Chapter 3
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinDaemones: Bene factum et volup est, mé hodie his mulierculis tetulisse auxilium. iam clientas repperi, atque ambas forma scitula atque aetatula.
sed uxór scelesta me omnibus servat modis, ne quid significem quippiam mulierculis.
sed Gripus servos noster quid rerum gerat miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare.
pol magis sapisset, si dormivisset domi, nam nunc et operam ludos facit et retia, ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit.
in digitis hodie percoquam quod ceperit, ita fluctuare video vehementer mare.
sed ad prándium uxor me vocat. redeo domum.
iam meas opplebit aures † sua vaniloquentia.—
Gripvs: Neptúno has agó gratiás meo patróno, qui sálsis locís incolít pisculéntis, quom me éx suis locís pulchre ornátum expedívit
†templís reducém, plurimá praeda onústum, salúte horiaé, quae in marí fluctuóso piscátu novó me uberí compotívit;
miróque modo atque incrédibili hic piscátus mihi lepide évenit, neque píscium ullam unciam hodié pondo cepí, nisi hoc quod fero hic ín rete.
nam ut dé nocte múlta impigréque exurréxi, lucrúm praeposívi sopóri et quiéti:
tempéstate saéva experíri expetívi, paupértatem erí qui et meám servitútem tolerárem, opera haud fui párcus mea.
nímis homo nihilist quis piger est nímisque id genus odi égo male.
vigiláre decet hominém qui volt sua témperi conficere ófficia.
non énim illum expectare óportet, dum erus se ád suom suscitet ófficium.
nám qui dormiúnt libenter, síne lucro et cum málo quiescunt.
nám ego nunc mihi, qui ímpiger fui, répperi ut piger, sí velim, siem:
hóc ego in mari répperi.
quidquíd inest, grave quidem inést; aurum hic ego inésse reor;
nec míhi consciust ullús homo.
nunc haéc tibi occasio, Grípe optigit, ut líber s it nemo éx populo praetér te.
nunc síc faciam, sic cónsilium est: ad erúm veniam docte atque astute.
pauxíllatim pollícitabor pro cápite argentum, ut sím liber.
iam ubi líber ero, igitúr demum instrúam agrum atque aedis, máncipia, navíbus magnis mercáturam faciam, ápud reges rex pérhibebor.
post ánimi causa míhi navem faciam átque imitabor Strátonicum, oppída circumvectábor.
ubi nóbilitas mea erít clara, oppídum magnum commúnibo, ei ego úrbi Gripo indám nomen, moniméntum meae famae ét factis, ibi quí regnum magnum ínstituam.
magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc vidulum condam.
sed hic réx cum aceto pránsurust et sále, sine bono pulménto.
Trachalio: Heus, máne.
Gripvs: Quid maneam?
Trachalio: Dum hánc tibi, quam tráhis, rudentem cómplico.
Gripvs: Mitté modo.
Trachalio: At pol ego te ádiuvo nam bónis quod bene fit haúd perit.
Gripvs: Turbída tempestas héri fuit, nil hábeo, adulescens, píscium, ne tú mihi esse póstules;
non vídes referre me úvidum reté, sine squamosó pecu?
Trachalio: Non édepol piscis éxpeto quam tuí sermonis sum índigens.
Gripvs: Enícas iam me odio, quísquis es.
Trachalio: Non sínam ego abire hinc té. mane.
Gripvs: Cave sís malo. quid tú, malum, nám me retrahis?
Trachalio: Aúdi.
Gripvs: Non aúdio.
Trachalio: At pol qui aúdies póst.
Gripvs: Quin loquere quíd vis.
Trachalio:
Eho máne dum, est óperae pretium quod tíbi ego narraré volo.
Gripvs: Elóquere quid id est?
Trachalio: Víde num quispíam consequitur própe nos.
Gripvs: Écquid est quód mea réferat?
Trachalio: Scílicet.
séd boni cónsili écquid in té mihi est?
Gripvs: Quíd negoti ést, modo díce.
