Chapter 33
Imperial Suetonius LatinParricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus. certe omnibus rerum uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens; nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit.
Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. quod acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium dedisse; excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit, 'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac praesentaneum coquere.
deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit. et cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere. Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.