Chapter 45
Imperial Suetonius Latinex annonae quoque caritate lucranti adcreuit inuidia; nam et forte accidit, ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis aduexisse.
Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: nunc demum agona esse, et traderet tandem. alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem poscebant.