Chapter 76
Imperial Suetonius LatinSuspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque voluisse se diutius vivere neque curasse quod valitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse. Sunt qui putent, confisum eum novissimo illo senatus consulto ac iure iurando etiam custodias Hispanorum cum gladiis † adsectantium se removisse.
Alii e diverso opinantur insidias undique imminentis subire semel quam cavere semper sollicitum maluisse. Quidam dicere etiam solitum ferunt: non tam sua quam rei publicae interesse, uti salvus esset; se iam pridem potentiae gloriaeque abunde adeptum; rem publicam, si quid sibi eveniret, neque quietam fore et aliquanto deteriore condicione civilia bella subituram.