Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    De Bello Africo

    Chapter 49

    Pseudo-Caesar

    Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum eum copiis progredi coepit et bracchia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit, ne adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occuparent atque ita longius sibi progrediendi eriperent facultatem. Eiusdem collis occupandi Labienus consilium ceperat et quo propiore loco fuerat eo celerius occurrerat.