Chapter 4
Imperial Suetonius Latininter liberales disciplinas attendit et iuri. dedit et matrimonio operam; uerum amissa uxore Lepida duobusque ex ea filiis remansit in caelibatu neque sollicitari ulla condicione amplius potuit, ne Agrippinae quidem, quae uiduata morte Domiti maritum quoque adhuc necdum caelibem Galbam adeo omnibus sollicitauerat modis, ut in conuentu matronarum correpta iurgio atque etiam manu pulsata sit a matre Lepidae.
Obseruauit ante omnis Liuiam Augustam, cuius et uiuae gratia plurimum ualuit et mortuae testamento paene ditatus est; sestertium namque quingenties praecipuum inter legatarios habuit, sed quia notata, non perscripta erat summa, herede Tiberio legatum ad quingenta reuocante, ne haec quidem accepit.