Chapter 18
Imperial Suetonius LatinStatura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto corpore exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut apud senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et uultum.' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco uel iurgio obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec etiam, simul illum seque consolans, inseruerit:
' οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε; eadem me tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem. scias nec gratius quicquam decore nec breuius.'