Book 1
Imperial Quintilian Latinpost impetratam studiis meis quietem, quae per viginti annos erudiendis iuvenibus impenderam, cum a me quidam familiariter postularent, ut aliquid de ratione dicendi componerem, diu sum equidem reluctatus, quod auctores utriusque linguae clarissimos non ignorabam multa, quae ad hoc opus pertinerent, diligentissime scripta posteris reliquisse.
qua ego ex causa faciliorem mihi veniam meae deprecationis arbitrabar fore, hac accendebantur illi magis, quod inter diversas opiniones priorum et quasdam etiam inter se contrarias difficilis esset electio; ut mihi si non inveniendi nova at certe iudicandi de veteribus iniungere laborem non iniuste viderentur.
autem non tam me vinceret praestandi, quod exigebatur, fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.
ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas; ut operum fastigia spectantur, latent fundamenta.
, cum existimem nihil arti oratoriae alienum, sine quo fieri non posse oratorem fatendum est, nec ad ullius rei summam nisi praecedentibus initiis perveniri, ad minora illa, sed quae si negligas, non sit maioribus locus, demittere me non recusabo; nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam. Quod opus, Marcelle Victori, tibi dicamus;
quem, cum amicissimum nobis tum eximio litterarum amore flagrantem, non propter haec modo (quamquam sint magna) dignissimum hoc mutuae inter nos caritatis pignore iudicabamus; sed quod erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri videbantur, quos ab ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quae modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis perducere destinabamus;
atque eo magis, quod duo iam sub nomine meo libri ferebantur artis rhetoricae neque editi a me neque in hoc comparati. alterum sermonem per biduum habitum pueri, quibus id praestabatur, exceperant; alterum pluribus sane diebus, quantum notando consequi potuerant, interceptum boni iuvenes, sed nimium amantes mei, temerario editionis honore vulgaverant.
in his quoque libris erunt eadem aliqua, multa mutata, plurima adiecta, omnia vero compositiora et, quantum nos poterimus, elaborata.
autem instituimus illum perfectum, qui esse nisi vir bonus non potest; ideoque non dicendi modo eximiam in eo facultatem sed omnes animi virtutes exigimus.
enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
, tametsi me fateor usurum quibusdam, quae philosophorum libris continentur, tamen ea iure vereque contenderim esse operis nostri proprieque ad artem oratoriam pertinere.
, si frequentissime de iustitia, fortitudine, temperantia ceterisque similibus disserendum est, adeo ut vix ulla possit causa reperiri in quam non aliqua ex his incidat quaestio, eaque omnia inventione atque elocutione sunt explicanda, dubitabitur, ubicunque vis ingenii et copia dicendi postulatur, ibi partes oratoris esse praecipuas?
haec, ut Cicero apertissime colligit, quemadmodum iuncta natura sic officio quoque copulata, ut iidem sapientes atque eloquentes haberentur. deinde se studium, atque inertia factum est, ut artes esse plures viderentur. ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.
vero destituta infirmioribus ingeniis velut praedae fuit. quidam, contempto bene dicendi labore, ad formandos animos statuendasque vitae leges regressi partem quidem potiorem, si dividi posset, retinuerunt; nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi. enim optima quam promittere maluerunt.
veterum quidem sapientiae professorum multos et honesta praecepisse et, ut praeceperint, etiam vixisse, facile concesserim; nostris vero temporibus sub hoc nomine maxima in plerisque vitia latuerunt. enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
autem, quae velut propria philosophiae asseruntur, passim tractamus omnes. enim non de iusto, aequo ac bono, modo non et vir pessimus, loquitur? quis non etiam rusticorum aliqua de causis naturalibus quaerit? nam verborum proprietas ac differentia omnibus, qui sermonem curae habent, debet esse communis.
ea et sciet optime et eloquetur orator; qui si fuisset aliquando perfectus, non a philosophorum scholis virtutis praecepta peterentur. necesse est ad eos aliquando auctores recurrere, qui desertam, ut dixi, partem oratoriae artis, meliorem praesertim, occupaverunt, et velut nostrum reposcere; non ut nos illorum utamur inventis, sed ut illos alienis usos esse doceamus.
igitur orator vir talis, qualis vere sapiens appellari possit; nec moribus modo perfectus (nam id mea quidem opinione, quanquam sunt qui dissentiant, satis non est) sed etiam scientia et omni facultate dicendi, qualis fortasse nemo adhuc fuerit;
sed non ideo minus nobis ad summa tendendum est; quod fecerunt plerique veterum, qui, etsi nondum quemquam sapientem repertum putabant, praecepta tamen sapientiae tradiderant.
est certe aliquid consummata eloquentia, neque ad eam pervenire natura humani ingenii prohibet. si non contingat, altius tamen ibunt, qui ad summa nitentur, quam qui, praesumpta desperatione quo velint evadendi, protinus circa ima substiterint.
magis impetranda erit venia, si ne minora quidem illa, verum operi, quod instituimus, necessaria praeteribo. liber primus ea, quae sunt ante officium rhetoris, continebit. prima apud rhetorem elementa et quae de ipsa rhetorices substantia quaeruntur tractabimus.
deinceps inventioni (nam huic et dispositio subiungitur), quattuor elocutioni, in cuius partem memoria ac pronuntiatio veniunt, dabuntur. accedet, in quo nobis orator ipse informandus est, ubi, qui mores eius, quae in suscipiendis, discendis, agendis causis ratio, quod eloquentiae genus, quis agendi debeat esse finis, quae post fine studia, quantum nostra valebit infirmitas, disseremus.
omnibus admiscebitur, ut quisque locus postulabit, docendi ratio, quae non eorum modo scientia, quibus solis quidam nomen artis dederunt, studiosos instruat et (ut sic dixerim) ius ipsum rhetorices interpretetur, sed alere facundiam, vires augere eloquentiae possit.
plerumque nudae illae artes nimia subtilitatis adfectatione frangunt atque concidunt quidquid est in oratione generosius, et omnem sucum ingenii bibunt et ossa detegunt: quae ut esse et adstringi nervis suis debent, sic corpore operienda sunt.
nos non particulam illam, sicut plerique, sed quidquid utile ad instituendum oratorem putabamus, in hos duodecim libros contulimus breviter omnia demonstraturi. si quantum de quaque re dici potest persequamur, finis operis non reperietur.
tamen in primis testandum est, nihil praecepta atque artes valere nisi adiuvante natura. ei, cui deerit ingenium, non magis haec scripta sint quam de agrorum cultu sterilibus terris.
et alia ingenita cuique adiumenta, vox, latus patiens laboris, valetudo, constantia, decor; quae si modica obtigerunt, possunt ratione ampliari, sed nonnunquam ita desunt, ut bona etiam ingenii studiique corrumpant; sicut et haec ipsa sine doctore perito, studio pertinaci, scribendi, legendi, dicendi multa et continua exercitatione per se nihil prosunt.
nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat, ita diligentior a principiis fiet. enim est querela, paucissimis hominibus vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam, plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere. contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos. id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.
vero et indociles non magis secundum naturam homines eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. quod in pueris elucet spes plurimorum, quae cum emoritur aetate, manifestum est, non naturam defecisse sed curam. tamen ingenio alius alium.