Trachalio: Dicám, tace, sí fidem modo dás mihi te nón fore infídum.
Gripvs: Dó fidem tibi, fídus ero, quísquis es.
Trachalio: Aúdi.
furtum égo vidi qui fáciebat;
norám dominum, id cui fíebat, post ád furem egomet dévenio feroque eí condicionem hóc pacto:
“ego istúc furtum scio cuí factum est;
nunc míhi si vis dare dímidium, indícium domino nón faciam.”
is míhi nihil etiam réspondit. quid inde aéquom est dari mihi? dímidium volo ut dícas.
Gripvs: Immo hercle étiam amplius, nam nísi dat, domino dícundum censeó.
Trachalio: Tuo consilió faciam. nunc ádvorte animum; námque hoc omne attinét ad te.
Gripvs: Quid fáctumst?
Trachalio: Vídulum istum cúiust novi ego hóminem iam pridem.
Gripvs: Quid est?
Trachalio: Et quo pacto periit.
Gripvs: At ego quo pacto inventust scio et qui invenit hominem novi et dominus qui nunc est scio.
nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea:
ego illum novi cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit.
hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis.
Trachalio: Non ferat si dominus veniat?
Gripvs: Dominus huic, ne frustra sis, nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in venatu meo.
Trachalio: Itane vero?
Gripvs: Ecquem esse dices in mari piscem meum?
quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis, nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat.
in foro palam omnes vendo pro meis venalibus.
mare quidem commune certost omnibus.
Trachalio: Adsentio:
qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet vidulum?
in mari inventust communi.
Gripvs: Esne impudenter impudens?
nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint.
quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, dicant, in mari communi captos.
Trachalio: Quid ais, impudens?
ausu's ausus es etiam comparare vidulum cum piscibus?
eadem tandem res videtur?
Gripvs: In manu non est mea:
ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho.
meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst.
Trachalio: Immo hercle haud est, siquidem quod vas excepisti.
Gripvs: Philosophe.
Trachalio:
Sed tu enumquam piscatorem vidisti, venefice, vidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum?
non enim tu híc quidem occupabis omnis quaestus quos voles:
et vitorem et piscatorem te esse, impure, postulas.
vel te mihi monstrare oportet piscis qui sit vidulus, vel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras.
Gripvs: Quid, tu numquam audisti esse antehac vidulum piscem?
Trachalio: Scelus, nullus est.
Gripvs: Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio;
verum raro capitur, nullus minus saepe ad terram venit.
Trachalio: Nil agis, dare verba speras mihi te posse, furcifer.
Gripvs:
Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri.
Trachalio: Scio.
tu hercle, opino, in vidulum te bis convertes, nisi caves:
fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo.
Gripvs: Quod scelus hodie hoc inveni.
Trachalio: Verba facimus, it dies.
vide sis, cuius arbitratu nos vis facere.
Gripvs: Viduli arbitratu. ita enim vero.
Trachalio: Stultus es.
Gripvs: Salve, Thales.
Trachalio: Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum, quoius haec res arbitratu fiat.
Gripvs: Quaeso, sanus es?
Trachalio: Elleborosus sum.
Gripvs: At ego cerritus, hunc non amittam tamen.
Trachalio:
Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo;
iam ego te hic, itidem quasi peniculus novos exurgeri solet, ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist.
Gripvs: Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum.
vis pugnare?
Trachalio: Quid opust? quin tu potius praedam divide.
Gripvs:
Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules.
abeo ego hinc.
Trachalio: At ego hinc offlectam navem, ne quo abeas. mane.
Gripvs: Si tu proreta isti navi es, ego gubernator ero.
mitte rudentem, sceleste.
Trachalio: Mittam: omitte vidulum.
Gripvs: Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior.
Trachalio:
Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur.
Gripvs: Quemne ego excepi in mari—
Trachalio: At ego ínspectavi e litore.
Gripvs: Mea opera, labore et rete et horia?
Trachalio: Numqui minus, si veniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectavi procul te hunc habere, fur sum quam tu?
