Chapter 7
Imperial Suetonius LatinTener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime fauorabiliterque lusit. undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae iam tunc senatori in disciplinam traditus. ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate naturae quibus primum potuit experimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere conatus est. amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a qua rea premebatur.
Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit. apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba fecit. auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset. nec multo post duxit uxorem Octauiam edidit que pro Claudi salute circenses et uenationem.