; sed plus efficiet aut minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. qui perviderit, protinus ut erit parens factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.
omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe quantum res pateretur optimas eligi voluit. morum quidem in his haud dubie prior ratio est, recte tamen etiam loquantur.
primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur. natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus est, elui possunt. haec ipsa magis pertinaciter haerent, quo deteriora sunt. bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris vitia? assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor. Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
tamen ii, quibus discere ipsis non contigit, minorem curam docendi liberos habeant; sed sint propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
pueris, inter quos educabitur ille huic spei destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene, quam primam esse curam velim, aut se non esse eruditos sciant. est peius iis, qui paulum aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi scientiae persuasionem induerunt. et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
minus error eorum nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam maximum regem ab illa institutione puerili sunt persecuta.
cui multa videor exigere, cogitet oratorem institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil defuerit; praeterea plura ac difficiliora superesse. et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini. tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod prius dixi, bonum esse, hoc remedium.
A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. enim accidunt et oris plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime durant.
longe itaque Latina subsequi debent et cito pariter ire. fiet, ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
litteris instituendos, qui minores septem annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas et intellectum disciplinarum capere et laborem pati posset. qua sententia Hesiodum esse plurimi tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum hoc invenitur, negavit esse huius poëtae.
alii quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem praeceperunt. autem, qui nullum tempus vacare cura volunt, ut Chrysippus. is, quamvis nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque iam formandam quam optimis institutis mentem infantium iudicat.
autem non pertineat ad litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum effici, quantum conferre unus postea possit annus; sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt? enim aliquid necesse est. cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus? certe quamlibet parvum sit, quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset.
per singulos prorogatum in summam proficit, et quantum in infantia praesumptum est temporis, adolescentiae adquiritur. etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est.
sum adeo aetatum imprudens, ut instandum protinus teneris acerbe putem exigendamque plane operam. id in primis cavere oportebit, ne studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet. hic sit; et rogetur et laudetur et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso nolente doceatur alius, cui invideat; contendat interim et saepius vincere se putet; praemiis etiam, quae capit illa aetas, evocetur.
docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia; et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum. si quid discere satis non est, ideo nec necesse est.
nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae domi suae recte faceret, in publicum promit? eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius aetatis philosopho, voluisset, aut ille suscepisset hoc officium, si non studiorum initia et a perfectissimo quoque optime tractari et pertinere ad summam credidisset?
igitur Alexandrum dari nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia docendi monstrare compendia? enim mihi illud saltem placet, quod fieri in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum prius quam formas parvuli discant.
hoc agnitioni earum non intendentibus mox animum ad ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur. causa est praecipientibus, ut etiam, cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non ordine. optime sicut hominum pariter et habitus et nomina edocebuntur.
quod in litteris obest, in syllabis non nocebit. excludo autem, id quod est inventum irritandae ad discendum infantiae gratia eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre; vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat, inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare iucundum sit.
vero iam ductus sequi coeperit, non inutile erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos velut sulcos ducatur stilus. neque errabit, quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque marginibus neque extra praescriptum egredi poterit) et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam manu superimposita regentis.
est aliena res, quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac velociter scribendi. cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu caret; unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor.
cum semper et ubique tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
nullum compendium est; perdiscendae omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur.
immo ne primae quidem memoriae temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit. Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem connectere incipiat.
est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur. enim accidit dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam sciunt diffidentibus.
sit ergo in primis lectio, deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.
prospicere in dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur. non paenitebit curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte occurrentibus perdat.
enim potest interpretationem linguae secretioris, quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud agitur, ediscere et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus, qui ad imitationem scribendi proponentur, non otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
haec memoria in senectutem et impressa animo rudi usque ad mores proficiet. dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet. et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit.
alienum fuerit exigere ab his aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis ex pluribus et asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citatissime volvant; χαλινοί Graece vocantur. modica dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi primis eximuntur annis, inemendabili in posterum pravitate durantur.
nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat. igitur potissimum loco tractanda quaestio est, utiliusne sit domi atque intra privatos parietes studentem continere an frequentiae scholarum et velut publicis praeceptoribus tradere.
quidem cum iis, a quibus clarissimarum civitatium mores sunt instituti, tum eminentissimis auctoribus video placuisse. est tamen dissimulandum, esse nonnullos, qui ab hoc prope publico more privata quadam persuasione dissentiant. duas praecipue rationes sequi videntur: unam, quod moribus magis consulant fugiendo turbam hominum eius aetatis, quae sit ad vitia maxime prona, unde causas turpium factorum saepe extitisse utinam falso iactaretur; alteram, quod, quisquis futurus est ille praeceptor, liberalius tempora sua impensurus uni videtur, quam si eadem in plures partiatur.
causa prorsus gravis. si studiis quidem scholas prodesse, moribus autem nocere constaret, potior mihi ratio vivendi honeste quam vel optime dicendi videretur. mea quidem sententia iuncta ista atque indiscreta sunt. enim esse oratorem nisi bonum virum iudico, et fieri etiamsi potest nolo. hac re igitur prius.
mores in scholis putant; nam et corrumpuntur interim, sed domi quoque, et sunt multa eius rei exempla tam hercule quam conservatae sanctissime utrobique opinionis. cuiusque totum curaque distat. mentem ad peiora facilem, da negligentiam formandi custodiendique in aetate prima pudoris: non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint. et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
erat huius metus remedium. liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus. statim deliciis solvimus. illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit. non adultus concupiscet, qui in purpuris repit? prima verba exprimit, iam coccum intelligit, iam conchylium poscit. palatum eorum quam os instituimus.
lecticis crescunt; si terram attigerint, e manibus utrinque sustinentium pendent., si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus. mirum: nos docuimus, ex nobis audiunt.
amicas, nostros concubinos vident, omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. ex his consuetudo, inde natura. haec miseri, antequam sciant vitia esse; inde soluti ac fluentes non accipiunt ex scholis mala ista sed in scholas adferunt.
in studiis magis vacabit unus uni. omnia nihil prohibet esse illum nescio quem unum etiam cum eo, qui in scholis eruditur. etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem. optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
fere minores ex conscientia suae infirmitatis haerere singulis et officio fungi quodam modo paedagogorum non indignantur.
praestat alicui vel gratia vel pecunia vel amicitia, ut doctissimum atque incomparabilem magistrum domi habeat: num tamen ille totum in uno diem consumpturus est? aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur? cum praesertim multo plus secreti temporis studia desiderent.
enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est. quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget. enim tot auctorum notitia contingeret? ergo tempus est, quo in totum diem velut opus ordinetur ideoque per plures ire possunt etiam quae singuli tradenda sunt.
vero hanc condicionem habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.
enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur. quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poemata enarret, tot illa discent quot audient.