Gripvs: Nihilo.
Trachalio: Mane, mastigia:
quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam.
Gripvs: Nescio, neque ego istas vestras leges urbanas scio, nisi quia hunc meum esse dico.
Trachalio: Ét ego item esse aio meum.
Gripvs: Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies.
Trachalio:
Quo pacto?
Gripvs: Sine me hinc abire, tú abi tacitus tuam viam;
nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo;
tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est.
Trachalio: Ecquid condicionis audes ferre?
Gripvs: Iam dudum fero:
ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies.
Trachalio:
Mane, dum refero condicionem.
Gripvs: Te, opsecro hercle, aufer modo.
Trachalio: Ecquem in his locis novisti?
Gripvs: Oportet vicinos meos.
Trachalio: Vbi tu hic habitas?
Gripvs: Porro illic longe usque in campis ultimis.
Trachalio: Vin qui in hac villa habitat, eius arbitratu fieri?
Gripvs: Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo.
Trachalio:
Fiat.
Gripvs: Euge, salva res est, praeda haec perpetua est mea;
ad meum erum arbitrum vocat me hic intra praesepis meas:
numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum.
ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. íbo ad arbitrum.
Trachalio: Quid igitur?
Gripvs: Quamquam istuc esse ius meum certo scio, fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum.
Trachalio: Nunc places.
Gripvs: Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem, etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust.
Daemones: Serio edepol, quamquam vobis volo quae voltis, mulieres, metuo, propter vos ne uxor mea med extrudat aedibus, quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos.
vos confugite in aram potius quám ego.
Pvellae: Miserae periimus.
Daemones:
Ego vos salvas sistam, ne timete. sed quid vos foras prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam;
ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides.
Gripvs: O ere, salve.
Daemones: Salve, Gripe. quid fit?
Trachalio: Túosne hic servos est?
Gripvs: Haud pudet.
Trachalio: Níl ago tecum.
Gripvs: Ergo ábi hinc sis.
Trachalio: Quaeso responde, senex:
tuos hic servost?
Daemones: Meus est.
Trachalio: Em istuc optime, quando tuost.
iterum te saluto.
Daemones: Et ego te. tune es qui haud multo prius abiisti hinc erum accersitum?
Trachalio: Ego is sum.
Daemones: Quid nunc vis tibi?
Trachalio: Nempe hic tuos est?
Daemones: Meus est.
Trachalio: Istuc optime, quando tuost.
Daemones: Quid negotist?
Trachalio: Vir scelestus íllic est.
Daemones: Quíd fecit tibi vir scelestus?
Trachalio: Homini ego isti talos subfringi volo.
Daemones: Quid est? qua de re litigatis nunc inter vos?
Trachalio: Eloquar.
Gripvs: Immo ego eloquar.
Trachalio: Ego, opinor, rem facesso.
Gripvs: Si quidem sis pudicus, hinc facessas.
Daemones: Gripe, animum advorte ac tace.
Gripvs: Vtin istic prius dicat?
Daemones: Audi. loquere tu.
Gripvs: Alienon prius quam tuo dábis orationem?
Trachalio: Vt nequitur comprimi.
ita ut occepi dicere, illum quem dudum e fano foras lenonem extrusisti, hic eius vidulum eccillum tenet.
Gripvs: Non habeo.
Trachalio: Negas quod oculis video?
Gripvs: At ne videas velim.
habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram?
Trachalio:
Quo modó habeas, id refert, iurene anne iniuria.
Gripvs: Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci;
si in mari reti prehendi, qui tuom pótiust quam meum?
Trachalio: Verba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico.
Gripvs: Quid tu ais?
Trachalio: Quod primarius vir dicat: comprime hunc sis, si tuost.
Gripvs:
Quid? tu idem mihi vis fieri quod erus consuevit tibi?
si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet.
Daemones: Verbo illo modo ille vicit. quid nunc tu vis? dic mihi.
Trachalio: Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc vidulo neque meum esse hodie umquam dixi; séd isti inest cistellula huius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam.
