Chapter 35
Imperial Suetonius LatinVxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et equiti R. Romano antea nuptam, deinde Statiliam Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito aspernatus, corripientibus amicis sufficere illi debere respondit uxoria ornamenta.
eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit, denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo stupratam a se fateretur.
Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem.
Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum interemit; similiter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum, impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum extructis lauisset. Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et senes, olim adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim potionibus indito intercepit.