Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Trinummus

    Chapter 3

    Plautus, Titus Maccius

    Charmides: Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis, quos pénes mei fuit saepé potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae, quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.

    atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;

    nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant, spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum: contra opera éxpertus, nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.

    atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines, paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.

    abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst.

    fidús fuisti: infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede bonaque ómnia mea item uná mecum passím caeruleos pér campos:

    ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti, imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum, ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.

    apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.

    sed quís hic est, qui in plateam íngreditur cum nóvo ornatu speciéque simul?

    pol quámquam domi cupio, ópperiar, quam hic rém agat animum advortam.

    Sycophanta: Huíc ego die nomén Trinummo fáciam: nam ego operám meam tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.

    advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.

    viden egestas quid negoti dat homini misero mali, quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.

    Charmides: Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.

    Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.

    Sycophanta: Ille qui mé conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius, quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, eo conductor melius de me nugas conciliaverit.

    ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.

    ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.

    nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.

    Charmides: Quam magis spécto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.

    loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.

    credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.

    magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.

    Sycophanta: Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;

    apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.

    fores pultabo.

    Charmides: Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.

    hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.

    Sycophanta: Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his fóribus tutelam gerit?

    Charmides: Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas?

    Sycophanta: Heus senex, census cum sum, iuratori recte rationem dedi.

    Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum ád istanc capitis albitudinem:

    Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.

    Charmides:

    Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, cuí ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.

    Sycophanta: Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.

    Charmides: Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?

    Sycophanta: Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.

    si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nómen et mea facta et itinera ego faxo scias.

    Charmides: Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.

    Sycophanta: Magnum facinus incipissis petere.

    Charmides: Quid ita?

    Sycophanta: Quia, pater, si ante lucem íre occipias a meo prímo nomine, concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.

    Charmides: Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.

    Sycophanta: Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.

    Charmides: Quid est tibi nomen, adulescens?

    Sycophanta: Pax, id est nomen mihi.

    hoc cotidianumst.

    Charmides: Edepol nomen nugatorium, quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax—periisse ilico.

    hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens?

    Sycophanta: Quid est?

    Charmides: Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?

    Sycophanta: Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,

    Lesbonici. is mi est amicus.

    Charmides: Teneo hunc manifestarium.

    me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.

    Sycophanta: Ita ut occepi, si animum advortas, dicam.

    Charmides: Dabo operam tibi.

    Sycophanta: Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.

    Charmides: Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.

    Sycophanta:

    Charmides:

    Sycophanta:

    Charmides: Ab ipson istas accepisti?

    Sycophanta: E manibus dedit mi ipse in manus.

    Charmides: Qua facie est homo?

    Sycophanta: Sesquipede quiddamst quam tu longior.

    Charmides: Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.

    novistin hominem?

    Sycophanta: Ridicule rogitas, quicum una cibum capere soleo.

    Charmides: Quid est ei nomen?

    Sycophanta: Quod edepol homini probo.

    Charmides: Lubet audire.

    Sycophanta: Illi edepol—illi—ílli—vae misero mihi.

    Charmides: Quid est negoti?

    Sycophanta: Devoravi nomen imprudens modo.

    Charmides: Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.

    Sycophanta: Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.

    Charmides:

    Temperi huic hodie anteveni.

    Sycophanta: Teneor manifesto miser.

    Charmides: Iam recommentatu's recommentatus es nomen?

    Sycophanta: Deum hercle me atque hominum pudet.

    Charmides: Vide modo ut hóminem noveris.

    Sycophanta: Tam quam me. fieri istuc solet, quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.

    litteris recomminiscar. C est principium nomini.

    Charmides:

    Callias?

    Sycophanta: Non est.

    Charmides: Callippus?

    Sycophanta: Non est.

    Charmides: Callidemides?

    Sycophanta: Non est.

    Charmides: Callinicus?

    Sycophanta: Non est.

    Charmides: Callimarchus?

    Sycophanta: Nil agis.

    neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.

    Charmides: At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.

    quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.

    Sycophanta: Ad hoc exemplum est—

    Charmides: An Chares? an Charmides?

    Sycophanta: Enim Charmides.

    em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:

    Charmides: Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.

    Sycophanta:

    Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?

    Charmides: Ne male loquere apsenti amico.

    Sycophanta: Quíd ergo ille ignavissumus mihi latitabat?

    Charmides: Si appellasses, respondisset, nomine.

    sed ipse ubi est?

    Sycophanta: Pol illúm reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.†

    Charmides: Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?

    sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?

    quos locos adiisti?

