Chapter 15
Imperial Suetonius Latinin iuris dictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere respondit. cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim quaeque per uices ageret. quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur pronuntiabat.
In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus principibus honores denegauit. candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae legionibus praeposuit. consulatum in senos plerumque menses dedit. defunctoque circa Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili uno die consulis. triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa militari. de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.