Chapter 3
Imperial Suetonius LatinInter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti, essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam quidem. deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque anno
, consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit.
Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.