    Sycophanta: Nimium mirimodis mirabiles.

    Charmides: Lubet audire, nisi molestumst.

    Sycophanta: Quin discupio dicere.

    omnium prímum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.

    Charmides: Eho an etiam Arabiast in Ponto?

    Sycophanta: Est: non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.

    Charmides: Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;

    nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.

    sed quid ais? quo inde isti porro?

    Sycophanta: Si animum advortes, eloquar.

    ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.

    Charmides: Sub solio Iovis?

    Sycophanta: Ita dico.

    Charmides: E caelo?

    Sycophanta: Atque e medio quidem.

    Charmides: Eho an etiam ín caelum escendisti?

    Sycophanta: Immo horiola advecti sumus, usque aqua advorsa per amnem.

    Charmides: Eho an tu etiam vidisti Iovem?

    Sycophanta: Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.

    deinde porro—

    Charmides: Deinde porro nolo quicquam praedices.

    Sycophanta: Sed—

    Charmides: Abe o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,

    Pax, refe rre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.

    Sycophanta: Facia m ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi, quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.

    Charmides:

    Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, illum quem tibi istás dedisse commemoras epistulas, norisne hominem?

    Sycophanta: Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem nón novisse possim quicum aetatem exegerim.

    an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet

    Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?

    mihi concrederet, nisi me ille ét ego illum nossem approbe?

    Charmides: Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?

    adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.

    Sycophanta: Vel trecentis.

    Charmides: Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?

    Sycophanta:

    Atque etiam Philippúm, numeratum illius in mensa manu, mille nummum.

    Charmides: Nempe ab ipso id accepisti Charmide?

    Sycophanta: Mirum quin ab avo eius aut próavo acciperem, qui sunt mortui.

    Charmides: Adulescens, cedo dum istuc aurum mi.

    Sycophanta: Quod ego aurum dem tibi?

    Charmides: Quod a me te accepisse fassu's fassus es.

    Sycophanta: Aps te accepisse?

    Charmides: Ita loquor.

    Sycophanta:

    Quis tu homo es?

    Charmides: Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.

    Sycophanta: Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.

    abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.

    Charmides: Charmides ego sum.

    Sycophanta: Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.

    nimis argute óbrepsisti in eapse occasiuncula:

    postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's factus es Charmides;

    prius tu non eras, quam aúri feci mentionem. nihil agis;

    proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.

    Charmides: Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum?

    Sycophanta: Quid id ad me attinet?

    dúm ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caúsa qui lubet.

    prius non is eras quí eras: nunc is factu's factus es qui tum non eras.

    Charmides: Age si quid agis.

    Sycophanta: Quid ego agam?

    Charmides: Aurum redde.

    Sycophanta: Dormitas, senex.

    Charmides: Fassu's fassus es Charmidem dedisse aurum tibi.

    Sycophanta: Scriptum quidem.

    Charmides: Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?

    Sycophanta:

    Quam ob rem?

    Charmides: Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas.

    Sycophanta: Eho, quaeso, an tu is es?

    Charmides: Is enim vero sum.

    Sycophanta: Ain tu tandem? is ipsusne es?

    Charmides: Aio.

    Sycophanta: Ipsus es?

    Charmides: Ipsus, inquam, Charmides sum.

    Sycophanta: Ergo ipsusne es?

    Charmides: Ipsissimus.

    abin hinc ab oculis?

    Sycophanta: Enim véro serio, quoniam advenis— vapulabis meo arbitratu ét novorum aedilium.

    Charmides: At etiam maledicis?

    Sycophanta: Immo, salvos quandoquidem advenis— di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.

    ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:

    ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.

    ibo, ad illúm renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.

    qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.—

    Charmides: Postquam illic hinc ábiit, post loquendi libere videtur tempus venisse atque occasio.

    iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, quid illí negoti fuerit ante aedis meas.

    nam epistula illa mihi concenturiat metum in corde et illud mille nummum quam rem agat.

    numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:

    nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.

    sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?

    lubet observare quid agat: huc concessero.

    Stasimvs: Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.

    adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo.

    cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.

    ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?

    recipe te et recurre petere re recenti.

    Charmides: Huic, quisquis est, gurguliost exercitór: is hunc hóminem cursuram docet.

    Stasimvs:

    Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?

    Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:

    inter eosne homines condalium te redipisci postulas?

    quorum eorum únus surrupuit currenti cursori solum.

    Charmides: Ita me di ament, graphicum furem.

    Stasimvs: Quid ego quod periit petam?

    nisi etiam laborem ad damnum ápponam epithecam insuper.

    quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam, recipe te ad erum.