enim emendationi praelectionique numerus obstat. incommodum, (nam quid fere undique placet?) mox illud comparabimus commodis. ego tamen eo mitti puerum volo, ubi negligatur. neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit; et in primis ea habenda cura est, ut is omni modo fiat nobis familiariter amicus, nec officium in docendo spectet sed adfectum.
nunquam erimus in turba. sane quisquam litteris saltem leviter imbutus eum, in quo studium ingeniumque perspexerit, non in suam quoque gloriam peculiariter fovebit. ut fugiendae sint magnae scholae (cui ne ipsi quidem rei adsentior, si ad aliquem merito concurritur), non tamen hoc eo valet, ut fugiendae sint omnino scholae. est enim vitare eas, aliud eligere.
si refutavimus quae contra dicuntur, iam explicemus, quid ipsi sequamur.
omnia futurus orator, cui in maxima celebritate et in media rei publicae luce vivendum est, adsuescat iam a tenero non reformidare homines neque illa solitaria et velut umbratica vita pallescere. mens et adtollenda semper est, quae in eiusmodi secretis aut languescit et quendam velut in opaco situm ducit, aut contra tumescit inani persuasione; necesse est enim nimium tribuat sibi, qui se nemini comparat.
cum proferenda sunt studia, caligat in sole et omnia nova offendit, ut qui solus didicerit quod inter multos faciendum est.
amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae. enim est sanctius sacris iisdem quam studiis initiari. ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit?
quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. multa cotidie probari, multa corrigi; proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. omnia haec animos, et licet ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est.
inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant; et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu videbatur.
rei iudicia praebebantur; ea nobis ingens palma, ducere vero classem multo pulcherrimum. de hoc semel decretum erat; tricesimus dies reddebat victo certaminis potestatem. nec superior successu curam remittebat et dolor victum ad depellendam ignominiam concitabat.
nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, vota parentum, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim.
sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est. enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magis, ut vites arboribus applicitae inferiores prius apprehendendo ramos in cacumina evadunt.
adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere.
ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est. maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.
igitur habere, quos imitari primum, mox vincere velis. paulatim et superiorum spes erit. adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.
enim pars eloquentiae constat animo. adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodammodo ad naturam eorum, de quibus loquimur, necesse est. porro, quo generosior celsiorque est, hoc maioribus velut organis commovetur; ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet.
quaedam tacita dedignatio, vim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. sane concipiat quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno: nonne quiddam pati furori simile videatur? esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.
sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. signum in parvis praecipuum memoria est. duplex virtus, facile percipere et fideliter continere. imitatio; nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.
dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali. autem ab illo segni et iacente plurimum aberit.
meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret. ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.
sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt. autem id demum, quod in proximo est; verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt. multum praestant sed cito.
subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur; ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt. haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.
cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus. quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur. quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit.
ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.
est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat.
et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.
me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat.
tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit. enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.
ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum:
in teneris consuescere multum est.
Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim., quia deforme atque servile est et certe,
(quod convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur. cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt?
, quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.
si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur. hoc dixisse satis est; in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere.
quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.
in eo, qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammatici est locus. refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.
eadem via est. igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est; quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.
poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur; nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui praecepta sapientiae versibus tradiderunt.
quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose. minus sunt ferendi, qui hanc artem ut tenuem atque ieiunam cavillantur, quae nisi oratoris futuri fundamenta fideliter iecit, quidquid superstruxeris, corruet; necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes et quae vel sola in omni studiorum genere plus habeat operis quam ostentationis.
quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
cuiuslibet auris est exigere litterarum sonos? non hercule magis quam nervorum. grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus; non enim sic optimum dicimus ut opimum, et in here neque E plane neque I auditur;
an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
etiam in ipsis vocalibus grammatici est videre, an aliquas pro consonantibus usus acceperit, quia iam sicut etiam scribitur et nos ut luos. At quae ut vocales iunguntur aut unam longam faciunt, ut veteres scripserunt qui geminatione earum velut apice utebantur, aut duas; nisi quis putat etiam ex tribus vocalibus syllabam fieri, si non aliquae officio consonantium fungantur.
hoc etiam, quomodo duabus demum vocalibus in se ipsas coeundi natura sit, cum consonantium nulla nisi alteram frangat. littera I sibi insidit, coniicit enim est ab illo iacit, et V, quomodo nunc scribitur uulgus et seruus. etiam Ciceroni placuisse aiio Maiiamque geminata I scribere; quod si est, etiam iungetur ut consonans.
discat puer, quid in litteris proprium, quid commune, quae cum quibus cognatio; nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis; ne illorum sequatur errorem, qui, quia a pennis duabus hoc esse nomen existimant, pennas avium dici volunt.
has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secat secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus inlutus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt. ut Valesii Fusii in Valerios Furiosque venerunt: ita arbos, labos, vapos etiam et clamos ac lases fuerunt.
haec ipsa S littera ab his nominibus exclusa in quibusdam ipsa alteri successit, nam mertare atque pultare dicebant, quin fordeum faedosque pro aspiratione F velut simili littera utentes; nam contra Graeci aspirare F ut φ solent, ut pro Fundanio Cicero testem, qui primam eius litteram dicere non possit, irridet.
B quoque in locum aliarum dedimus aliquando, unde Burrus et Bruges et. non eadem fecit ex duello bellum, unde Duellios quidam dicere Bellios ausi.
stlocum stlitesque?
T litterae cum D quaedam cognatio?
minus mirum, si in vetustis operibus urbis nostrae et celebribus templis legantur Alexanter et Cassantra. O atque V permutatae invicem, ut Hecoba et nutrix Culchidis et Pulixena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront?
Ὀδυσσεύς, quem Ὀλισσέα fecerant Aeolis, ad Ulixem deductus est.
? non E quoque I loco fuit? Μenerva et leber et magester et Diiove Victore non Diiovi Victori?
mihi locum signare satis est, non enim doceo, sed admoneo docturos. in syllabas cura transibit, de quibus in orthographia pauca adnotabo. videbit, ad quem hoc pertinet, quot et quae partes orationis; quanquam de numero parum convenit.
enim, quorum fuerunt Aristoteles quoque atque Theodectes, verba modo et nomina et convinctiones tradiderunt; videlicet quod in verbis vim sermonis, in nominibus materiam (quia alterum est quod loquimur, alterum de quo loquimur), in convinctionibus autem complexus eorum esse iudicaverunt: quas coniunctiones a plerisque dici scio, sed haec videtur ex συνδέσμῳ magis propria translatio.
a philosophis ac maxime Stoicis auctus est numerus, ac primum convinctionibus articuli adiecti, post praepositiones, nominibus appellatio, deinde pronomen, deinde mixtum verbo participium, ipsis verbis adverbia. sermo articulos non desiderat, ideoque in alias partes orationis sparguntur, sed accedit superioribus interiectio.
tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius. ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem. fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, caelum, deus, virtus. et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae mihi non approbantur.
an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.
declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.
si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.
statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium.
ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae, Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus.
Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis.
quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas. servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque.
etiam, sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi. cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi.
in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? paene ista sunt ludi et trivialis scientiae. quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur. et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor. itur in antiquam silvam nonne propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur. aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris. etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator.
quoque ac potus diversum valet quam indicat.? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt? ut noctu et diu ita dictu factuque. enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.
cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
exigitur verbis aut singulis aut pluribus.
nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo. vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.
sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta. verbo vitium saepius quam virtus inest. enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata.
est, quae notari possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
barbarismi ac soloecismi foeditas absit. quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?
ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.
gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit.
genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.
est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur. autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti. in eiusdem vitii geminatione Mettoeoque Fufetioeo dicens Ennius poetico iure defenditur.
in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio. Cicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant; et Trasumennum pro Tarsumenno multi auctores, etiamsi est in eo transmutatio, vindicaverunt. alia; nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum est, haec quoque pars consensu defenditur.
ille pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut hic adiectionem putabit. quod quaedam, quae singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur?
et dua et tre diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo et trepondo usque ad nostram aetatem ab omnibus dictum est, et recte dici Messala confirmat.
forsitan videatur dicere, barbarismum, quod est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt, quam quod pluralia singulariter et singularia pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere exciderunt.
hoc quoque notare contentus sum, ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae videar et ipse quaestionem addidisse. exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt, nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europaï Asiaï et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et συναλοιφὴν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum te flagrant deiectum fulmine Phaethon.
si esset prosa oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis licebat. quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas; sed nec in carmine vitia dicenda sunt.
vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h littera est, non nota. quidem ratio mutata cum temporibus est saepius.
ea veteres usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant; diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis; erupit brevi tempore nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est.
durat ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi, nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.
difficilior observatio est per tenores (quos quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet declinato a Graecis verbo, qui τόνους dicunt), vel adcentus, quas Graeci προσῳδίας vocant, cum acuta et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc Camillus, si acuitur prima:
aut gravis pro flexa, ut Cethegus, et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut flexa pro gravi, ut Appi circumducta sequenti, quam ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde flectentes dupliciter peccant.
id saepius in Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item Nerei Tereique. de accentibus tradita.
scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus. cum quale interrogantes gravi, comparantes acuto tenore concludunt; quod tamen in adverbiis fere solis ac pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem sequuntur.
videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus. cum dico circum litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta, quod idem accidit in illo Troiae qui primus ab oris.
, ut metri quoque condicio mutet accentum, ut pictaeque volucres; nam volucres media acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit versus herous.
vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur; cuius difficilior apud Graecos observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas διαλέκτους vocant, et quod alia vitiosum interim alia rectum est; apud nos vero brevissima ratio.
in omni voce acuta intra numerum trium syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab ea tertia. porro, de quibus loquor, media longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante se id est ab ultima tertiam acuet.
autem in omni voce utique acuta sed nunquam plus una nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior. nunquam in eadem flexa et acuta, quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra claudet vocem Latinam. vero, quae sunt syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua vox sine acuta.
illa per sonos accidunt, quae demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae: ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Graeci vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu oris auditor.
etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. igitur omnibus, de quibus supra dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic accipi potest recta.
vitia omnia ex pluribus vocibus sunt, quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque disputatum est. etiam qui complexu orationis accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in sermone contendunt;
cum, sive amarae corticis seu medio cortice per genus facit soloecismum (quorum neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus utrumlibet non recte dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat, rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari corticis fiat vel media cortice. manifestae calumniae est; neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis est.
eruditius quaeritur, an in singulis quoque verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita loquatur abi aut discede. non cum responsum ab interrogante dissentit, ut si dicenti video? ita occurras. gestu etiam nonnulli putant idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel manu demonstratur.
opinioni neque omnino accedo neque plane dissentio. id fateor accidere voce una non tamen aliter, quam si sit aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur.
ut omnem effugiam cavillationem, sit aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo. quot autem et per quas accidat species, non satis convenit. plenissime, quadripertitam volunt esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat adiectione nam enim, de susum, in Alexandriam; detractione ambulo viam, Aegypto venio, ne hoc fecit;
transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim hoc voluit, autem non habuit. quo genere an sit igitur initio sermonis positum, dubitari potest, quia maximos auctores in diversa fuisse opinione video, cum apud alios sit etiam frequens, apud alios nunquam reperiatur.
tria genera quidam deducunt a soloecismo, et adiectionis vitium πλεονασμόν, detractionis ἔλλειψιν, inversionis ἀναστροφήν vocant, quae si in speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν quoque eodem appellari modo posse.
sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur. per omnes orationis partes deprehendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt; ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora, personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;—nam totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum quidque, de quibus supra dictum est, diviseris praeterea numeros, in quibus nos singularem ac pluralem habemus Graeci et δυϊκόν. fuerunt, qui nobis quoque adiicerent dualem scripsere, legere; quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro male mereris, male merere. quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota fere ratione et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus, apud nostrorum vero neminem haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet.
? non Livius circa initia statim primi libri,, inquit, arcem Sabini? et mox, in adversum Romani subiere? quem potius ego quam M. Tullium sequar? qui in Oratore, reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius sentio.
in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus, quidquid horum alteri succedet. parti subiungatur licet per comparationes et superlationes, itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel contra.
vitium, quod fit per quantitatem ut magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent quia pro nomine integro positum sit deminutum. dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non est in sensu sed in complexu.
participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.
soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit; et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo ne feceris non feceris, in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi. amplius intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt.
in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident; est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position.
tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta. igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa.
schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco. id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminae. de soloecismo. enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.
amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt. porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam.
evaluerunt ut raeda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero altero Horatius utitur. mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
haec divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur. illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti;
quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur. Castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas Castor litteras exit; et ut Palaemo ac Telamo et Plato (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur, retinuerunt, quia Latinum, quod o et n litteris finiretur, non reperiebant.
in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora, ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus.
si ut Maecenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur. Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.
genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima. recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest. autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor. enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. auctoritatem consuetudo superavit.
ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
voces prima positione id est natura sua constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, quasi luere per caprum; nam iam persuasum est esse, et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est. haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt. etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.
autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et Anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium. cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.
res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.
sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent. tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus. si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur. minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ ὀφθαλμός fingere audeamus? ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.
etiam sua loquentibus observatio, sua scribentibus. constat ratione vel vetustate, auctoritate, consuetudine. praestat praecipue analogia, nonnunquam et etymologia. maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat.
ab oratoribus vel historicis peti solet; nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia; cum summorum in eloquentia virorum iudicium pro ratione, et velut error honestus est magnos duces sequentibus.
vero certissima loquendi magistra, utendumque plane sermone ut nummo, cui publica forma est. tamen haec exigunt acre iudicium, analogia praecipue, quam proxime ex Graeco transferentes in Latinum proportionem vocaverunt.
haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet. efficitur duplici via: comparatione similium in extremis maxime syllabis, propter quod ea quae sunt e singulis negantur debere rationem, et deminutione.
in nominibus aut genus deprehendit aut declinationem; genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis; declinationem, ut si veniat in dubium, hac domu dicendum sit an hac domo et domuum an domorum:
similia sint anus, manus. genus modo detegit, et, ne ab eodem exemplo recedam, funem masculinum esse funiculus ostendit.
in verbis quoque ratio comparationis, ut, si quis antiques secutus fervere brevi media syllaba dicat, deprehendatur vitiose loqui, quod omnia, quae e et o litteris fatendi modo terminantur, eadem, si infinitis e litteram media syllaba acceperunt, utique productam habent: prandeo pendeo spondeo, prandere pendere spondere.
quae o solam habent, dummodo per eandem litteram in infinito exeant, brevia fiunt: lego dico curro, legere dicere currere; etiamsi est apud Lucilium aqua et fervet, fervit nunc, fervet ad annum.
pace dicere hominis eruditissimi liceat, si fervit putat illi simile currit et legit, fervo dicetur ut lego et curro, quod nobis inauditum est. non est haec vera comparatio; nam fervit est illi simile servit, quam proportionem sequenti dicere necesse est fervire ut servire.
quoque aliquando positio ex obliquis invenitur, ut memoria repeto convictos a me, qui reprehenderant, quod hoc verbo usus essem, pepigi; nam id quidem dixisse summos auctores confitebantur, rationem tamen negabant permittere, quia prima positio paciscor, cum haberet naturam patiendi, faceret tempore praeterito pactus sum.
praeter auctoritatem oratorum atque historicorum analogia quoque dictum hoc tuebamur. cum legeremus in XII tabulis ni ita pagunt, inveniebamus simile huic cadunt, inde prima positio, etiamsi vetustate exoleverat, apparebat paco ut cado, unde non erat dubium sic pepigi nos dicere ut cecidi.
meminerimus non per omnia duci analogiae posse rationem, cum et sibi ipsa plurimis in locis repugnet. sine dubio conantur eruditi defendere, ut, cum deprehensum est, lepus et lupus similia positione quantum casibus numerisque dissentiant: ista respondent non esse paria, quia lepus epicoenon sit, lupus masculinum; quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
autem iidem, cum interrogantur, cur aper apri et pater patris faciat, illud nomen positum, hoc ad aliquid esse contendunt. quoniam utrumque a Graeco ductum sit, ad eam rationem recurrunt, ut πατρός patris,
κάπρου apri faciat. tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris? item cum es litteris finita per varios exeant genitivos, nunquam tamen eadem ris syllaba terminatos, Ceres cogat dici Cereris?
vero? quod tota positionis eiusdem in diversos flexus eunt? cum faciat Albanos et Albensis, volo volui et volavi. praeterito quidem tempore varie formari verba prima persona o littera terminata, ipsa analogia confiteatur; siquidem facit cado cecidi, spondeo spopondi, pingo pinxi, lego legi, pono posui, frango fregi, laudo laudavi. enim, cum primum fingerentur homines, analogia demissa caelo formam loquendi dedit, sed inventa est postquam loquebantur, et notatum in sermone quid quomodo caderet. non ratione nititur sed exemplo, nec lex est loquendi sed observatio, ut ipsam analogiam nulla res alia fecerit quam consuetudo.
tamen ei quidam molestissima diligentiae perversitate, ut audaciter potius dicant quam audacter, licet omnes oratores aliud sequantur, et emicavit non emicuit et conire non coire. permittamus et audivisse et sciuisse et tribunale et faciliter dicere; frugalis quoque sit apud illos non fugi, nam quo alio modo fiet frugalitas?
centum milia nummum et fidem Deum ostendant duplices quoque soloecismos esse, quando et casum mutant et numerum; nesciebamus enim ac non consuetudini et decori serviebamus, sicut in plurimis, quae M. Tullius in Oratore divine ut omnia exequitur.
Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit,
περίεργον. hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo. enim tam necessarium quam recta locutio? inhaerendum ei iudico, quoad licet, diu etiam mutantibus repugnandum; sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia. est haec via;
quis negat? sed adiacet et mollior et magis trita. tamen non alio magis angor, quam quod obliquis casibus ducti etiam primas sibi positiones non invenire sed mutare permittunt: ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent; ideoque iecur etiam et femur controversiam fecerunt.
non minus est licentiosum, quam si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris; sicut Antonius Gnipho, qui robur quidem et ebur atque etiam marmur fatetur esse, verum fieri vult ex his robura, ebura, marmura.
animadverterent litterarum adfinitatem, scirent sic ab eo, quod est robur, roboris fieri, quomodo ab eo, quod est miles limes, militis limitis, index vindex, iudicis vindicis, et quae supra iam attigi.
vero quod, ut dicebam, similes positiones in longe diversas figures per obliquos casus exeunt, ut virgo Iuno, lusus lusus, cuspis puppis et mille alia? cum illud etiam accidat, ut quaedam pluraliter non dicantur, quaedam contra singulari numero, quaedam casibus careant, quaedam a primis statim positionibus tota mutentur, ut Iuppiter.
verbis etiam accidit ut illi fero, cuius praeteritum perfectum et ulterius non invenitur. plurimum refert, nulla haec an praedura sint. quid progenies genitivo singulari, quid plurali spes faciet? autem quire et ruere vel in praeterita patiendi modo vel in participia transibunt?
de aliis dicam, cum senatus senati an senatus faciat, incertum sit? mihi non invenuste dici videtur, aliud esse Latine aliud grammatice loqui. de analogia nimium.
, quae verborum originem inquirit, a Cicerone dicta est notatio, quia nomen eius apud Aristotelem invenitur σύμβολον, quod est nota; nam verbum ex verbo ductum, id est veriloquium, ipse Cicero, qui finxit, reformidat. qui vim potius intuiti originationem vocent.
habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas. in definitionibus assignatur etymologiae locus.
etiam barbara ab emendatis conatur discernere, ut cum, dici Siciliam an Triquedram, meridiem an medidiem oporteat quaeritur, aliaque quae consuetudini serviunt. autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde Bruti, Publicolae, Pythici? cur Latium, Italia, Beneventum? quae Capitolium et collem Quirinalem et Argiletum appellandi ratio?
illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve. pravis ingeniis ad foedissima usque ludibria labuntur. enim a consulendo vel a iudicando; nam et hoc consulere veteres vocaverunt, unde adhuc remanet illud rogat boni consulas, id est bonum iudices.
nomen dederit aetas (nam iidem
Patres sunt), et rex rector et alia plurima indubitata; nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem. iam sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes:
etiamne a contrariis aliqua sinemus trahi, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat, et ludus, quia sit longissime a lusu, et Ditis, quia minime dives? etiamne hominem appellari, quia sit humo natus (quasi vero non omnibus animalibus eadem origo, aut illi primi mortales ante nomen imposuerint terrae quam sibi), et verba ab aere verberato?
