Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Galba

    Chapter 14

    Suetonius

    Per haec prope uniuersis ordinibus offensis uel praecipua flagrabat inuidia apud milites. nam cum in uerba eius absentis iurantibus donatiuum grandius solito praepositi pronuntiassent, neque ratam rem habuit et subinde iactauit legere se militem, non emere consuesse; atque eo quidem nomine omnis, qui ubique erant, exacerbauit. ceterum praetorianos etiam metu et indignitate commouit, remouens subinde plerosque ut suspectos et Nymphidi socios.

    sed maxime fremebat superioris Germaniae exercitus fraudari se praemis nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. ergo primi obsequium rumpere ausi Kal. Ian. adigi sacramento nisi in nomen senatus recusarunt statimque legationem ad praetorianos cum mandatis destinauerunt: displicere imperatorem in Hispania factum; eligerent ipsi quem cuncti exercitus comprobarent.