Chapter prologue
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinSceparnio: Pro di immortales, tempestatem cuius modi
Neptunus nobis nocte hac misit proxima.
detexit ventus villam—quid verbis opust?
non ventus fuit, verum Álcumena Euripidi, ita omnís de tecto deturbavit tegulas;
inlustrioris fecit fenestrasque indidit.
Plesidippvs: Et vos a vestris abduxi negotiis neque id processit qua vos duxi gratia, neque quivi ad portum lenonem prehendere.
sed mea desidia spem deserere nolui:
eo vós, amici, detinui diutius.
nunc huc ad Veneris fanum venio visere, ubi rem divinam se facturum dixerat.
Sceparnio: Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
Plesidippvs: Prope me hic nescio quis loquitur.
Daemones: Heus, Sceparnio.
Sceparnio:
Qui nominat me?
Daemones: Qui pro te argentum dedit.
Sceparnio: Quasi me tuom esse servom dicas, Daemones.
Daemones: Luto usust multo, multam terram confode.
villam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius.
Plesidippvs:
Pater salveto, ámboque adeo.
Daemones: Salvos sis.
Sceparnio: Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem voces?
Plesidippvs: Vir sum equidem.
Sceparnio: Quaere vir porro patrem.
Daemones: Filiolam ego unam hábui, eam unam perdidi.
virile sexus numquam ullum habui.
Plesidippvs: At di dabunt.
Sceparnio:
Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum, qui oratione hic occupatos occupes.
Plesidippvs: Isticine vos habitatis?
Sceparnio: Quid tu id quaeritas?
quon furatum mox venias, vestigas loca?
Plesidippvs: Peculiosum esse addecet servom et probum, quem ero praesente † praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero.
Sceparnio: Et impudicum et impudentem hominem addecet molestum ultro advenire ad alienam domum, cui debeatur nil.
Daemones: Tace, Sceparnio.
quid opust, adulescens?
Plesidippvs: Istic infortunium, qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui.
sed nisi molestumst, paucis percontarier volo ego ex te.
Daemones: Dabitur opera, atque in negotio.
Sceparnio: Quin tu in paludem is exicasque harundinem, qui pertegamus villam, dum sudumst?
Daemones: Tace.
tu si quid opus est dice.
Plesidippvs: Dic quod te rogo, ecquem tu hic hominem crispum, incanum videris, malum, periurum, palpatorem—
Daemones: Plurimos, nam ego propter eius modi viros vivo miser.
Plesidippvs:
Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas sécum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
Daemones: Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos quemquam istic vidi sacruficare, neque potest clam me esse si qui sacruficat: semper petunt aquam hinc aut ignem aut vascula aut cultrum aut veru aut aulam extarem, aut aliquid—quid verbis opust?
Veneri paravi vasa et puteum, non mihi.
nunc intervallum iam hos dies multos fuit.
Plesidippvs:
Vt verba praehibes, me periisse praedicas.
Daemones: Mea quidem hercle causa salvos sis licet.
Sceparnio: Heus tu, qui fana ventris causa circumis, iubere meliust prandium ornari domi.
Daemones: Fortasse tu huc vocatus es ad prandium, ille quí vocavit nullus venit?
Plesidippvs: Admodum.
Sceparnio: Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum:
Cererem te meliust quam Venerem sectarier:
amori haec curat; tritico curat Ceres.
Plesidippvs: Deludificavit me illic homo indignis modis.
Daemones:
Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio, hominum secundum litus?
Sceparnio: Vt mea est opinio, propter viam illi sunt vocati ad prandium.
Daemones: Qui?
Sceparnio: Quia post cenam, credo, laverunt heri.
Daemones: Confracta navis in mari est illis.
Sceparnio: Ita est.
at hercle nobis villa in terra et tegulae.
Daemones: Hui, homunculi quanti estis. eiecti ut natant.
Plesidippvs: Vbi sunt i homines, obsecro?
Daemones: Hac ad dexteram
(viden?) secundum litus.
