Chapter prologue
Hellenistic Plautus, Titus Maccius LatinDiniarchvs: Non omnis aetas ad perdiscendum sat est amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis;
neque eam rationem eapse umquam educet Venus, quam penes amantum summa summarum redit, quot amans exemplis ludificetur, quot modis pereat quotque exoretur exorabulis:
quot illíc blanditiae, quót illic iracundiae sunt, quot supplicia danda, di vostram fidem, hui, quid perierandum est etiam, praeter munera:
primumdum merces annua, is primus bolust, ob eam tres noctes dantur; interea loci
†aut ara aut vinum aut oleum aut triticum, temptat benignusne an bonae frugi sies:
quasi in piscinam rete qui iaculum parat, quando abiit rete pessum, adducit lineam;
si inierit rete piscis, ne effugiat cavet:
dum huc dum illuc rete circumv or tit, impedit piscis usque adeo donicum eduxit foras.
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
si iratum scortumst forte amatori suo, bis perit amator, ab re atque ab animo simul;
sin alter altri propitiust, idem perit:
si raras noctes ducit, ab animo perit;
sin crebras ducit, ipsus gaudet, res perit.
†iteca in aedibus lenosis† prius quam únum dederis, centum quae poscat parat:
aut periit aurum aút conscissa pallula est aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum aut vasum ahenum antiquom aut lectus †laptiles aut armariola Graeca, aut aliquid semper est quod † petra debeatque amans scorto suo.
atque haec celamus nos clam magna industria, quom rem fidemque nosque nosmet perdimus, ne qui parentes neu cognati sentiant;
quos cum celamus si faximus conscios, qui nostrae aetati tempestivo temperent, unde anteparta demus postpartoribus, faxim lenonum et scortorum † plus est et minus damnosorum hominum quam nunc sunt siet.
nam nunc lenonum et scortorum plus est fere, quam olim muscarum est cum caletur maxime.
nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias scorta et lenones qui sedent cottidie, ea nimia est ratio; quippe qui certo scio, ibi plus scortorum esse iam quam ponderum.
quos quidem quam ád rem dicam in argentariis referre habere, nisi pro tabulis, nescio, ubi aera perscribantur usuraria:
accepta dico, expensa ne qui censeat.
postremo id magno in populo † mulier hominibus, re placida atque otiosa, victis hostibus:
amare oportet omnes qui quod dent habent.
nam mihi haec méretrix quae hic habet, Phronesium, suom nómen omne ex pectore exmovit meo, phronesim, nam phronesis est sapientia.
nam me fuisse huic fateor summum atque intumum, quod amantis multo pessimum est pecuniae;
eadem postquam alium repperit qui plus daret, damnosiorem, † mihi exinde immovit loco, quem antehác odiosum sibi esse memorabat mala,
Babyloniensem militem. is nunc dicitur venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:
peperisse simulat sese, ut me extrudat foras atque ut cum solo pergraecetur milite;
eum esse simulat militem puero patrem.
eum istí suppositum puerum opinor pessumae.
mihi verba retur dare se? án me censuit celare se potesse, gravida si foret?
nam ego Lemno advenio Athenas nudius tertius, legatus hinc quo cum publico imperio fui.
sed haec quidem eius Astaphium est ancillula;
cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.
Astaphivm: Ad fores auscultate atque adservate aedis, ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat, neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos, gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;
ita nunc adulescentes morati sunt: quini aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
consulta sunt consilia: quando intro advenerunt, oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae;
sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent per ióculum et ludum; dé nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt.
fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri,
†ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere.
at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris:
nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos.
Diniarchvs:
Me illís quidem haec verberat vérbis, nam ego húc bona mea degéssi.
Astaphivm: Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam.
Diniarchvs: Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis.
Astaphivm: Quí revocat?
Diniarchvs: Scies: réspice huc.
Astaphivm: Quis est?
Diniarchvs:
Vobís qui multa bóna esse volt.
Astaphivm: Dato, si ésse vis.