    Charmides: Non fugitivost hic homo, commeminit domi.

    Stasimvs: Vtinam veteres homin um mor es, veteres parsimoniae potius in maiore honore hic essent quam mores mali.

    Charmides: Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui.

    vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.

    Stasimvs:

    Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:

    ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;

    scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:

    petere honorem pro flagitio more fit.

    Charmides: Morem improbum.

    Stasimvs: Strenuiores praeterire more fit.

    Charmides: Nequam quidem.

    Stasimvs:

    Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.

    eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.

    Charmides: Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.

    Stasimvs: Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.

    Charmides: Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.

    Stasimvs: Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus univorsis est advorsum atque omni populo male facit:

    male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.

    hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum.

    si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:

    quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.

    si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:

    vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.

    Charmides: Meus est hic quidem Stasimus servos.

    Stasimvs: Nam ego talentum mutuom quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.

    sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.

    eo domum.

    Charmides: Heus tu, asta ilico. audi.

    Stasimvs: Heús tu, non sto.

    Charmides: Te volo.

    Stasimvs: Quid si ego me te velle nolo?

    Charmides: Aha nimium, Stasime, saeviter.

    Stasimvs: Emere meliust cui imperes.

    Charmides: Pol ego emi atque argentum dedi;

    sed si non dicto audiens est, quid ago?

    Stasimvs: Da magnum malum.

    Charmides: Bene mones, ita facere certumst.

    Stasimvs: Nisi quidem es obnoxius.

    Charmides: Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.

    Stasimvs: Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?

    Charmides: Quia boni malique in ea re pars tibi est.

    Stasimvs: Partem alteram tibi permitto; illam alteram ápud me, quod bonist, apponito.

    Charmides: Sí eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.

    Stasimvs: Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?

    Charmides: Ipsus homo optumus.

    Stasimvs: Mare terra caelum, di vestram fidem, satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mí ere exoptatissime, salve.

    Charmides: Salve, Stasime.

    Stasimvs: Salvom te—

    Charmides: Scio et credo tibi.

    sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam?

    Stasimvs: Vivont, valent.

    Charmides: Nempe uterque?

    Stasimvs: Vterque.

    Charmides: Di me salvom et servatum volunt.

    cetera intus otiose percontabor quae volo.

    eamus intro, sequere.

    Stasimvs: Quo tu té agis?

    Charmides: Quonam nisi domum?

    Stasimvs: Hicine nos habitare censes?

    Charmides: Vbinam ego alibi censeam?

    Stasimvs: Iam—

    Charmides: Quid iam?

    Stasimvs: Non sunt nostrae aedis istae.

    Charmides: Quid ego ex te audio?

    Stasimvs: Vendidit tuos natus aedis.

    Charmides: Perii.

    Stasimvs: Praesentariis argenti minis numeratis—

    Charmides: Quot?

    Stasimvs: Quadraginta.

    Charmides: Occidi.

    quis eas emit?

    Stasimvs: Callicles, cui tuam rem commendaveras;

    is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.

    Charmides: Vbi nunc filius meus habitat?

    Stasimvs: Hic in hoc posticulo.

    Charmides: Male disperii.

    Stasimvs: Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.

    Charmides:

    Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma vectus, capitali periclo per praedones plurimos me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus.

    adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me.

    Stasimvs: Visne aquam tibi petam?

    Charmides: Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.

    Callicles: Quid hoc híc clamoris audio ante aedis meas?

    Charmides: O Callicles, o Callicles, o Callicles, qualine amico mea commendavi bona?

    Callicles: Probo et fideli et fido et cum magna fide.

    et salve et salvom te advenisse gaudeo.

    Charmides: Credo, omnia istaec sí ita sunt ut praedicas.

    sed quis iste est tuos ornatus?

    Callicles: Ego dicam tibi.

    thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae tuae quaé daretur. sed intus narrabo tibi et hoc et alia. sequere.

    Charmides: Stasime.

    Stasimvs: Hem.

    Charmides: Strenue curre in Piraeum, atque unum curriculum face.

    videbis iam illic navem qua advecti sumus.

    iubeto Sangarionem quae imperaverim curare ut efferantur, et tu ito simul.

    solutumst portitori iam portorium:

    nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.

    Stasimvs: Illic sum atque hic sum.

    Callicles: Sequere tu hac me intro.—

    Charmides: Sequor.—

    Stasimvs: Hic meo ero amicus solus firmus restitit, neque demutavit animum de firma fide, quamquam labores multos sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.

    † ob rem laborem eum ego cepisse censeo.—