Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Nero

    Chapter 11

    Suetonius

    Spectaculorum plurima et uaria genera edidit: iuuenales, circenses, scaenicos ludos, gladiatorium munus. iuuenalibus senes quoque consulares anusque matronas recepit ad lusum. circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas.

    ludis, quos pro aeternitate imperii susceptos appellari 'maximos' uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes sustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum decucurrit; inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerum per omnes dies: singula cotidie milia auium cuiusque generis, multiplex penus, tesserae frumentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia, iumenta atque etiam mansuetae ferae, nouissime naues, insulae, agri.