Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Nero

    Chapter 22

    Suetonius

    nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit. ac ne quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a liberto Helio admoneretur, rescripsit his uerbis: quamuis nunc tuum consilium sit et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus reuertar.

    Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est. itaque et enixae quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati. quam autem trepide anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi potest. aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.

    iudices autem prius quam inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere excludere; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;