Pergamus: sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
vero talia libris complexi sunt, nomina sua ipsi inscripserunt; ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠϊθέους enim eadem de causa dici affirmat. ei cedit Modestus inventione, nam, quia
Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait; Aelius pituitam, quia petat vitam.
cui non post Varronem sit venia, qui agrum, quia in eo agatur aliquid, et graculos, quia gregatim volent, dictos Ciceroni persuadere voluit (ad eum enim scribit), cum alterum ex Graeco sit manifestum duci, alterum ex vocibus avium?
hoc tanti fuit vertere, ut merula, quia sola volat, quasi mera volans nominaretur. non dubitaverunt etymologine subiicere omnem nominis causam: ut ex habitu, quemadmodum dixi, Longos et Rufos, ex sono strepere, murmurare; etiam derivata, ut a uelocitate dicitur velox, et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.
a vetustate repetita non solum magnos assertores habent sed etiam adferunt orationi maiestatem aliquam non sine delectatione; nam et auctoritatem antiquitatis habent et, quia intermissa sunt, gratiam novitati similem parant.
opus est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta.
illa mutari vetat religio et consecratis utendum est; oratio vero, cuius summa virtus est perspicuitas, quam sit vitiosa, si egeat interprete?, ut novorum optima erunt maxime vetera, ita veterum maxime nova.
circa auctoritatem ratio. etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit; quae nec ipsi iam dicerent.
igitur consuetudo; nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur. sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.
si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum, non orationi modo sed (quod maius est) vitae. enim tantum boni, ut pluribus quae recta sunt placeant? ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione; at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine: sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.
, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant; hoc nos recte scribendi scientiam nominemus. ars non in hoc posita est, ut noverimus, quibus quaeque syllaba litteris constet (nam id quidem infra grammatici officium est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in dubiis habet.
longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit; ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur, palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.
putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
quoque servata est a multis differentia, ut ad, cum esset praepositio, d litteram, cum autem coniunctio, t acciperet, itemque cum, si tempus significaret, per qu, si comitem, per c ac duas sequentes scriberetur.
his alia, ut quidquid c quartam haberet, ne interrogare his videremur; et quotidie non cotidie, ut sit quot diebus. haec iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.
solet, in scribendo praepositiones sonum quem iunctae efficiunt, an quem separatae, observare conveniat: ut, cum dico optinuit (secundam enim b litteram ratio poscit, aures magis audiunt p) et immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis syllabae sono victum m gemina commutatur.
et in dividendis verbis observatio, mediam litteram consonantem priori an sequenti syllabae adiungas: haruspex enim, quia pars eius posterior a spectando est, s litteram tertiae dabit; abstemius, quia ex abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.
k quidem in nullis verbis utendum puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur. eo non omisi, quod quidam eam, quotiens a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera, quae ad omnes vocales vim suam perferat.
orthographia quoque consuetudini servit, ideoque saepe mutata est. illa vetustissima transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec similes his nostris earum formae fuerunt et vis quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro syllaba quam nomine suo exprimit posita est;
ut Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam ultimam, quod manifestum est etiam ex columna rostrata, quae est Duilio in foro posita; interim g quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem Quirini, vesperug, quod vesperuginem accipimus.
mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur.
geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
duravit, ut e et i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur; ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit:
puerei venere, e postremum. facito atque i, Ut pueri plures fiant; ac deinceps idem: furique addes e, cum dare furi iusseris.
quidem cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis naturam habet, tum incommodum aliquando. in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et his similia.
iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam impedimento erit; sicut in Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ quia etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret eam litteram.
syllabam, cuius secundam nunc e litteram ponimus, varie per a et i efferebant; quidam semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum in datiuum vel genitivum casum incidissent, unde pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis carminibus inseruit.
iisdem plurali numero e utebantur, hi Syllae, Galbae. in hac quoque parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in nono requirat.
quod Ciceronis temporibus paulumque infra, fere quotiens s littera media vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? quomodo et ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum docent.
paulum superiores etiam illud, quod nos gemina dicimus iussi, una dixerunt. optimus maximus, ut media i litteram, quae veteribus u fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione traditur factum.
nunc e littera terminamus, at veterum comicorum adhuc libris invenio ad me venit; quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu scripsit aut emendavit, deprehenditur.
? non Cato Censorius dicam et faciam dicem et faciem scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt, modum tenuit, quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum?
et quase scriptum in multorum libris est, sed an hoc voluerint auctores, nescio; T. Livium ita his usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur;
haec nos i littera finimus. dicam vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae primus Scipio Africanus in e litteram secundam vertisse dicitur?
praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione, quam reddidi; neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur. inutiliter Claudius Aeolicam illam ad hos usus litteram adiecerat.
nunc melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui distingueretur.
? quae scribuntur aliter quam enuntiantur? et Gaius C littera significatur, quae inversa mulierem declarat; quia tam Gaias esse vocitatas quam Gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.
Gnaeus eam litteram in praenominis nota accipit, quae sonat; et columnam et consules exempta n littera legimus; et Subura, cum tribus litteris notatur, c tertiam ostendit. sunt generis huius; sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.
autem suum grammaticus interponat his omnibus; nam hoc valere plurimum debet. (nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum quidque iudico, quomodo sonat.
enim est usus litterarum, ut custodiant voces et velut depositum reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod dicturi sumus.
fere sunt emendate loquendi scribendique partes; duas reliquas significanter ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero, sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi reservo.
autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec quae diximus parva nimium et impedimenta quoque maius aliquid agentibus putent. ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes descendendum atque iis ingenia concidi et comminui credo.
nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod supervacuum est. ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi de analogia libri?
aut ideo minus Messala nitidus, quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? obstant hae disciplinae per illas euntibus sed circa illas haerentibus.
lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia ista facere possit, intelligat. autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur; non tamen in canticum dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit) effeminata; de quo genere optime C. Caesarem praetextatum adhuc accepimus dixisse: cantas, male cantas; si legis, cantas.
prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.
admonitione magna egent, in primis, ut tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta sed vel magis quae honesta sunt, discant.
optime institutum est, ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur. et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.
tragoediae, alunt et lyrici; si tamen in his non auctores modo sed etiam partes operis elegeris, nam et Graeci licenter multa et Horatium nolim in quibusdam interpretari. vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest, si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
, quae plurimum conferre ad eloquentiam potest, cum per omnes et personas et adfectus eat, quem usum in pueris putem, paulo post suo loco dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit.