Daemones: Nempe tu hanc dícis quam esse aiebas dudum popularem meam?
Trachalio: Admodum; et ea quae olim parva gestavit crepundia istic ín ista cistula insunt, quae isti inest in vidulo.
hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret, si id dederit, qui suos parentis quaerat.
Daemones: Faciam ut det. tace.
Gripvs: Nil hercle ego sum isti daturus.
Trachalio: Nil peto nisi cistulam et crepundia.
Gripvs: Quid si ea sunt aurea?
Trachalio: Quid istuc tua?
aurum auro expendetur, argentum argento exaequabitur.
Gripvs: Fac sis aurum ut videam, post ego faciam ut videas cistulam.
Daemones:
Cave malo ac tace tú. tu perge ut occepisti dicere.
Trachalio: Vnum te obsecro, ut ted huius commiserescat mulieris, si quidem hic lenonis eiust vidulus, quem suspicor;
hic, nisi de opinione, certum nil dico tibi.
Gripvs: Viden? scelestus aucupatur.
Trachalio: Sine me ut occepi loqui.
si scelesti illius est hic, cuius dico, vidulus, haec poterunt novisse: ostendere his iube.
Gripvs: Ain? ostendere?
Daemones: Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur vidulus.
Gripvs: Immo hercle insignite inique.
Daemones: Quidum?
Gripvs: Quia, si ostendero, continuo hunc novisse dicent scilicet.
Trachalio: Scelerum caput, ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput?
Gripvs: Omnia istaéc ego facile patior, dúm hic hinc a me sentiat.
Trachalio: At qui nunc abs te stat, verum hinc ibi testimonium.
Daemones: Gripe, advorte animum. tu paucis expedi, quid postulas.
Trachalio: Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo.
hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas:
haec Athenis parva fúit virgo surpta.
Gripvs: Dic mihi, quid id ad vidulum, servae sint istae an fuerint liberae?
Trachalio: Omnia iterum vis memorari, scelus, ut defiat dies.
Daemones: Apstine maledictis et mihi quod rogavi dilue.
Trachalio:
Cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo, ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos, quibuscum periit parva Athenis, sicuti dixi prius.
Gripvs: Iuppiter te dique perdant. quid ais, vir venefice?
quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant?
Trachalio:
Eo tacent, quia tacitast melior mulier semper quam loquens.
Gripvs: Tum pol tu pro portione nec vir nec mulier mihi es.
Trachalio: Quidum?
Gripvs: Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus.
quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui?
Daemones: Si praeterhac unum verbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput.
Trachalio:
Vt id occepi diceré, senex, eam te quaeso cistulam ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi.
Gripvs: Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis:
dudum dimidiam petebas partem.
Trachalio: Immo etiam nunc peto.
Gripvs:
Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen.
Daemones: Non ego te comprimere possum sine malo?
Gripvs: Si istic tacet, ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui.
Daemones: Cedo modó mihi vidulum istum, Gripe.
Gripvs: Concedam tibi, ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas.
Daemones: Reddetur.
Gripvs: Tene.
Daemones:
Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor.
estne hic vidulus úbi cistellam tuam inesse aiebas?
Palaestra: Is est.
Gripvs: Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico eum esse dixit.
Palaestra: Faciam ego hanc rem ex procliva pla nam tibi.
cistellam isti inesse oportet caudeam ín isto vidulo.
ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero, vos tamen istaec, quidquid istic inerit, vobis habebitis;
sed si erunt véra, tum opsecro te, ut mea mi reddantur.
Daemones: Placet.
ius merum oras meo quidem animo.
Gripvs: Át meo hercle iniuriam.
quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia, quidquid insit, vera dicet? anne habebit hariola?
Daemones: Non feret, nisi vera dicet: nequiquam hariolabitur.
solve vidulum ergo, ut quid sit verum quam primum sciam.
Gripvs: Hoc habet, solutust.
Daemones: Aperi. video cistellam. haecinest?
Palaestra:
Istaec est. o mei parentes, hic vos conclusos gero, huc opesque spesque vestrum cognoscendum condidi.