Plesidippvs: Video. sequimini.
utinam is sit quém ego quaero, vir sacerrimus.
valete.—
Sceparnio: Si non moneas, nosmet meminimus.
sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes, qui Herculis socius esse diceris,† quod facinus video.
Daemones: Quid vides?
Sceparnio: Mulierculas video sedentis in scapha solas duas.
ut adflictantur miserae. euge euge, perbene, ab saxo avortit fluctus ad litus scapham, nequé gubernator umquam potuit rectius.
non vidisse undas me maioris censeo.
salvae sunt, si illos fluctus devitaverint.
nunc, nunc periclumst. unda eiecit alteram.
at in vadost, iam facile enabit. eugepae, surrexit, horsum se capessit. salva res.
desiluit haec autem altera in terram e scapha.
ut prae timore in genua in undas concidit.
salvast, evasit ex aqua. iam in litore est.
sed dextrovorsum avorsa it in malam crucem.
hem, errabit illaec hodie.
Daemones: Quid id refert tua?
Sceparnio: Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit, errationis fecerit compendium.
Daemones: Si tu de illarum cenaturus vesperi es, illis curandum censeo, Sceparnio, si apud me essurus, mihi darí operam volo.
Sceparnio: Bonum aequomque oras.
Daemones: Sequere me hac ergo.—
Sceparnio: Sequor.—
Palaestra: Nimio hóminum fortunaé minus miseraé memorantur, experiundo iis datur acerbum.
hoc deo cómplacitumst, me hoc órnatu ornatam ín incertas regiónes timidam eiéctam.
hancíne ego ad rem natam ésse me miserám memorábo?
hancíne ego partem cápio ob píetatem praecípuam?
nam hóc mi haud labórist, labórem hunc potíri, si érga paréntem aut deós me impiávi;
sed íd si paráte curávi ut cavérem, tum hóc mi indecóre, iníque, inmodéste datis, dí; nam quid habebúnt sibi signi ímpii posthac, si ad húnc modum est innóxiis honór apud vos?
nam mé si sciam ín vos fecísse aut paréntis sceléste, minus me míserer;
sed eríle scelus me sóllicitat, eiús me impietas mále habet.
ís navem atque ómnia pérdidit ín mari:
haéc bonorum éius sunt réliquiae; étiam quae simul vécta mecum ín scaphast, éxcidit. égo nunc sola sum.
quaé mihi sí foret sálva saltém, labor lénior ésset hic mi éius opera.
nunc quám spem aut opem aút consilí quid capéssam?
ita híc sola sólis locis compotita sum.
hic sáxa sunt, hic máre sonat, neque quísquam homo mihi obviám venit.
hóc quod indúta sum, summae opes óppido, néc cibo néc loco técta quo sím scio:
quaé mihist spés, qua me vívere velim?
néc loci gnára sum, néc vidi aut híc fui.
sáltem aliquém velim quí mihi ex hís locis aút viam aut sémitam mónstret, ita nunc hác an illác eam, incérta sum cónsili;
néc prope usquam híc quidem cúltum agrum cónspicor.
álgor, errór, pavor, me ómnia tenent.
haéc parentés mei haud scítis miseri, me núnc miseram esse ita utí sum.
líbera ego prognáta fui máxume, nequíquam fui.
nunc quí minus servio, quám si servá forem náta?
neque quícquam umquam illis prófuit qui mé sibi eduxérunt.
Ampelisca: Quid míhi meliust, quid mágis in remst, quam a córpore vitam ut sécludam?
ita mále vivo atque ita míhi multae in pectóre sunt curae exánimales.
ita rés se habent: vitae haú parco, perdidí spem qua me obléctabam.
omnía iam circumcúrsavi atque omníbus latebris perréptavi quaerére conservam, vóce oculis auríbus ut pervestígarem.
neque eam úsquam invenio néque quo eam neque quá quaeram consúltumst, neque quém rogitem respónsorem quemquam ínterea convénio, neque mágis solae terraé solae sunt quam haéc loca atque hae regiónes;
neque sí vivit, eam víva umquam quin ínveniam desístam.
Palaestra:
Quóianam vox míhi prope hic sonat?
Ampelisca: Pértimui, quis híc loquitur prope?