Menandro loquor, nec tamen excluserim alios. Latini quoque auctores adferent utilitatis aliquid. pueris, quae maxime ingenium alant atque animum augeant, praelegenda; ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa aetas spatium dabit. autem veteres etiam Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio quam arte valuerunt) in primis copiam verborum, quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest.
quoque in iis diligentior quam in plerisque novorum erit, qui omnium operum solam virtutem sententias putaverunt. certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
credamus summis oratoribus, qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel ad ornamentum eloquentiae adsumunt.
praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a forensi asperitate respirent.
accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio terminentur.
praelegendo grammaticus et illa quidem minora praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto versu desideret et pedum proprietates, quae adeo debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria compositione desiderentur., quae barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi sint posita;
non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus, et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
quoque inter prima rudimenta non inutile demonstrare, quot quaeque verba modis intelligenda sint. glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur; schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de ornatu orationis dicendum erit.
vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
accedet enarratio historiarum, diligens quidem illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata. receptas aut certe claris auctoribus memoratas exposuisse satis est. quidem, quid quis unquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.
qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam potest. pleni sunt huiusmodi impedimentis grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti.
Didymo, quo nemo plura scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiae cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur liber, qui eam continebat.
evenit praecipue in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui nunquam fuere non possunt: nam in notioribus frequentissime deprehenduntur a curiosis. quo mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua nescire.
finitae quidem sunt partes duae, quas haec professio pollicetur, id est ratio loquendi et enarratio auctorum, quarum illam methodicen hanc historicen vocant. tamen eorum curae quaedam dicendi primordia, quibus aetates nondum rhetorem capientes instituant.
Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et nihil se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant; versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
opus etiam consummatis professoribus difficile qui commode tractaverit, cuicunque discendo sufficiet. quoque et chriae et ethologiae subiectis dictorum rationibus apud grammaticos scribantur, quia initium ex lectione ducunt; quorum omnium similis est ratio, forma diversa, quia sententia universalis est vox, ethologia personis continetur.
plura genera traduntur: unum simile sententiae, quod est positum in voce simplici, ille, aut, solebat; alterum, quod est in respondendo, ille, vel, cum hoc ei dictum esset, respondit; tertium huic non dissimile, cum quis dixisset aliquid, vel fecisset.
in ipsorum factis esse chriam putant, ut, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit; et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδες, ut Milo, quem vitulum adsueuerat ferre, taurum ferebat. his omnibus et declinatio per eosdem ducitur casus, et tam factorum quam dictorum ratio est.
a poetis celebratas notitiae causa non eloquentiae tractandas puto. maioris operis ac spiritus Latini rhetores relinquendo necessaria grammaticis fecerunt; Graeci magis operum suorum et onera et modum norunt.
de Grammatice, quam brevissime potui, non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat, sed ut maxime necessaria; nunc de ceteris artibus, quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur, pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν vocant.
iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.
quid, inquiunt, ad agendam causam dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus possint? quo melius vel defendet reum vel reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis distinxerit?
etiam fortasse multos quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint nec musicos nisi hac communi voluptate aurium intelligant. ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium putant instruendum, sed per quaedam parva sane, si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas interim ambiguitates; non quia ceratinae aut crocodilinae possint facere sapientem, sed quia illum ne in minimis quidem oporteat falli.
oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt. forte antidotus quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
et nuta animalia mellis illum inimitabilem humanae rationi saporem vario florum ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur? aliquis sine iis disertus:
sed ego oratorem volo. multum adiiciunt: sed aeque non erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem plura fiant. cur deficiat animus? enim perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque desperatur quidquid fieri potest. ego vel iudicio veterum poteram esse contentus.
quis ignorat musicen (ut de hae primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus non studii modo verum etiam venerationis habuisse, ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur (mittam alios) Orpheus et Linus; quorum utrumque dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque agrestes animos admiratione mulceret, non feras modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis memoriae traditum est.
et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur. lopas vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque labores et cetera? certe palam confirmat auctor eminentissimus, musicen cum divinarum etiam rerum cognitione esse coniunctam.
si datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine omnium talium scientia non potest esse perfecta eloquentia.
claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.
Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex institui lyra non erubescebat?
maximos et fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus Lacedaemoniorum musicis accensos modis. autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae faciunt? quorum concentus quanto est vehementior, tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
igitur frustra Plato civili viro, quem πολιτικὸν vocat, necessariam musicen credidit. eius sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur, principes in hac fuere sententia, ut existimarent sapientium aliquos nonnullam operam his studiis accommodaturos. Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit.
eam natura ipsa videtur ad tolerandos facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem et remigem cantus hortatur; nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
adhuc dicere artis pulcherrimae videor, nondum eam tamen oratori coniungere. igitur id quoque, quod grammatice quondam ac musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti libros eius, cum moreretur, habuisse credatur, tum Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri velut rationem impendiorum, quae in educationem contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa dicit dedisse.
etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra; cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est habitus indoctior.
veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. quoque Saliorum habent carmen. cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas, defuisse.
in proverbium usque Graecorum celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.
quid ex ea proprie petat futurus orator, disseramus. musice duplices habet in vocibus et in corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus desideratur. rationem Aristoxenus musicus dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. igitur non haec omnia oratori necessaria? quorum unum ad gestum, alterum ad collocationem verborum, tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque plurimi, pertinet:
nisi forte in carminibus tantum et in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non compositio et sonus in oratione quoque varie pro rerum modo adhibetur sicut in musice.
et voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter, moderata leniter canit, totaque arte consentit cum eorum quae dicuntur adfectibus.
in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus; cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest, adfici animos in diversum habitum sentiamus.
Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest; in quo pars actionis non minima consistit, qua de re sepositus nobis est locus.
, non habebit imprimis curam vocis orator? tam musices proprium? ne haec quidem praesumenda pars est. interim contenti simus exemplo C. Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui contionanti consistens post eum musicus fistula, quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi, monstrabat.
ei cura inter turbidissimas actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit. propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere.
poetas certe legendos oratori futuro concesserint: num igitur hi sine musice? ac si quis tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe, qui carmina ad lyram composuerunt. diutius forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.
vero antiquitus usque a Chirone atque Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit, non est committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine.
autem satis iam ex ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat, apertius tamen profitendum puto, non hanc a me praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant; nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.
et Pythagoran accepimus concitatos ad vim pudicae domui adferendam iuvenes, iussa mutare in spondeum modos tibicina, composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus, adlectationi suum quoddam carmen assignat.
etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit; quae si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam musices potest, quomodo non hanc quoque artem necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?
geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus. namque animos et acui ingenia et celeritatem percipiendi venire inde concedunt, sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant: ea vulgaris opinio est.
sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dederunt. cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque saltem primis litteris erudito necessaria est. causis vero vel frequentissime versari solet; in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites), sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria cognationem.
primum ordo est geometriae necessarius; nonne et eloquentiae? prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta; nonne id in dicendo facimus?? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis? quod plures invenias, qui dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur hanc artem. et orator etiamsi raro non tamen nunquam probabit dialectice.
et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate, qui rhetoricus est syllogismus. probationum quae sunt potentissimae γραμμικαὶ ἀποδείξεις vulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam probationem petit?
