Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Caligula

    Chapter 29

    Suetonius

    immanissima facta augebat atrocitate uerborum. nihil magis in natura sua laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inuerecundiam. monenti Antoniae auiae tamquam parum esset non oboedire: 'memento,' ait, 'omnia mihi et in omnis licere.' trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur: 'antidotum,' inquit, 'aduersus Caesarem?' relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed etiam gladios minabatur.

    praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum. decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquot uno tempore condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.