Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Bellum Iugurthinum

    Chapter 59

    Sallust

    Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egrederetur, equitatum omnem in ea parte, qua regis adventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxima loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum atque uti superiore die murum aggreditur. Interim Iugurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in proximo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, relicui cito subueniunt. Neque diutius Numidae resistere quiuissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent. Quibus illi freti non, uti equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed aduersis equis concurrere, implicare ac perturbare aciem: ita expeditis peditibus suis hostis paene victos dare.