quoque veris similia geometrica ratione deprehendit. hoc et in numeris per quasdam, quas ψευδογραφίας vocant, quibus pueri ludere solebamus. alia maiora sunt. quis non ita proponenti credat? locorum extremae lineae eandem mensuram colligunt, eorum spatium quoque, quod iis lineis continetur, par sit necesse est.
id falsum est. plurimum refert, cuius sit formae ille circuitus; reprehensique a geometris sunt historici, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis ambitu crediderunt. ut quaeque forma perfectissima ita capacissima est.
illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
alia forsitan obscuriora; nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. lugeri mensuram ducentos et quadraginta longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem patere, non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit circuitus et quantum campi claudat, colligere expeditum.
centeni et octogeni in quamque partem pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius clausae quattuor lineis areae faciunt. si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat. deni in quadram pedes, quadraginta per oram, intra centum erunt. si quini deni per latera, quini in fronte sint, ex illo, quod amplectuntur, quartam deducent eodem circumductu.
vero porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non plures intus quadratos habebunt, quam per quot longitudo ducetur; quae circumibit autem linea, eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum continet. quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini quoque peribit.
etiam id fieri potest, ut maiore circuitu minor loci amplitudo claudatur. in planis. in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli.
quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi? in qua, cum siderum certos constitutosque cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum; quod ipsum nonnunquam pertinere ad oratorem potest.
vero, cum Pericles Athenienses solis obscuratione territos redditis eius rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum animi terrerentur, non videtur usus esse oratoris officio?
si Nicias in Sicilia scisset, non eodem confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset; sicut Dion, cum ad destruendam Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. extra licet usus bellici, transeamusque, quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in longius traxit.
utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones, quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi solere; ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat. enim puerum, quem in hoc instituimus, aut femineae vocis exilitate frangi volo aut seniliter tremere.
vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum; quae neque oratori sunt necessaria et mentem, praecipue in aetate prima teneram adhuc et rudem, inficiunt.
frequens imitatio transit in mores. gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est. enim utrumque eorum ad quendam modum praestare debet orator, plurimum tamen aberit a scenico, nec vultu nec manu nec excursionibus nimius. si qua in his ars est dicentium, ea prima est, ne ars esse videatur.
est igitur huius doctoris officium? primis vitia si qua sunt oris emendet, ut expressa sint verba, ut suis quaeque litterae sonis enuntientur. enim vel exilitate vel pinguitudine nimia laboramus, quasdam velut acriores parum efficimus et aliis non dissimilibus sed quasi hebetioribus permutamus.
et Rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, Labda succedit (quarum vis est apud nos quoque); et cum c ac similiter g non evaluerunt, in t ac d molliuntur.
illas quidem circa s litteram delicias hic magister feret, nec verba in faucibus patietur audiri nec oris inanitate resonare nec, quod minime sermoni puro conveniat, simplicem vocis naturam pleniore quodam sono circumliniri, quod Graeci καταπεπλασμένον dicunt.
appellatur cantus tibiarum, quae praeclusis quibus clarescunt foraminibus, recto modo exitu graviorem spiritum reddunt.
etiam, ne extremae syllabae intercidant, ut par sibi sermo sit, ut, quotiens exclamandum erit, lateris conatus sit ille non capitis, ut gestus ad vocem, vultus ad gestum accommodetur.
erit etiam, ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur, ne immodicus hiatus rictum discindat, ne supinus vultus, ne deiecti in terram oculi, ne inclinata utrolibet cervix. frons pluribus generibus peccat.
multos, quorum supercilia ad singulos vocis conatus adlevarentur, aliorum constricta, aliorum etiam dissidentia, cum alterum in verticem tenderent, altero paene oculus ipse premeretur.
autem, ut mox dicemus, in his quoque rebus momentum est; et nihil potest placere quod non decet.
etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem. ita optime faciet, si certos ex comoediis elegerit locos et ad hoc maxime idoneos, id est, actionibus similes.
autem non ad pronuntiandum modo utilissimi verum ad augendam quoque eloquentiam maxime accommodati erunt.
haec, dum infirma aetas maiora non capiet; ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.
illos quidem reprehendendos puto, qui paulum etiam palaestricis vacaverunt. de his loquor, quibus pars vitae in oleo, pars in vino consumitur, qui corporum cura mentem obruerunt (hos enim abesse ab eo quem instituimus quam longissime velim);
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
neque haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia, quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a Platone quoque in parte civilium posita virtutum et a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione compositis non omissa.
Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus. id veteribus Romanis dedecori fuit; argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur laterum inclinatione forti ac virili, non a scena et histrionibus sed ab armis aut etiam a palaestra; cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
A me tamen nec ultra pueriles annos retinebitur nec in his ipsis diu. enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
solet, an, etiamsi discenda sint haec, eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint. enim quidam, quia confundatur animus ac fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles annos onerari non oporteat.
non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat; quae ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere tantum unum, in plura vero non eodem die modo, sed eodem temporis momento vim suam intendat.
vero citharoedi non simul et memoriae et sono vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam legem temporum servat, et haec pariter omnia?
? nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur? si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit aliquanto difficilius in labore uno perseverare. et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis taedium vicibus levatur.
multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod incipimus. non obtundi potest, si per totum diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat? recreabitur sicut in cibis, quorum diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio alitur.
dicant isti mihi, quae sit alia ratio discendi. soli deserviamus, deinde geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora? et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi novissimum?
non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam? ipsi aliquid forensibus negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil voluptatibus cotidie damus? quarum nos una res quaelibet nihil intermittentes fatigaret. facilius est multa facere quam diu.
quidem minime verendum est, ne laborem studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla aetas minus fatigatur. sit forsitan, sed experimentis deprehendas.
et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt. vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia fere loquuntur; at noviciis nostris per quot annos sermo Latinus repugnat. scias, si quem iam robustum instituere litteris coeperis, non sine causa dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime faciant.
patientior est laboris natura pueris quam iuvenibus., ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant: sic animi quoque, credo, quia minore conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed formandos se tantummodo praestant, non similiter fatigantur.
secundum aliam aetatis illius facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec quae iam egerint metiuntur. illis adhuc etiam laboris iudicium., ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
ne temporis quidem unquam plus erit, quia his aetatibus omnis in audiendo profectus est. ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit vel non libebit.
cum grammaticus totum occupare diem non possit nec debeat, ne discentis animum taedio avertat, quibus potius studiis haec temporum velut subsiciva donabimus?
nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quae si omnia exigerem, suppeditabat tamen tempus. est enim, quae discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.
cur in his omnibus, quae discenda oratori futuro puto, eminuit Plato? qui non contentus disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat, Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana perdidicit.
patrocinia praeteximus segnitiae. enim nobis operis amor est, nec, quia sit honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum accingimur.
sine his in foro multi et adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis negotiator et plus voci suae debeat praeco. velim quidem lectorem dari mihi quid studia referant computaturum.
vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
enim hoc providentia hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. nos haec ipsa dulcedo longius duxit. ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est; proximus liber velut novum sumet exordium et ad rhetoris officia transibit.