Gripvs: Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es, quae parentis tám in angustum tuos locum compegeris.
Daemones: Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul dicito quid insit et qua facie, memorato omnia.
si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules te ad verum convorti, nugas, mulier, magnas egeris.
Gripvs: Ius bonum oras.
Trachalio: Edepol haud te órat, nam tu iniuriu's iniurius es.
Daemones: Loquere nunciam, puella. Gripe, animum advorte ac tace.
Palaestra:
Sunt crepundia.
Daemones: Ecca video.
Gripvs: Perii in primo proelio.
mane, ne ostenderis.
Daemones: Qua facie sunt? responde ex ordine.
Palaestra: Ensiculust aureolus primum litteratus.
Daemones: Dice dum, in eo ensiculo litterarum quid est?
Palaestra: Mei nomen patris.
post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea litterata: ibi matris nomen in securiculast.
Daemones: Mane.
dic, in ensiculo quid nomen est paternum?
Palaestra: Daemones.
Daemones: Di immortales, ubi loci sunt spes meae?
Gripvs: Immo edepol meae?
Trachalio: Pergite, opsecro, continuo.
Gripvs: Placide, aut i in malam crucem.
Daemones: Loquere matris nomen hic quid in securicula siet.
Palaestra:
Daedalis.
Daemones: Di me servatum cupiunt.
Gripvs: At me perditum.
Daemones: Filiam meam esse hánc oportet, Gripe.
Gripvs: Sit per me quidem.
qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis vidisti tuis, meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens, prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua.
Palaestra:
Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et sucula.
Gripvs: Quin tu i díerecta, cum sucula et cum porculis.
Palaestra: Et bulla aurea est, pater quam dedit mi natali die.
Daemones: Ea est profecto. contineri quin complectar non queo.
filia mea, salve. ego is sum qui te produxi pater, ego sum Daemones, et mater tua eccam hic intus Daedalis.
Palaestra: Salve, mi pater insperate.
Daemones: Salve. ut te amplector libens.
Trachalio: Volup est cum istuc ex pietate vestra vobis contigit.
Daemones: Cape dum, hunc si potes fer intro vidulum, age, Trachalio.
Trachalio: Ecce Gripi scelera. cum istaec res male evenit tibi,
Gripe, gratulor.
Daemones: Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam, quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere, quae te magis tractavit magisque signa pernovit tua.—
Trachalio: Eamus intro ómnes, quando óperam promiscam damus.—
Palaestra: Sequere me, Ampelisca.—
Ampelisca: Cum te di amant, voluptati est mihi.—
Gripvs:
Sumne ego sceléstus, qui illunc hodie excepi vidulum?
aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco?
credebam edepol turbulentam praedam eventuram mihi, quia illa mihi tam turbulenta tempestate evenerat.
credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter.
quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum, saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?—
Daemones: Pro di immortales, quis me est fortunatior, qui ex improviso filiam inveni meam?
satin si cui homini dei esse bene factum volunt, aliquo illud pacto optingit optatum piis?
ego hodie neque speravi neque illud credidi:
is improviso filiam inveni tamen;
et eam de genere summo adulescenti dabo ingenuo, Atheniensi et cognato meo.
ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum volo, iussique exire huc servom éius, ut ad forum iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen.
accedam, opinor, ad fores. quid conspicor?
uxor complexa collo retinet filiam.
nimis paéne inepta atque odiosa eius amatiost.
Daemones: Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri;
atque adorna, ut rem divinam faciam, cum intro advenero,
Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam.
sunt domi agni et porci sacres. sed quid istúm remoramini, mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras.
Trachalio: Vbi ubi erit, iam investigabo et mecum ad te adducam simul
Plesidippum.
Daemones: Eloquere ut haec res optigit de filia;
eum roga, ut relinquat alias res et huc veniat.
Trachalio: Licet.
Daemones: Dicito daturum meam illi filiam uxorem.
Trachalio: Licet.
