu’ s e s vero, meam qui furcilles fidem.

    quasi mihi nón sescenta tanta soli soleant credier.

    Harpax: Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.

    Psevdolvs:

    Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.

    Harpax: Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.

    sed quid est tibi nomen?

    Psevdolvs: Servos est huic lenoni Surus, eum esse me dicam. Surus sum.

    Harpax: Surus?

    Psevdolvs: Id est nomen mihi.

    Harpax: Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas, ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?

    Psevdolvs: Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi, magis erit solutum, quasi ipsi dederis.

    Harpax: At enim scin quid est?

    reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio, hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.

    ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.

    Psevdolvs: At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.

    Harpax: Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi, rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.

    nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.

    Psevdolvs:

    Scio equidem: qui argentum adferret atque expressam imaginem suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.

    nam hic quoque exemplum reliquit eius.

    Harpax: Omnem rem tenes.

    Psevdolvs: Quid ego ni teneam?

    Harpax: Dato istunc sumbolum ergo illi.

    Psevdolvs: Licet.

    sed quid est tibi nomen?

    Harpax: Harpax.

    Psevdolvs: Apage te, Harpax, hau places;

    huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid ἅρπαξ feceris.

    Harpax: Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.

    Psevdolvs: Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.

    Harpax: Non ita est. sed scin quid te oro, Sure?

    Psevdolvs: Sciam si dixeris.

    Harpax: Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.

    Psevdolvs: Quid nunc vis?

    Harpax: Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.

    Psevdolvs: Tuo arbitratu, maxume.

    Harpax: Nam ut lassus veni de via, me volo curare.

    Psevdolvs: Sane sapis et consilium placet.

    sed vide sís ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.

    Harpax:

    Quin ubi prandero, dabo operam somno.

    Psevdolvs: Sane censeo.

    Harpax: Numquid vis?

    Psevdolvs: Dormitum ut abeas.

    Harpax: Abeo.—

    Psevdolvs: Atque audin, Harpage?

    iube sis te operiri: beatus éris, si consudaveris.

    di immortales, conservavit me illic homo adventu suo.

    suo viatico redduxit me usque ex errore in viam.

    nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius advenire quam haec allatast mi opportune epistula.

    nam haec allata cornu copiaest, ubi inest quidquid volo:

    hic doli, hic fallaciae omnes, hic sunt sycophantiae, hic argentum, híc amica amanti erili filio.

    atque ego nunc me ut gloriosum faciam et copi pectore:

    quo modo quícque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam, iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram, certa deformata habebam; sed profecto hoc sic erit:

    centum doctum hominum consilia sola haec devincit dea,

    Fortuna. atque hoc verum est: proinde ut quisque Fortuna utitur, ita praecellet atque exinde sapere eum omnes dicimus.

    bene ubi quoi scimus consilium áccidisse, hominem catum eum esse declaramus, stultum autem illum quoi vortit male.

    stulti hau scimus, frusta ut simus, quom quid cupienter dari petimus nobis, quasi quid in rem sit possimus noscere.

    certa mittimus, dum incerta petimus; atque hoc evenit in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim.

    sed iam satis est philosophatum. nimis diu et longum loquor.

    di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi. nunc ego hac epistula tris deludam, erum et lenonem et qui hanc dedit mi epistulam.

    euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit:

    venit eccum Calidorus, ducit nescio quem secum simul.

    Calidorvs: Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:

    scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.

    Charinvs: Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.

    Calidorvs:

    Charinvs:

    Calidorvs: Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom benevolentem adducerem ad se.

    Charinvs: Servas imperium probe;

    nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus novos mihist.

    Calidorvs: Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est.

    is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.

    Psevdolvs: Magnufice hominem compellabo.

    Calidorvs: Quoia vox resonat?

    Psevdolvs: Io, io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo, quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia, artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;

    in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.

    Calidorvs: Illic homost.

    Charinvs: Vt paratragoedat carnufex.

    Psevdolvs: Confer gradum contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.

    Calidorvs: Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?

    Psevdolvs:

    Immo utrumque.

    Charinvs: Vtrumque, salve. sed quid actumst?

    Psevdolvs: Quid times?

    Calidorvs: Attuli hunc.

    Psevdolvs: Quid, attulisti?

    Calidorvs: Adduxi volui dicere.

    Psevdolvs: Quis istic est?

    Calidorvs: Charinus.

    Psevdolvs: Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ.

    Charinvs: Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?

    Psevdolvs: Tam gratiast.

    bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.

    Charinvs:

    Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.

    Psevdolvs: Tum igitur mane.

    Calidorvs: Quid istuc est?

    Psevdolvs: Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.

    Calidorvs: Sumbolum? quem sumbolum?

    Psevdolvs: Qui a milite allatust modo.

    eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis, tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.

    Calidorvs:

    Quo modo?

    Psevdolvs: Horum causa haec agitur spectatorum fabula:

    hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.

    Calidorvs: Quid nunc agimus?

    Psevdolvs: Liberam hodie tuam amicam amplexabere.

    Calidorvs: Egone?

    Psevdolvs: Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;

    si modo mihi hominem invenietis propere.

    Charinvs: Qua facie?

    Psevdolvs: Malum, callidum, doctum, qui quando principium prehenderit, porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;

    atque qui hic non visitatus saepe sit.

    Charinvs: Si servos est, numquid refert?

    Psevdolvs: Immo multo mavolo quam liberum.

    Charinvs: Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo, qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.

    Psevdolvs: Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.

    Charinvs: Ego dabo, ne quaere aliunde.

    Psevdolvs: O hominem opportunum mihi.

    etiam opust chlamyde et machaera et petaso.

    Charinvs: Possum a me dare.

    Psevdolvs: Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast.

    sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?

    Charinvs: Hircum ab alis.

    Psevdolvs: Manuleatam tunicam habere hominem addecet.

    ecquid is homo habet aceti in pectore?

    Charinvs: Atque acidissumi.

    Psevdolvs:

    Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet?

    Charinvs: Rogas?

    murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;

    quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.

    Psevdolvs: Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.

    sed quid nomen esse dicam ego isti servo?

    Charinvs: Simiae.

    Psevdolvs:

    Scitne in re advorsa vorsari?

    Charinvs: Turbo non aeque citust.

    Psevdolvs: Ecquid argutust?

    Charinvs: Malorum facinorum saepissime.

    Psevdolvs: Quid cum manifesto tenetur?

    Charinvs: Anguillast, elabitur.

    Psevdolvs: Ecquid is homo scitust?

    Charinvs: Plebi scitum non est scitius.

    Psevdolvs: Probus homo est, ut praedicare te audio.

    Charinvs: Immo si scias, ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.

    sed quid es acturus?

    Psevdolvs: Dicam. úbi hominem exornavero, subditivom fieri ego illum militis servom volo;

    sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis, mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.

    ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.

    Calidorvs: Quid nunc igitur stamus?

    Psevdolvs: Hominem cum ornamentis omnibus exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.

    sed properate.

    Calidorvs: Prius illi erimus quam tu.—

    Psevdolvs: Abite ergo ocius.

    quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit, nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:

    omnes ordine sub signis ducam legiones meas, avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia;

    confidentia est inimicos meos me posse perdere.

    nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam, quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.

    iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.