Diniarchvs: Fáxo erunt. réspice huc modo.
Astaphivm: Oh, enícas me miseram, quísquis es.
Diniarchvs: Péssuma, mane.
Astaphivm: Óptume, odio es.
Díniarchusne íllic est? átque is est.
Diniarchvs: Sálva sis.
Astaphivm: Ét tu.
Diniarchvs: Fer cóntra manum et paritér gradere.
Astaphivm: Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis.
Diniarchvs: Quid agís?
Astaphivm: Valeo et validúm teneo.
péregre quoniam ádvenis, céna detur.
Diniarchvs: Bene dícis benignequé vocas, Astáphium.
Astaphivm: Amabo, sine me íre, era quo iussít.
Diniarchvs: Eas. sed quíd ais?
Astaphivm: Quid vis?
Diniarchvs: Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis?
Astaphivm: Archilínem
†obstetricem.
Diniarchvs: Mála tu femina es, oles únde es disciplinam.
manifesto mendaci, mala, teneo te.
Astaphivm: Quid iam, amabo?
Diniarchvs: Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
Astaphivm: Nimis otiosum te arbitror hominem esse.
Diniarchvs: Qui arbitrare?
Astaphivm:
Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
Diniarchvs: Vos mihi dedistis otium.
Astaphivm: Qui, amabo?
Diniarchvs: Ego expedibo.
rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
Astaphivm: An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege habere posse postulas, quin otiosus fias?
Diniarchvs: Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
Astaphivm: Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
Diniarchvs:
Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
Astaphivm: Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes habituru's habiturus es, quí arari solent, ad pueros ire meliust.
hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
Diniarchvs:
Vtrosque pergnovi probe.
Astaphivm: Em istoc pol tu otiosu's otiosus es, cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
Diniarchvs: Procaciores estis vos, sed illí periuriores;
illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam:
vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
Astaphivm: Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche, et nostram et illorum vicem.
Diniarchvs: Qui istuc?
Astaphivm: Rationem dicam:
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
Diniarchvs:
O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare, sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
Astaphivm: Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
te dum vivebas noveram.
Diniarchvs: An me mortuom arbitrare?
Astaphivm: Qui potis, amabo, planius? qui antehac amator summus habitu's habitus es, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
Diniarchvs: Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:
rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
Astaphivm: Amator similest oppidi hostilis.
Diniarchvs: Quo argumento?
Astaphivm: Quam primum expugnari potis, tam id optimum est amicae.
Diniarchvs:
Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
Astaphivm: Si vivit.
Diniarchvs: Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.
Astaphivm: Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
Diniarchvs: In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes, facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.
Astaphivm:
non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
Diniarchvs: Mala es atque eadem quae soles inlecebra.
Astaphivm: Vt exspectatus peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
Diniarchvs: Quid tandem?
Astaphivm: Te unum ex omnibus amat.
Diniarchvs: Euge, fundi et aedis, per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?
Astaphivm: Quid vis?
Diniarchvs: Estne intus nunc Phronesium?
Astaphivm: Vtut aliis, tibi quidem intus.
Diniarchvs: Valetne?
Astaphivm: Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.
Diniarchvs: Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus:
si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur, verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
Astaphivm: Heia, haud itast res.
Diniarchvs: Ain tu eam me amare?
Astaphivm: Immo unice unum.
Diniarchvs: Peperisse audivi.
Astaphivm: Ah obsecro, tace, Diniarche.
Diniarchvs: Quid iam?
Astaphivm: Horresco misera, mentio quotiens fit partionis, ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo, vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
Diniarchvs: Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.
Astaphivm: Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes, ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.
Diniarchvs:
Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles, quoius núnc ista adventum expetit.
Astaphivm: Immo ab eo ut nuntiatumst, iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.
Diniarchvs: Ibo igitur intro?
Astaphivm: Quippini? tam audacter quam domum ad te;
nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.
Diniarchvs:
Quam mox te huc recipis?
Astaphivm: Iam hic ero: propest, profecta quo sum.
Diniarchvs: Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—