Daemones:
Et patrem eius me novisse et mi esse cognatum.
Trachalio: Licet.
Daemones: Sed propera.
Trachalio: Licet.
Daemones: Iam hic fac sit, cena ut curetur.
Trachalio: Licet.
Daemones: Omnian licet?
Trachalio: Licet. sed scin quid est quod te volo?
quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim.
Daemones: Licet.
Trachalio: Fac ut exores Plesidippum, ut me manu emittat.
Daemones: Licet.
Trachalio:
Et tua filiá facito oret: facile exorabit.
Daemones: Licet.
Trachalio: Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber.
Daemones: Licet.
Trachalio: Atque ut gratum mi beneficium factis experiar.
Daemones: Licet.
Trachalio: Omnian licet?
Daemones: Licet: tibi rursum refero gratiam.
sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum.
Trachalio: Licet.
iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.—
Daemones: Licet.
Hercules istum infelicet cum sua licentia;
ita meas replevit auris, quidquid memorabam, licet.
Gripvs: Quam mox licet te compellare, Daemones?
Daemones: Quid est negoti, Gripe?
Gripvs: De illo vidulo:
si sapias, sapias; habeas quod di dant boni.
Daemones: Aequom videtur tibi, ut ego, alienum quod est, meum esse dicam?
Gripvs: Quodne ego inveni in mari?
Daemones: Tanto illi melius optigit qui perdidit;
tuom esse nihilo magis oportet vidulum.
Gripvs: Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius.
Daemones: O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis.
atque edepol in eas plerumque esca imponitur:
quam si quis avidus poscit escam avariter, decipitur in trasenna avaritia sua.
ille quí consulte, docte atque astute cavet, diutine uti bene licet partum bene.
mihi istaéc videtur praeda praedatum irier, ut cum maiore dote abeat quam advenerit.
egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, celem? minime istuc faciet noster Daemones.
semper cavere hoc sapientis aequissimumst, ne conscii sint ipsi malefici suis.
ego mihi cum † lusi nil moror ullum lucrum.
Gripvs: Spectavi ego pridem comicos ad istúnc modum sapienter dicta dicere atque eis plaudier, cum illos sapientis mores monstrabant poplo:
sed cum inde suam quisque ibant divorsi domum, nullus erat illo pacto ut illi iusserant.
Daemones: Abi intro, ne molestu's molestus es, linguae tempera.
ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis.
Gripvs:
At ego deos quaeso, ut quidquid ín illo vidulost, si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.—
Daemones: Illuc est quod nos nequam servis utimur.
nam illic cum † servo si quo congressus foret, et ipsum sese et illum furti adstringeret;
dum praedam habere se censeret, interim praeda ipsus esset, praeda praedam duceret.
nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi iubebo nobis cenam continuo coqui.—
Plesidippvs: Íterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater.
repperit patrem Palaestra suom atque matrem?
Trachalio: Repperit.
Plesidippvs: Et popularis est?
Trachalio: Opino.
Plesidippvs: Et mihi nuptura est?
Trachalio: Suspicor.
Plesidippvs:
Censen hodie despondebit eam mihi, quaéso?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Quid? patri etiam gratulabor cum illam invenit?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Quid matri eius?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Quid ergo censes?
Trachalio: Quod rogas, censeo.
Plesidippvs: Dic ergo quanti censes?
Trachalio: Egone? censeo.
Plesidippvs: Adsum equidem, ne censionem semper facias.
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs:
Quid si curram?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: An sic potius placide?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Etiamne eam ádveniens salutem?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Etiam patrem?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Post eius matrem?
Trachalio: Censeo.
Plesidippvs: Quid postea?
etiamne adveniens complectar eius patrem?
Trachalio: Non censeo.
Plesidippvs: Quid matrem?
Trachalio: Non censeo.
Plesidippvs: Quid eampse illam?
Trachalio: Non censeo.
Plesidippvs:
Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum volo.
Trachalio: Sanus non es. sequere.—
Plesidippvs: Duc me, mi patrone, quo libet. —