Palaestra: Spés bona, obsecro, súbventa mihi,
éxime ex hóc miseram metu.
Ampelisca: Cérto vox múliebris aúris tetigít meas.
Palaestra:
Múlier est, múliebris vóx mi ad aurís venit.
num Ámpelisca óbsecro est?
Ampelisca: Tén, Palaestra, aúdio?
Palaestra: Quín voco, ut me aúdiat, nómine illám suo?
Ámpelisca.
Ampelisca: Hém quis est?
Palaestra: Ego, Palaestra
Ampelisca: Díc ubi es?
Palaestra: Pól ego nunc ín malis plúrimis.
Ampelisca:
Sócia sum, néc minor párs meast quam tua.
séd videre éxpeto té.
Palaestra: Mihi es aémula.
Ampelisca: Cónsequamúr gradu vócem. ubi es?
Palaestra: Écce me.
áccede ad me átque adi cóntra.
Ampelisca: Fit sédulo.
Palaestra: Cédo manum.
Ampelisca: Áccipe.
Palaestra: Díc, vivisne? óbsecro.
Ampelisca:
Tú facis mé quidem ut vívere núnc velim, quóm mihi té licet tángere. ut víx mihi crédo ego hoc, té tenere. óbsecro, ampléctere, spés mea. ut me ómnium iám laborúm levas.
Palaestra: Óccupas praéloqui quaé mea orátiost.
núnc abire hínc decet nós.
Ampelisca: Quo, amabo, íbimus?
Palaestra: Lítus hoc pérsequamúr.
Ampelisca: Sequor quó lubet.
sícine hic cum úvida véste grassábimur?
Palaestra: Hóc quod est, íd necessárium est pérpeti.
séd quid hoc, óbsecro, est?
Ampelisca: Quid?
Palaestra: Víden, amabo, fanum hóc?
Ampelisca: Vbi est?
Palaestra: Ad déxteram.
Ampelisca: Videó decorum dís locum vidérier.
Palaestra: Haud lónge abesse opórtet homines hínc, ita hic lepidúst locus.
quísquis est deus, véneror ut nos éx hac aerumna éximat, míseras inopis aérumnosas út aliquo auxilio ádiuvet.
Ptolemocratia: Qui súnt qui a patróna precés mea expetéssunt?
nam vóx me precántum huc forás excitávit.
bonam átque obsequéntem deam átque haud gravátam patrónam exsequontur benígnamque múltum.
Palaestra:
Iubémus te sálvere, máter.
Ptolemocratia: Salvéte, puéllae. sed únde vos íre dicam, óbsecro, tam maéstiter vestítas?
Palaestra: Ílico hinc ímus, haud lóngule ex hóc loco;
vérum longe hínc abest únde advectae húc sumus.
Ptolemocratia:
Némpe equo lígneo pér vias caérulas
éstis vectae?
Palaestra: Ádmodum.
Ptolemocratia: Ergo aéquius vós erat cándidatás venire hóstiatásque. ad hoc fánum ad istúnc modum nón venirí solet.
Palaestra: Quaéne eiectae é mari símus ambae, óbsecro,
únde nos hóstias agere voluisti huc?
núnc tibi ampléctimur génua egentés opum, quae ín locis nésciis néscia spé sumus,
út tuo récipias técto servésque nos míseriarúmque te ambárum uti mísereat, quibús nec locúst ullus néc spes parata, neque hóc ampliús, quod vidés, nobis quícquamst.
Ptolemocratia: Manús mihi date, éxurgite á genibus ámbae.
miséricordiór nulla me ést feminárum.
sed haéc pauperés res sunt inopesque, puellae:
egomét meam vix vitám colo; Venerí cibo meo sérvio.
Ampelisca: Venerís fanum, obsecro, hóc est?
Ptolemocratia: Fateór. ego huius fáni sacérdos clueo.
verúm, quidquid ést, comitér fiet á me, quo núnc copia valebit.
ite hác mecum.
Palaestra: Amíce benígneque honórem, matér, nostrum habés.—
Ptolemocratia: Oportet.—