Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Nero

    Chapter 30

    Suetonius

    Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent. laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.

    quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. in Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere.

    nullam uestem bis induit. quadringenis in punctum sestertiis aleam lusit. piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis. numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.