Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Divus Vespasianus

    Chapter 15

    Suetonius

    ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat. †Appellari tragoedo quadringenta, Terpno Diodoroque citharoedis ducena, nonnullis centena, quibus minimum, quadragena sestertia super plurimas coronas aureas dedit. sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret. dabat sicut Saturnalibus uiris apophoreta, ita per Kal. Mart. feminis. et tamen ne sic quidem pristina cupiditatis infamia caruit.

    Alexandrini Cybiosacten eum uocare perseuerauerunt, cognomine unius e regibus suis turpissimarum sordium. sed et in funere Fauor archimimus personam eius ferens imitansque, ut est mos, facta ac dicta uiui, interrogatis palam procuratoribus, quanti funus et pompa constaret, ut audit sestertium centiens, exclamauit, centum sibi sestertia darent ac se uel in Tiberim proicerent.